← 西塞罗

布鲁图斯

§238-243

马塞尔与庞培等同时代演说家

西塞罗评述了包括盖乌斯·马塞尔、盖乌斯·皮索、庞培和德基穆斯·西拉努斯在内的诸多同辈演说家,分析了他们的优缺点,并阐述了某些才质平庸之辈如何凭借勤勉与政治迎合获得地位。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§238

​C. Macer auctoritate semper eguit, sed fuit patronus propemodum diligentissimus. Huius si vita, si mores, si vultus denique non omnem commendationem ingeni everteret, maius nomen in patronis fuisset. Non erat abundans, non inops tamen; non valde nitens, non plane horrida oratio; vox gestus et omnis actio sine lepore; at in inveniendis componendisque rebus mira accuratio, ut non facile in ullo diligentiorem maioremque cognoverim, sed eam ut citius veteratoriam quam oratoriam diceres.1 Hic etsi etiam in publicis causis probabatur, tamen in privatis inlustriorem obtinebat locum.

盖乌斯·马塞尔向来缺乏威望,但他几乎是最为勤勉的辩护人。如果他的生活、品行以及其面容没有颠覆其天资所赢得的一切好感,他在辩护人中本会有更显赫的名声。他的演说并非辞藻丰沛,但亦不贫乏;算不上光彩夺目,亦绝非粗俗简陋;声音、手势和整个实演毫无魅力;但在材料的搜寻与组织上却有着惊人的精密,以致在任何人身上我都难以发现更为勤勉、更为出色的能力,然而这种精密你宁可称之为老练狡黠,而非雄辩之才。尽管他在公法诉讼中也受到认可,但他在私法诉讼中占据着更为显赫的地位。

§239

​C. deinde Piso statarius et sermonis plenus orator, minime ille quidem tardus in excogitando, verum tamen vultu et simulatione multo etiam acutior quam erat videbatur. Nam eius aequalem M'. Glabrionem bene institutum avi Scaevolae diligentia socors ipsius natura neglegensque tardaverat. Etiam L. Torquatus elegans in dicendo, in existimando admodum prudens, toto genere perurbanus. Meus autem aequalis Cn. Pompeius vir ad omnia summa natus maiorem dicendi gloriam habuisset, nisi eum maioris gloriae cupiditas ad bellicas laudes abstraxisset. Erat oratione satis amplus, rem prudenter videbat; actio vero eius habebat et in voce magnum splendorem et in motu summam dignitatem.

随后,盖乌斯·皮索是一位沉稳且富有对话风格的演说家,他在构思上绝非迟钝,然而通过其面容与伪装,他显得比实际上的自己敏锐得多。因为他的同辈马尼乌斯·格拉布里奥虽然受其祖父斯凯沃拉的精心培育而受教良好,却被自己怠惰而疏忽的天性拖慢了脚步。卢基乌斯·托尔夸图斯在言辞上亦优雅得体,在评判上极为审慎,总体上极具都市教养。而我的同辈格奈乌斯·庞培本是为一切至高成就而生之人,若非对更大荣耀的渴求将他引向了军功声誉,他本会在演说方面拥有更大的荣耀。他在演说中十分宏大庄重,审慎地看待事理;他的实演在声音上具有巨大光彩,在举止上具有至高尊严。

§240

​Noster item aequalis D. Silanus vitricus tuus studi ille quidem habuit non multum sed acuminis et orationis satis. Q. Pompeius A. F., qui Bithynicus dictus est, biennio quam nos fortasse maior, summo studio discendi multaque doctrina, incredibili labore atque industria; quod scire possum: fuit enim mecum et cum M. Pisone cum amicitia tum studiis exercitationibusque coniunctus. Huius actio non satis commendabat orationem; in hac enim satis erat copiae, in illa autem leporis parum.

同样作为我们同辈的德基穆斯·西拉努斯(即你的继父),虽未投入过多钻研,却有足够的敏锐与口才。奥卢斯之子、被称为比提尼库斯的昆图斯·庞培,或许比我们年长两岁,怀有极高的求知热情与渊博学识,并付出了令人难以置信的辛劳与勤勉;这是我所能深知的,因为他不仅与我和马库斯·皮索有友谊,更在学业与演习中紧密相连。他的实演未能充分衬托其演说;因为后者有足够的丰富性,前者却缺乏魅力。

§241

​Erat eius aequalis P. Autronius voce peracuta atque magna nec alia re ulla probabilis, et L. Octavius Reatinus, qui cum multas iam causas diceret, adulescens est mortuus—is tamen ad dicendum veniebat magis audacter quam parate—; et C. Staienus, qui se ipse adoptaverat et de Staieno Aelium fecerat, fervido quodam et petulanti et furioso genere dicendi; quod quia multis gratum erat et probabatur, ascendisset ad honores, nisi in facinore manifesto deprehensus poenas legibus et iudicio dedisset.

