- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.humanitext-lat1:297-304
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
针对阿提库斯的批评,西塞罗阐明了自己的意图,并将对古代演说家的详细考证推迟至日后,随后重回正题,回顾了年轻的霍尔滕西乌斯非凡的记忆力、勤勉与演说才华,以及当时战争爆发与法庭停摆的背景。
omitto igitur quae de his ipsis, quae de Cotta, quae de Sulpicio, quae modo de Caelio dixeris. Hi enim fuerunt certe oratores; quanti autem et quales tu videris. Nam illud minus curo quod congessisti operarios omnis; ut mihi videantur mori voluisse non nulli, ut a te in oratorum numerum referrentur.1 haec cum ille dixisset: Longi sermonis initium pepulisti, inquam, Attice, remque commovisti nova disputatione dignam, quam in aliud tempus differamus.
“因此,关于这些人本身、关于科塔、关于苏尔皮基乌斯,以及刚才关于凯利乌斯你所说的话,我就略过不提了。因为他们确实是演说家;但水平如何、品质怎样,由你自己去判定吧。至于你把所有的雇工杂役都罗列进来,我倒不甚介意;以至于在我看来,有些人似乎宁可去死,只要能被你列入演说家的名册就行。”当他说完这些话时,我说:“阿提库斯,你开启了一个长篇大论的由头,触及了一个值得另开新题探讨的问题,让我们把它推迟到另一时间吧。
volvendi enim sunt libri cum aliorum tum in primis Catonis. Intelleges nihil illius liniamentis nisi eorum pigmentorum, quae inventa nondum erant, florem et colorem defuisse. Nam de Crassi oratione sic existimo, ipsum fortasse melius potuisse scribere, alium, ut arbitror, neminem. Nam in hoc ei)/rwna me duxeris esse, quod eam orationem mihi magistram fuisse dixerim.2 Nam etsi tute melius existimare videris de ea, si quam nunc habemus, facultate, tamen adulescentes quid in Latinis potius imitaremur non habebamus.
因为不仅是他人的著作,尤其是加图的著作必须被仔细研读。你会明白,除了那些当时尚未被发明出来的颜料的光泽与色彩之外,他的轮廓线条中绝无任何欠缺。至于克拉苏的演说,我的看法是这样的:他本人也许能写得更好,但在我看来,其他人绝无可能写得更好。你在这一点上认为我是个讽喻者,是因为我说过那篇演说曾是我的导师。因为即便你自己对我们如今所拥有的无论何种能力似乎评价更高,然而年轻时的我们,在拉丁语演说中确实没有更值得我们去模仿的对象了。
quod autem plures a nobis nominati sunt, eo pertinuit, ut paulo ante dixi, quod intellegi volui, in eo, cuius omnes cupidissimi essent, quam pauci digni nomine evaderent. Quare ei)/rwna me, ne si Africanus quidem fuit, ut ait in historia sua C. Fannius, existimari velim. Vt voles, inquit Atticus. Ego enim non alienum a te putabam, quod et in Africano fuisset et in Socrate.
至于我们提到了更多的人名,其目的正如我刚才所说的那样,是因为我希望人们能够理解,在这项人人都极其渴望的事业中,最终名副其实的人是何其稀少。因此,我不希望被人视为讽喻者,即便正如盖乌斯·凡尼乌斯在其历史著作中所说阿非利加努斯也是如此,我也不愿被如此看待。”“随你的便吧,”阿提库斯说,“在我看来,这既然既存在于阿非利加努斯身上,也存在于苏格拉底身上,就绝非与你不相称。”
tum Brutus: De isto postea; sed tu, inquit me intuens, orationes nobis veteres explicabis? Vero, inquam, Brute; sed in Cumano aut in Tusculano aliquando, si modo licebit, quoniam utroque in loco vicini sumus. Sed iam ad id unde digressi sumus revertamur.
这时布鲁图斯说:“那件事以后再说;但你呢,”他注视着我说,“会为我们讲解古代的演说辞吗?”“一定会的,布鲁图斯,”我说,“但若蒙允许的话,将在库迈或图斯库卢姆的某个时候,因为我们在两地都是邻居。不过现在,让我们回到脱离的主题上来吧。
hortensius igitur cum admodum adulescens orsus esset in foro dicere, celeriter ad maiores causas adhiberi coeptus est: et quamquam inciderat in Cottae et Sulpici aetatem, qui annis decem maiores erant, excellente tum Crasso et Antonio, dein Philippo, post Iulio, cum his ipsis dicendi gloria comparabatur. Primum memoria tanta quantam in nullo cognovisse me arbitror, ut quae secum commentatus esset, ea sine scripto verbis eisdem redderet quibus cogitavisset. Hoc adiumento ille tanto sic utebatur ut sua et commentata et scripta et nullo referente omnia omnium adversariorum dicta meminisset.
