← 西塞罗

布鲁图斯

§292-296

阿提库斯对早期演说家过誉之词的批评

布鲁图斯对西塞罗此前的题外发挥表示赞赏之后,阿提库斯介入谈话,批评西塞罗对早期罗马演说家(如大加图、加尔巴等)的过誉之词更像是不合时宜的苏格拉底式讽喻,有损历史叙述的客观真实。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§292

​sane quidem, inquit Brutus; quamquam ista mihi tua fuit periucunda a proposita oratione digressio. Tum Atticus: Aliquotiens sum, inquit, conatus, sed interpellare nolui. Nunc quoniam iam ad perorandum spectare videtur sermo tuus, dicam, opinor, quod sentio. Tu vero, inquam, Tite. Tum ille: Ego, inquit, ironiam illam quam in Socrate dicunt fuisse, qua ille in Platonis et Xenophontis et Aeschini libris utitur, facetam et elegantem puto. Est enim et minime inepti hominis et eiusdem etiam faceti, cum de sapientia disceptetur, hanc sibi ipsum detrahere, eis tribuere inludentem, qui eam sibi adrogant, ut apud Platonem Socrates in caelum effert laudibus Protagoram Hippiam Prodicum Gorgiam ceteros, se autem omnium rerum inscium fingit et rudem. Decet hoc nescio quo modo illum, nec Epicuro, qui id reprehendit, assentior. Sed in historia, qua tu es usus in omni sermone, cum qualis quisque orator fuisset exponeres, vide quaeso, inquit, ne tam reprehendenda sit ironia quam in testimonio.1 Quorsus, inquam, istuc? non enim intellego.

“确实如此,”布鲁图斯说,“尽管你离开原定论题的这番题外话在我听来极其惬意。”这时阿提库斯说:“我曾好几次想要开口,却不愿打断你。如今既然你的话语似乎已经要进入收尾了,我想我也该说说自己的看法了。”“请讲吧,提图斯,”我说。于是他说:“在我看来,人们所说存在于苏格拉底身上的那种讽喻,亦即他在柏拉图、色诺芬和埃斯基涅斯的著作中所运用的那种讽喻,是非常风趣且高雅的。因为当辩论关乎智慧时,自己谦退不受,反而戏谑地将其归于那些自命不凡的人,这正是一个绝非愚钝、甚至极具机智的人的做法;正如同在柏拉图的著作中,苏格拉底以赞誉将普罗泰戈拉、希庇阿斯、普罗狄科、高尔吉亚等人捧上了天,却假装自己对万事一无所知、粗鄙不堪。这种做法不知为何与他极为契合,对于批评此举的伊壁鸠鲁,我是不敢苟同的。然而在你于整篇谈话所运用的历史叙述中,在阐述每位演说家究竟是怎样的人时,请务必当心,”他说,“讽喻是否会像在法庭作证时一样应受谴责。”“你说这话是何用意呢?”我问,“因为我并不明白。”

§293

​quia primum, inquit, ita laudavisti quosdam oratores ut imperitos posses in errorem inducere. Equidem in quibusdam risum vix tenebam, cum Attico Lysiae Catonem nostrum comparabas, magnum me hercule hominem vel potius summum et singularem virum—nemo dicet secus—; sed oratorem? sed etiam Lysiae similem? quo nihil potest esse pictius. Bella ironia, si iocaremur; sin adseveramus, vide ne religio nobis tam adhibenda sit quam si testimonium diceremus.

“因为首先,”他说,“你赞美某些演说家的方式,甚至可能把缺乏经验的人引入歧途。说实在的,在某些地方我简直忍不住要发笑,比如当你把我们的加图与阿提卡的吕西亚斯相提并论时——凭赫拉克勒斯起誓,加图确实是个伟大的人物,或者更确切地说,是至高而卓越的俊杰,没人会持异议;但他是个演说家吗?而且还肖似吕西亚斯?要知道没有什么能比吕西亚斯更加文采斐然了。如果我们是在开玩笑,这诚然是极妙的讽喻;但如果我们是在严肃论述,就必须当心我们是否应当像宣誓作证那样怀有高度的审慎与敬畏。

§294

​ego enim Catonem tuum ut civem, ut senatorem, ut imperatorem, ut virum denique cum prudentia et diligentia tum omni virtute excellentem probo; orationes autem eius ut illis temporibus valde laudo—significant enim formam quandam ingeni, sed admodum impolitam et plane rudem—, Origines vero cum omnibus oratoris laudibus refertas diceres et Catonem cum Philisto et Thucydide comparares, Brutone te id censebas an mihi probaturum?2 Quos enim ne e Graecis quidem quisquam imitari potest, his tu comparas hominem Tusculanum nondum suspicantem quale esset copiose et ornate dicere.