他的同辈普布利乌斯·奥特罗尼乌斯嗓音极为高亢洪亮,却无任何其他值得称道之处;卢基乌斯·奥克塔维乌斯·雷阿提努斯在已承接诸多诉讼之际英年早逝——然而他走上法庭演说,凭的是大胆而非充分的准备——;还有盖乌斯·斯泰埃努斯,他自行过继,使自己由斯泰埃努斯变成了埃利乌斯,带有一种热烈、狂放而狂暴的演说风格;由于这种风格受到许多人的喜爱与赞许,若非在公然的罪行中被当场拿获并受到法律与审判的严惩,他本可以擢升至显要官职。

§242

​eodem tempore C. L. Caepasii fratres fuerunt, qui multa opera, ignoti homines et repentini, quaestores celeriter facti sunt, oppidano quodam et incondito genere dicendi. Addamus huc etiam, ne quem vocalem praeterisse videamur, C. Cosconium Calidianum, qui nullo acumine eam tamen verborum copiam, si quam habebat, praebebat populo cum multa concursatione magnoque clamore. Quod idem faciebat Q. Arrius, qui fuit M. Crassi quasi secundarum.2 Is omnibus exemplo debet esse quantum in hac urbe polleat multorum oboedire tempori multorumque vel honori vel periculo servire.

在同一时期有盖乌斯与卢基乌斯·凯帕西乌斯兄弟,作为无名的新起之秀,他们凭借极大的辛劳迅速当选为财务官,带有某种乡土而粗糙的演说风格。在此我们不妨再添上盖乌斯·科斯科尼乌斯·卡利迪亚努斯,免得我们显得遗漏了任何一个有嗓门的人;他毫无敏锐,却在四处奔走和大声叫嚷中,将自己所拥有的哪怕一点点词汇储备呈现给民众。昆图斯·阿里乌斯也做着完全一样的事,他仿佛充当了马库斯·克拉苏的副手角色。他应当成为所有人的榜样,表明在这座城邦中,顺应许多人的需要并为其荣誉或危难效劳具有多么巨大的力量。

§243

​His enim rebus infimo loco natus et honores et pecuniam et gratiam consecutus etiam in patronorum—sine doctrina, sine ingenio— aliquem numerum pervenerat. Sed ut pugiles inexercitati, etiam si pugnos et plagas Olympiorum cupidi3 ferre possunt, solem tamen saepe ferre non possunt, sic ille cum omni iam fortuna prospere functus labores etiam magnos excepisset, illius iudicialis anni severitatem quasi solem non tulit.

因为凭借这些手段,他虽出身极微,却赢得了官职、金钱与人脉,甚至在没有任何学识、没有任何天资的情况下,跻身于辩护人的行列之中。然而,正如未经训练的拳击手,即使出于对奥林匹克荣誉的渴望能够承受拳头与击打,却往往无法承受烈日暴晒一样;他虽已顺遂地经历了一切境遇并承受了巨大的辛劳,却未能承受那一个审判之年的严酷,仿佛经不起烈日的炙烤。

语法注3 条
  1. 238sed eam ut citius veteratoriam quam oratoriam diceres

    代词 eam 指代前文的阴性名词 accuratio(精确、精密)。ut citius ... quam ... diceres 位于结果从句中,构成双重宾格结构(dicere A B,即“称A为B”)。未完成过去时虚拟式 diceres 带有泛指第二人称的潜在语气(“你会宁可称其为……”)。

  2. 242quasi secundarum

    此处省略了戏剧惯用语 secundarum partium actor(副角、助演演员)中的 partium。西塞罗以此比喻昆图斯·阿里乌斯在法庭诉讼中充当权贵马库斯·克拉苏的副手与配角。

  3. 243Olympiorum cupidi

    Olympiorum 是中性复数名词 Olympia(奥林匹亚竞技、奥林匹亚荣誉)的属格,作形容词 cupidi(渴望的)的对象,属于宾格性属格。用以表现拳击手渴望赢得奥林匹克荣耀而忍受肉体打击的形象。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.humanitext-lat1:238-243