- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.humanitext-lat1:23-30
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗等人移步就坐于柏拉图雕像旁,探讨了掌握雄辩术的极致困难,并回顾了希腊及雅典早期演说家(如梭伦、庇西特拉图、佩里克里斯、修昔的底斯等)与早期智者学派的历史演进。
tum ille: Ceterarum rerum causa, inquit, istuc et doleo et dolendum puto; dicendi autem me non tam fructus et gloria quam studium ipsum exercitatioque delectat: quod mihi nulla res eripiet te praesertim tam studioso mei. Dicere enim bene nemo potest nisi qui prudenter intellegit; qua re qui eloquentiae verae dat operam, dat prudentiae, qua ne maximis quidem in bellis aequo animo carere quisquam potest.
这时他说:“为了其他事务的缘故,我既为此感到悲痛,也认为理应悲痛;然而对于演说,使我感到愉悦的与其说是它的收益和荣耀,不如说是钻研本身与实际的操练:任何事物都不能将它从我这里夺走,尤其是在你对我如此关怀备至的情况下。因为,若非明智审慎地理解事物,便没有人能够精彩地发言;因此,凡致力于真正雄辩术的人,便是在致力于明智审慎,而即使在最惨烈的战争中,也没有任何人能够心安理得地欠缺明智审慎。”
praeclare, inquam, Brute, dicis eoque magis ista dicendi laude delector quod cetera, quae sunt quondam habita in civitate pulcherrima, nemo est tam humilis qui se non aut posse adipisci aut adeptum putet; eloquentem neminem video factum esse victoria. Sed quo facilius sermo explicetur, sedentes, si videtur, agamus. Cum idem placuisset illis, tum in pratulo propter Platonis statuam consedimus.
我说:“布鲁图斯,你讲得极其出色;我之所以对你对演说的这番赞美更加欣喜,是因为对于往昔在城邦中被视为最美好的一切其他事物而言,没有人卑微到不认为自己能够获得或已经获得了它们;但我看到,绝无任何人是通过征战胜利而成为演说家的。不过,为了使谈话更容易展开,如果你们同意,我们坐下来讨论吧。” 当他们也都赞同这一提议后,我们便在柏拉图雕像旁的一块小草坪上坐了下来。
hic ego: Laudare igitur eloquentiam et quanta vis sit eius expromere quantamque eis qui sint eam consecuti dignitatem adferat, neque propositum nobis est hoc loco neque necessarium. Hoc vero sine ulla dubitatione confirmaverim, sive illa arte pariatur aliqua sive exercitatione quadam sive natura, rem unam esse omnium difficillimam. Quibus enim ex quinque rebus constare dicitur, earum una quaeque est ars ipsa magna per sese. Qua re quinque artium concursus maximarum quantam vim quantamque difficultatem habeat existimari potest.
此时我说道:“因此,赞美雄辩术、阐明其力量之巨大,以及讲述它为掌握它的人带来何等尊严,在此时此地既非我们的主旨,也无必要。但有一点我确可毫不迟疑地断言:无论雄辩术是通过某种技艺、某种操练还是天赋本性而获得的,它都是万事之中唯一最为艰难者。因为在人们所说构成雄辩术的五大要素中,每一个要素本身都是一门伟大的技艺。因此,五大最崇高技艺的汇聚蕴含着何等巨大的力量与何等巨大的困难,便可想而知了。
testis est Graecia, quae cum eloquentiae studio sit incensa iamdiuque excellat in ea praestetque ceteris, tamen omnis artis vetustiores habet et multo ante non inventas solum sed etiam perfectas, quam haec est [a Graecis] elaborata dicendi vis atque copia.1 In quam cum intueor, maxime mihi occurrunt, Attice, et quasi lucent Athenae tuae, qua in urbe primum se orator extulit primumque etiam monumentis et litteris oratio est coepta mandari.
