← 西塞罗

布鲁图斯

§227-231

西塞纳与青年霍尔滕西乌斯的崛起

西塞罗评述了在法庭真空期崛起的安蒂斯提乌斯、介于两代之间的西塞纳,以及少年成名、跨越多个时代的伟大演说家霍尔滕西乌斯。随后,围绕避免评述在世演说家的方针,他就泄密与招致怨恨的顾虑与布鲁图斯展开了风趣的对谈。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§227

​Rem videbat acute, componebat diligenter, memoria valebat; verbis non ille quidem ornatis utebatur sed tamen non abiectis; expedita autem erat et perfacile currens oratio; et erat eius quidam tamquam habitus non inurbanus; actio paulum cum vitio vocis tum etiam ineptiis claudicabat.1 Hic temporibus floruit eis quibus inter profectionem reditumque L. Sullae sine iure fuit et sine ulla dignitate res publica; hoc etiam magis probabatur, quod erat ab oratoribus quaedam in foro solitudo. Sulpicius occiderat, Cotta aberat et Curio, vivebat e reliquis patronis eius aetatis nemo praeter Carbonem et Pomponium, quorum utrumque facile superabat.

他敏锐地把握事实,审慎地构思,记忆力强健;他使用的言辞虽不华丽,却也绝非卑俗;其演说通畅,流转极为顺遂;且他自身带有某种并不失之文雅的仪态;他的实演则略有欠缺,既由于声音的缺陷,也由于举止的不当。他显赫于从卢基乌斯·苏拉离开到返回之间的那些岁月,当时国家既无法纪,亦无任何尊严;他之所以更受推崇,是因为法庭上出现了一种演说家的空白状态。苏尔皮基乌斯已然殒命,科塔与库里奥不在国内,在同辈其余的诉讼代理人中,除卡尔博与庞波尼乌斯外已无人生还,而〔安蒂斯提乌斯〕轻易便超越了他们二人。

§228

​Inferioris autem aetatis erat proximus L. Sisenna, doctus vir et studiis optimis deditus, bene Latine loquens, gnarus rei publicae, non sine facetiis sed neque laboris multi nec satis versatus in causis; interiectusque inter duas aetates Hortensi et Sulpici nec maiorem consequi poterat et minori necesse erat cedere.2 Huius omnis facultas ex historia ipsius perspici potest, quae cum facile omnis vincat superiores, tum indicat tamen quantum absit a summo quamque genus hoc scriptionis nondum sit satis Latinis litteris inlustratum. Nam Q. Hortensi admodum adulescentis ingenium ut Phidiae signum simul aspectum et probatum est. Is L. Crasso Q. Scaevola consulibus primum in foro dixit et apud hos ipsos quidem consules, et cum eorum qui adfuerunt, tum ipsorum consulum qui omnis intellegentia anteibant, iudicio discessit probatus. Vndeviginti annos natus erat eo tempore, est autem L. Paullo C. Marcello consulibus mortuus: ex quo videmus eum in patronorum numero annos quattuor et quadraginta fuisse. Hoc de oratore paulo post plura dicemus; hoc autem loco voluimus aetatem eius in disparem oratorum aetatem includere. Quamquam id quidem omnibus usu venire necesse fuit, quibus paulo longior vita contigit, ut et cum multo maioribus natu quam essent ipsi et cum aliquanto minoribus compararentur. Vt Accius isdem aedilibus ait se et Pacuvium docuisse fabulam, cum ille octoginta, ipse triginta annos natus esset: sic ​Hortensius non cum suis aequalibus solum sed et mea cum aetate et cum tua, Brute, et cum aliquanto superiore coniungitur, si quidem et Crasso vivo dicere solebat et magis iam etiam vigebat cum Antonio et Philippo iam sene pro Cn. Pompei bonis dicente in illa causa, adulescens cum esset, princeps fuit3 et in eorum, quos in Sulpici aetate posui, numerum facile pervenerat et suos inter aequalis M. Pisonem M. Crassum Cn. Lentulum P. Lentulum Suram longe praestitit et me adulescentem nactus octo annis minorem quam erat ipse multos annos in studio eiusdem laudis exercuit et tecum simul, sicut ego pro multis, sic ille pro Appio Claudio dixit paulo ante mortem.

