- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.humanitext-lat1:232-237
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗应布鲁图斯的请求同意讲述自己演说训练的进阶历程,但先对包括克拉苏、芬布里亚、伦图卢斯兄弟、皮索和穆雷纳在内的同代人做出评述。
tum ego: Vere tibi, inquam, Brute, dicam. Non me existimavi in hoc sermone usque ad hanc aetatem esse venturum; sed ita traxit ordo aetatum orationem ut iam ad minores etiam pervenerim. Interpone igitur, inquit, si quos videtur; deinde redeamus ad te et ad Hortensium. Immo vero, inquam, ad Hortensium; de me alii dicent, si qui volent. Minime vero, inquit. Nam etsi me facile omni tuo sermone tenuisti, tamen is mihi longior videtur, quod propero audire de te; nec vero tam de virtutibus dicendi tuis, quae cum omnibus tum certe mihi notissimae sunt, quam quod gradus tuos et quasi processus dicendi studeo cognoscere.
那时我说道:“布鲁图斯啊,我对你说实话。我本未料到在这次谈话中会一直谈到这一世代;但是世代的先后次序推动了话语的展开,以致我现在甚至谈到了比我更年轻的人。”他说:“那么,如果有合适的人选,请您插叙进去;然后我们再回到您和霍尔滕西乌斯身上。”我说:“不,倒不如回到霍尔滕西乌斯身上;关于我,若有人愿意,自有他人去评说。”他说:“绝不可如此。因为尽管您的全篇谈话轻易吸引了我,但我觉得它还是显得太长了,原因正是我急切地想听到关于您的事;而且并非想听您的雄辩美德(这不仅人人皆知,对我而言更是熟知),而是因为我渴望了解您的演说阶段以及可说是演进的历程。”
geretur, inquam, tibi mos,1 quoniam me non ingeni praedicatorem esse vis sed laboris mei. Verum interponam, ut placet, alios et a M. Crasso, qui fuit aequalis Hortensi, exordiar. is igitur mediocriter a doctrina instructus, angustius etiam a natura, labore et industria et quod adhibebat ad obtinendas causas curam etiam et gratiam, in principibus patronis aliquot annos fuit. In huius oratione sermo Latinus erat, verba non abiecta, res compositae diligenter, nullus flos tamen neque lumen ullum, animi magna, vocis parva contentio, omnia fere ut similiter atque uno modo dicerentur. Nam huius aequalis et inimicus C. Fimbria non ita diu iactare se potuit; qui omnia magna voce dicens verborum sane bonorum cursu quodam incitato ita furebat tamen, ut mirarere tam alias res agere populum, ut esset insano inter disertos locus.2 Cn. autem Lentulus multo maiorem opinionem dicendi actione faciebat quam quanta in eo facultas erat; qui cum esset nec peracutus, quamquam et ex facie et ex vultu videbatur, nec abundans verbis, etsi fallebat in eo ipso: sic intervallis, exclamationibus, voce suavi et canora, †admirando† inridebat, calebat in agendo, ut ea quae deerant non desiderarentur. Ita, tamquam Curio copia non nulla verborum, nullo alio bono, tenuit oratorum locum: sic Lentulus ceterarum virtutum dicendi mediocritatem actione occultavit, in qua excellens fuit. Nec multo secus P. Lentulus, cuius et excogitandi et loquendi tarditatem tegebat formae dignitas, corporis motus plenus et artis et venustatis, vocis et suavitas et magnitudo. Sic in hoc nihil praeter actionem fuit, cetera etiam minora quam in superiore.