于是,霍尔滕西乌斯年纪轻轻就开始在广场发表演说,并迅速被延请处理更重大的案件。尽管他恰逢科塔和苏尔皮基乌斯的时代,他们比他大十岁,当时克拉苏和安东尼乌斯卓尔不群,其次是腓力,其后是尤利乌斯,但他却在演说的声誉上与这些第一流人物相提并论。首先,他的记忆力之强,据我所知无人能出其右,以至于他在心中构思好的内容,无需文稿就能以原本思考时所用的完全相同的词句复述出来。他极其熟练地运用这项巨大的助益,以至于不仅对自己构思和写下的内容,而且在无人提醒的情况下,将所有对手的一切言论全都铭记在心。
ardebat autem cupiditate sic ut in nullo umquam flagrantius studium viderim. Nullum enim patiebatur esse diem quin aut in foro diceret aut meditaretur extra forum. Saepissime autem eodem die utrumque faciebat. Attuleratque minime vulgare genus dicendi; duas quidem res quas nemo alius: partitiones quibus de rebus dicturus esset et conlectiones, memor et quae essent dicta contra quaeque ipse dixisset.3
此外,他充满热切的渴望,以至于我从未在任何人身上见过更加炽烈的热忱。因为他绝不允许有任何一天不曾在广场发表演说,或在广场之外进行演练;而且极频繁地在同一天两者兼顾。他还带来了一种绝非流俗的演说风格;更有两件任何其他人都未能做到的事:即对自己将要谈论之事的条分缕析,以及在记住所听到的反对意见与自己所阐述的内容之后作出的归纳总结。
erat in verborum splendore elegans, compositione aptus, facultate copiosus; eaque erat cum summo ingenio tum exercitationibus maximis consecutus. Rem complectebatur memoriter, dividebat acute, nec praetermittebat fere quicquam quod esset in causa aut ad confirmandum aut ad refellendum. Vox canora et suavis, motus et gestus etiam plus artis habebat quam erat oratori satis. Hoc igitur florescente Crassus est mortuus, Cotta pulsus, iudicia intermissa bello, nos in forum venimus.
他在词句的华彩上典雅精致,在音律结构上得体适宜,在表达才能上丰赡宏富;而这些都是他凭借极高的天赋以及极大的训练所获得的。他凭记忆把握全案,条理明晰地加以剖析,在案件事实中无论是用于证实还是反驳的内容,几乎绝不遗漏分毫。他的声音清脆而甜美,他的动作与姿态甚至蕴含了超出演说家所必需的更多艺术性。因此,正当他处于鼎盛之年时,克拉苏去世,科塔被流放,法庭因战争而中止,我们步入了广场。
Erat Hortensius in bello primo anno miles, altero tribunus militum, Sulpicius legatus; aberat etiam M. Antonius; exercebatur una lege iudicium Varia, ceteris propter bellum intermissis; cui frequens aderam, quamquam pro se ipsi dicebant oratores non illi quidem principes, L. Memmius et Q. Pompeius, sed oratores tamen teste diserto utique Philippo,4 cuius in testimonio contentio et vim accusatoris habebat et copiam.
在战争的第一年,霍尔滕西乌斯作为士兵服役,第二年作为军政官服役,苏尔皮基乌斯担任军团副将;马尔库斯·安东尼乌斯也离开了;除瓦里亚法之外的法庭都因战争而停摆,只依这一部法律开庭。我频繁出庭旁听,尽管为自己辩护的演说家卢基乌斯·门米乌斯和昆图斯·庞培乌斯确实算不上首屈一指的演说家,但他们仍旧是演说家,而且无论如何还有腓力作为雄辩的证人;腓力在作证时的言词交锋,兼具控告者的力量与雄辩的丰富。”
- 297ut mihi videantur mori voluisse non nulli, ut a te in oratorum numerum referrentur
此处为一个结果从句(ut mihi videantur...)内部嵌套了一个目的从句(ut a te... referrentur)。在语境中,阿提库斯带着戏谑的夸张口吻,批评西塞罗罗列了过多微不足道的人物,仿佛那些人哪怕去死也甘愿,只要能被列入演说家名录。
- 298Nam in hoc ei)/rwna me duxeris esse, quod eam orationem mihi magistram fuisse dixerim
duxeris 为完成时虚拟式,表示潜在或推测(“你大概认为……”)。它接希腊语名词 εἴρωνα(讽喻者、反讽者)作为宾语补足语,构成双重宾格结构。quod 从句中的虚拟式 dixerim 表示阿提库斯所认定的主观原因。
- 302memor et quae essent dicta contra quaeque ipse dixisset
形容词 memor 直接统辖两个并列的从属从句作为其受词(et quae essent dicta contra quaeque ipse dixisset)。从句中的虚拟式 essent dicta 和 dixisset 体现了间接引语或主观构思的心态。
- 304cui frequens aderam, quamquam pro se ipsi dicebant oratores non illi quidem principes, L. Memmius et Q. Pompeius, sed oratores tamen teste diserto utique Philippo
与格关系代词 cui 先行词为前面的 iudicium(瓦里亚法法庭)。形容词 frequens 与主语一致,起副词作用(“频繁地出席”)。non illi quidem principes... sed oratores tamen 为让步限定结构(“固然算不上首屈一指,但终究仍是演说家”)。teste diserto utique Philippo 为独立夺格,意为“而且无论如何有腓力作为雄辩的证人”。