因为我赞同你所推崇的加图作为公民、作为元老院议员、作为将领,总之作为在审慎与勤勉以及一切美德上都出类拔萃的人物;我也极力称赞他的演说,但那是考虑到那个时代的局限——因为它们确实显露了某种天赋的轮廓,但仍极度粗糙、完全未加雕琢——;然而,当你宣称《起源志》蕴含了演说家的一切美德,并把加图与菲利斯图斯和修昔底德相比时,你以为你能让布鲁图斯信服,还是能让我信服呢?要知道,对于那些就连希腊人自己也无人能模仿的大家,你竟然将一个尚未猜想到何谓辞藻宏富典雅的图斯库卢姆人与他们相提并论。

§295

​galbam laudas. Si ut illius aetatis principem, adsentior—sic enim accepimus—; sin ut oratorem, cedo quaeso orationes3—sunt enim—et dic hunc, quem tu plus quam te amas, Brutum velle te illo modo dicere. Probas Lepidi orationes, Paulum hic tibi adsentior, modo ita laudes ut antiquas; quod item de Africano, de Laelio, cuius tu oratione negas fieri quicquam posse dulcius, addis etiam nescio quid augustius. Nomine nos capis summi viri vitaeque elegantissimae verissimis laudibus. Remove haec: ne ista dulcis oratio ita sit abiecta ut eam aspicere nemo velit.4

你称赞加尔巴。如果是作为那个时代的首要人物,我赞成——因为传闻确实如此——;但如果是作为演说家,请拿出演说辞来吧——它们毕竟存世——,并且说你希望这位你爱他胜过爱自己的布鲁图斯以那种方式演说。你认可莱皮杜斯的演说,在这一点上我略微同意你,只要你是将其当作古风作品来赞美;同样的情况也适用于阿非利加努斯和莱利乌斯——你坚称没有什么能比莱利乌斯的演说更为甘美,甚至还增添了一种说不出的庄严。你用一位至高人物的名声以及对他极尽高雅的一生的真实赞誉迷惑了我们。把这些剥除掉吧:当心他那所谓的甘美演说竟是如此低劣卑琐,以至于根本无人愿意瞧上一眼。

§296

​carbonem in summis oratoribus habitum scio; sed cum in ceteris rebus tum in dicendo semper, quo iam nihil est melius, id laudari, qualecumque est, solet. Dico idem de Gracchis, etsi de eis ea sunt a te dicta, quibus ego adsentior. Omitto ceteros; venio ad eos in quibus iam perfectam putas esse eloquentiam, quos ego audivi sine controversia magnos oratores, Crassum et Antonium. De horum laudibus tibi prorsus adsentior, sed tamen non isto modo: ut Polycliti Doryphorum sibi Lysippus aiebat, sic tu suasionem legis Serviliae tibi magistram fuisse; haec germana ironia est. Cur ita sentiam non dicam, ne me tibi adsentari putes.

我知道卡尔博曾被列入最顶尖的演说家之列;但在其他事情上,尤其是在演说术中,只要暂时还没有更好的东西出现,无论那事物本身如何,向来总是为人所称赞的。关于格拉古兄弟我也持同样看法,尽管关于他们,你所说的那些观点我是赞成的。其他人我就略过不提了;我来谈谈那些你认为雄辩术已臻完美境界的人,他们是我亲耳聆听过、毫无争议的伟大演说家,即克拉苏与安东尼乌斯。对于他们获得的赞誉,我完全同意你,但决不是以你那种方式:正如吕西波斯曾说波利克莱托斯的《持矛者》是自己的导师,你竟然说支持塞尔维利乌斯法的演说是你的老师;这简直是地道的讽喻。我为何会这样想就不细说了,免得你以为我是在奉承你。”

语法注4 条
  1. 292vide quaeso, inquit, ne tam reprehendenda sit ironia quam in testimonio

    vide ne 加虚拟式从句表达审慎的警告或忧虑(“当心是否……”、“务必考虑是否……”)。阿提库斯在此提醒西塞罗,在历史叙述中运用讽喻是否会像在法庭作证时一样不可接受。

  2. 294Brutone te id censebas an mihi probaturum?

    双重选择疑问标志 -ne... an 与受动词 censebas 支配的“宾格+不定式”结构(te id probaturum [esse])相结合,构成反问:“你以为你能向布鲁图斯证实这一点,还是向我证实呢?”

  3. 295cedo quaeso orationes

    cedo 是古风残缺动词的单数祈使式(复数为 cette),意为“拿出来”、“出示”,直接支配宾格名词 orationes 作为宾语。

  4. 295ne ista dulcis oratio ita sit abiecta ut eam aspicere nemo velit

    跟在祈使句 Remove haec(去掉这些吧)之后的否定虚拟式从句。其功能相当于省略了 vide ne 的独立顾虑虚拟式(“只怕/当心……”),从句内部嵌套了 ita... ut 引导的结果从句(ut nemo velit)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.humanitext-lat1:292-296