我说:“既然你希望我不是自己天资的宣扬者,而是自己辛劳的叙述者,那么自当顺从你的意愿。不过,如你所愿,我将插叙其他人,并从霍尔滕西乌斯的同辈马库斯·克拉苏开始讲起。 因此,他受学问的武装平平,受天资的赋予甚至更为匮乏,但凭借辛劳与勤勉,以及为赢得诉讼而投入的细致关注与人脉影响,他在首席辩护人行列中维持了数年。在他的演说中,拉丁语纯正,词句绝非低俗,材料构思审慎,然而毫无华采,亦无任何亮点;心智的张力巨大,声音的张力却微弱,几乎一切都以相似且单一的方式陈述。因为他的同辈兼政敌盖乌斯·芬布里亚未能将自己夸耀太久;他虽以洪亮的声音陈词,伴随着某种激荡且确实优良的语流,但狂乱至极,以致你会惊异民众竟然如此漫不经心,竟让一个狂人在雄辩家之中占有一席之地。而格奈乌斯·伦图卢斯则凭借实演造就了远大于其内在才能的演说声誉;他虽然并不十分敏锐(尽管从面容与神色上看似乎如此),亦不富于词藻(即使他正是在这一点上蒙蔽了众人),但他通过停顿、呼喊以及悦耳洪亮的声音,在实演中如此热烈,以致那些欠缺的品质并未令人感到匮乏。正如库里奥凭借相当可观的词汇量而在无其他长处的情况下保住了演说家的地位,伦图卢斯同样用其实演掩盖了其余演说才能的平庸,而在实演上他出类拔萃。普布利乌斯·伦图卢斯亦无大异:他构思与表达的迟缓,被其容貌的庄严、充满技艺与优雅的肢体动作以及悦耳而雄浑的声音所掩盖。如此,在他身上除了实演之外一无所有,其余品质甚至比前者更为逊色。
M. Piso quidquid habuit, habuit ex disciplina maximeque ex omnibus, qui ante fuerunt, Graecis doctrinis eruditus fuit. Habuit a natura genus quoddam acuminis, quod etiam arte limaverat, quod erat in reprehendendis verbis versutum et sollers, sed saepe stomachosum, non numquam frigidum, interdum etiam facetum. Is laborem [quasi cursum] forensem diutius non tulit, quod et corpore erat infirmo et hominum ineptias ac stultitias, quae devorandae nobis sunt, non ferebat iracundiusque respuebat sive morose, ut putabatur, sive ingenuo liberoque fastidio. Is cum satis floruisset adulescens, minor haberi est coeptus postea. Deinde ex virginum iudicio3 magnam laudem est adeptus et ex eo tempore quasi revocatus in cursum tenuit locum tam diu quam ferre potuit laborem; postea quantum detraxit ex studio tantum amisit ex gloria.
马库斯·皮索所拥有的无论何物,皆得自训练,且在以往所有人中最为通晓希腊学识。他秉赋一种自然之敏锐,并以技艺将其琢磨,这种敏锐在挑剔言辞时机警而巧妙,却常常带有怒气,有时索然无味,偶或亦颇为机智。他未能长久承受法庭的劳碌,既因体弱,亦因无法忍受我们不得不忍气吞声的世人之愚钝与鄙俗,并有些愤怒地加以唾弃——无论正如世人所认为的那样出于乖僻,还是出于高尚自由之人的鄙夷。他在青年时期颇显赫,此后开始不为人重。随后他在贞女审判案中获得了极高赞誉,从那时起仿佛被召回赛道一般,只要能承受劳力便一直保持着地位;后来他从钻研中减去了多少,便从荣耀中失去了多少。
P. Murena mediocri ingenio, sed magno studio rerum veterum, litterarum et studiosus et non imperitus, multae industriae et magni laboris fuit. C. Censorinus Graecis litteris satis doctus, quod proposuerat explicans expedite, non invenustus actor, sed iners et inimicus fori. L. Turius parvo ingenio sed multo labore, quoquo modo poterat, saepe dicebat; itaque ei paucae centuriae ad consulatum defuerunt.
普布利乌斯·穆雷纳天资平庸,但对古代掌故抱有极高热情,对文学既热心亦非不通晓,极具勤勉且耐劳。盖乌斯·森索里努斯通晓希腊文学,能流畅阐释所论之题,实演并非毫无风度,但生性懒惰且厌恶法庭。卢基乌斯·图里乌斯天资微薄但付出诸多辛劳,以自己所能做到的任何方式频频演说;因此他在竞选执政官时仅缺少数个百人队的选票。
- 233geretur ... tibi mos
拉丁语惯用语 morem gerere alicui(顺从某人的意愿)的被动语态结构。主语为 mos,意为“自当顺从你的意向/听从你的吩咐”。
- 233tam alias res agere populum, ut esset insano inter disertos locus
短语 alias res agere 是表示“心不在焉、不注意、漫不经心”的习惯用法。它处于 mirarere 所支配的“宾格+不定式”结构(populum agere)中,随后的 ut esset ... 为表示结果的结果从句。
- 236ex virginum iudicio
介词 ex 表示来源或原因。复数属格 virginum 省略指代维斯塔贞女(Vestal Virgins),此短语指皮索在贞女受审案中因担任辩护而获得巨大赞誉。