希腊便是一个明证:尽管希腊对雄辩术的钻研热情如火,且长期在此道上出类拔萃、冠绝群伦,然而所有其他技艺的出现都远比它古老,不仅在演说的这种力量与辞藻的丰富被精心锤炼出来之前很久就已经发明,甚至已经臻于完善。当我注视希腊时,阿提库斯啊,最常浮现在我脑海中且宛若闪烁着光辉的,便是你所挚爱的雅典;正是在这座城邦中,演说家首次崭露头角,也是演说首次开始被托付于纪念铭文与著述文字之中。
tamen ante Periclem, cuius scripta quae dam feruntur, et Thucydidem, qui non nascentibus Athenis sed iam adultis fuerunt, littera nulla est quae quidem ornatum aliquem habeat et oratoris esse videatur. Quamquam opinio est et eum, qui multis annis ante hos fuerit, Pisistratum et paulo seniorem etiam Solonem posteaque Clisthenem multum ut temporibus illis valuisse dicendo.2
然而,在佩里克里斯(据说流传着他的某些文稿)与修昔的底斯(他们并非生活在雅典萌生之时,而是其成熟鼎盛之期)之前,根本没有任何文字作品具有某种修辞文采且看似出自演说家之手。尽管有这样一种观点认为,比这些人早许多年的庇西特拉图、比他稍年长的梭伦以及后来的克利斯提尼,按那个时代的水准而言在演说方面都极具威力和分量。
post hanc aetatem aliquot annis, ut ex Atticis monumentis potest perspici, Themistocles fuit, quem constat cum prudentia tum etiam eloquentia praestitisse; post Pericles, qui cum floreret omni genere virtutis, hac tamen fuit laude clarissimus. Cleonem etiam temporibus illis turbulentum illum quidem civem, sed tamen eloquentem constat fuisse.
在这一时期过后的若干年,正如从阿提卡的记载中所能辨明的那样,出现了地米斯托克利,公认他不仅在明智审慎方面,而且在雄辩才能上也卓尔不群;此后是佩里克里斯,尽管他在各种美德上都卓然出众,但在此项演说荣誉上最为显赫。公认在那个时代,克里昂虽确实是个动乱不安的公民,但依然是一位雄辩家。
huic aetati suppares Alcibiades Critias Theramenes; quibus temporibus quod dicendi genus viguerit ex Thucydidi scriptis, qui ipse tum fuit, intellegi maxime potest. Grandes erant verbis, crebri sententiis, compressione rerum breves3 et ob eam ipsam causam interdum subobscuri.
与这一时代年龄相近的是阿尔基比亚德斯、克里提亚斯与塞拉麦涅斯;当时盛行何种演说风格,最能从生活在那个时期的修昔的底斯的著作中理解。他们在措辞上庄严宏大,在格言见解上密集繁复,由于对事实材料的高度压缩而凝炼精炼,并恰恰因这一缘故而时显晦涩难懂。
sed ut intellectum est quantam vim haberet accurata et facta quodam modo oratio, tum etiam magistri dicendi multi subito exstiterunt. Tum Leontinus Gorgias, Thrasymachus Calchedonius, Protagoras Abderites, Prodicus Cius, Hippias Elius in honore magno fuit; aliique multi temporibus eisdem docere se profitebantur, arrogantibus sane verbis, quem ad modum causa inferior—ita enim loquebantur—dicendo fieri superior posset.
但是,一旦人们认识到精准且经某种艺术加工的言辞具有何等巨大的力量,许多演说教师便骤然大量涌现。于是,莱翁蒂尼的戈尔吉亚、迦克墩的特拉西马库斯、阿布德拉的普罗泰戈拉、凯奥斯的普罗狄库斯、伊利斯的希庇亚斯获得了极高的尊荣;在同一时期,其他许多人也声称自己能传授——他们确实用着极为狂妄的言辞——如何通过演说使较弱的论辩(因为他们就是这样称呼的)变成较强的论辩。”
- 26multo ante non inventas solum sed etiam perfectas, quam haec est [a Graecis] elaborata dicendi vis atque copia
multo ante ... quam 是 antequam 的词素分离(tmesis),其中 multo 作为表示程度差异的离格(差额夺格)修饰 ante。从句动词 est elaborata 与主句中作 habet 宾语补足语的完成被动分词 inventas / perfectas 构成时间上的对比。
- 27multum ut temporibus illis valuisse dicendo
ut temporibus illis 中的 ut 具有限定与参照的连词用法(意为“就当时的时代而言”或“在那个时代的水准下”)。它修饰 multum valuisse,表明其演说能力之强是相对于早期尚未成熟的时代背景而言,具有限定意味。
- 29compressione rerum breves
compressione 是作手段或原因的离格(夺格),修饰形容词 breves,意为“因对事实/内容的压缩凝炼而简练”。它与紧随其后的原因状语 ob eam ipsam causam interdum subobscuri(“恰恰因这一缘故而时显晦涩”)紧密相连。