而在较年轻的世代中,紧接其后的是卢基乌斯·西塞纳,这是一位博学之人,致力于最优良的学艺,操纯正的拉丁语,通晓国政,不乏风趣,但既不甚耐劳,亦未在诉讼中得到充分历练;他介于霍尔滕西乌斯与苏尔皮基乌斯这两个世代之间,既无法赶上长辈,又不得不让位于后辈。他的全部才能可从他本人的历史作品中看出,该著作虽轻易超越了此前所有的前人,却也显露出它距最高境界尚有多远,以及这种著述体裁在拉丁文坛中尚未得到充分的光大。因为昆图斯·霍尔滕西乌斯极为年轻时的天赋,如同菲迪亚斯的雕像一般,一经目睹便即刻获得赞赏。他在卢基乌斯·克拉苏与昆图斯·斯凯沃拉任执政官之年首次在法庭上发表演说,且正是在这两位执政官面前,不仅凭借在场者的评判,更凭借在才智上胜过所有人的执政官本人的评判,获得了赞许而退席。他当时十九岁,在卢基乌斯·保卢斯与盖乌斯·马尔凯卢斯任执政官之年去世:由此我们看出他在辩护人行列中度过了四十四年。关于这位演说家,稍后我们将详述更多;但在此处,我们希望将他的世代置于不同世代演说家的序列之中。尽管对于所有享有稍长寿命的人来说,这确实是必然发生之事:即他们既会与年龄远长于己者相提并论,也会与相当年轻于己者互为比较。正如阿克基乌斯所言,在同一批市政官任内,他和帕库维乌斯上演了一出戏剧,当时后者八十岁,而他自己三十岁:同样地,霍尔滕西乌斯不仅与他自己的同辈相联系,也与我的世代、与你的世代(布鲁图斯啊),以及与相当早的世代相联结;因为他在克拉苏在世时便常发表演说,在安东尼乌斯时代已经更为盛名卓著,而在那场关于格奈乌斯·庞培财产的诉讼中,当已是老人的腓力普发言时,他虽尚属青年却成为主要发言人,并且轻易进入了我置于苏尔皮基乌斯世代的人数之列;他在同辈中远超马库斯·皮索、马库斯·克拉苏、格奈乌斯·伦图卢斯、普布利乌斯·伦图卢斯·苏拉;在遇到比他小八岁的青年时期的我之后,他在追求同样荣耀的过程中多年磨砺了我;并且与你一同,正如我曾为许多人辩护那样,他在去世前不久为阿庇乌斯·克劳狄乌斯进行了辩护。

§231

​vides igitur ut ad te oratorem, Brute, pervenerimus4 tam multis inter nostrum tuumque initium dicendi interpositis oratoribus; ex quibus, quoniam in hoc sermone nostro statui neminem eorum qui viverent nominare, ne vos curiosius eliceretis ex me quid de quoque iudicarem, eos qui iam sunt mortui nominabo. Tum Brutus: Non est, inquit, ista causa quam dicis, quam ob rem de eis qui vivunt nihil velis dicere. Quaenam igitur, inquam, est? Vereri te, inquit, arbitror ne per nos hic sermo tuus emanet et ei tibi suscenseant quos praeterieris. Quid? vos, inquam, tacere non poteritis? Nos quidem, inquit, facillime; sed tamen te arbitror malle ipsum tacere quam taciturnitatem nostram experiri.

因此,布鲁图斯啊,你看到在我们开讲与你开讲之间,隔了如此众多的演说家,我们是如何最终谈到作为演说家的你了;在他们之中,既然我们在本次交谈中决定不提及任何在世之人——以免你们过于好奇地从我这里套出我对每个人的看法——我将仅提及那些已经过世的人。此时布鲁图斯说:“你所说的并不是你不想谈论在世之人的真正原因。”我问:“那究竟是什么呢?”他说:“我认为你担心的是,通过我们,你的这番谈话会流传出去,而那些被你略过的人会对你心生怨恨。”我说:“怎么?难道你们不能守口如瓶吗?”他说:“我们当然极容易做到;但即便如此,我认为你宁愿自己保持沉默,也不愿考验我们的保密能力。”

语法注4 条
  1. 227paulum cum vitio vocis tum etiam ineptiis claudicabat

    采用关联结构“cum... tum etiam...”(不仅……而且……),以两个表示原因的夺格短语“vitio vocis”(由于声音缺陷)与“ineptiis”(由于举止笨拙不当)并列修饰动词“claudicabat”(有欠缺、步履维艰)。

  2. 228interiectusque inter duas aetates Hortensi et Sulpici nec maiorem consequi poterat et minori necesse erat cedere

    此句使用“nec... et...”关联结构(一方面不能……另一方面不得不……)。省略名词的“maiorem [aetatem]”与“minori [aetati]”分别指代苏尔皮基乌斯的年长世代与霍尔滕西乌斯的年轻世代;前者作及物动词“consequi”的宾格宾语,后者作无人称句“necesse erat”下不及物动词“cedere”(退让)的与格补足语。

  3. 230si quidem et Crasso vivo dicere solebat et magis iam etiam vigebat cum Antonio et Philippo iam sene pro Cn. Pompei bonis dicente in illa causa, adulescens cum esset, princeps fuit

    这是一个由多个连词“et... et... et...”以及插入的独立夺格结构(“Crasso vivo”和“Philippo iam sene... dicente”)交织而成的长复合句。在“si quidem”(因为、既然)引导的分句中,按时间顺序罗列了霍尔滕西乌斯早年的活动,其核心主干为“princeps fuit”(担任主要辩护人),并附有表示时间或让步的虚拟语气从句“adulescens cum esset”(当他尚是青年时)以形成对比。

  4. 231vides igitur ut ad te oratorem, Brute, pervenerimus

    此处“ut”接虚拟语气动词“pervenerimus”,引导作为主句动词“vides”宾语的间接疑问从句(意为“我们是如何……达到的”)。“oratorem”作同位语或宾格补足语修饰“te”(“谈到作为演说家的你”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.humanitext-lat1:227-231