← 西塞罗

布鲁图斯

§220-226

卡尔博等同代演说家与安蒂斯提乌斯

西塞罗总结了库里奥的长处,评述了同辈的卡尔博、庞波尼乌斯以及更适于国政防卫而非司法诉讼的人物,指出了萨图尔尼努斯和格劳基亚等民众煽动家,随后转向在保民官任内脱颖而出的安蒂斯提乌斯。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§220

​itaque cum ei nec officium deesset et flagraret studio dicendi, perpaucae ad eum causae deferebantur. Orator autem vivis eius aetatis aequalibus proximus optimis numerabatur propter verborum bonitatem, ut ante dixi, et expeditam ac profluentem quodam modo celeritatem. Itaque eius orationes aspiciendas tamen censeo. Sunt illae quidem languidiores, verum tamen possunt augere et quasi alere id bonum quod in illo mediocriter fuisse concedimus: quod habet tantam vim ut solum sine aliis in Curione speciem oratoris alicuius effecerit. Sed ad instituta redeamus.

因此,尽管他不乏尽职尽责之心,亦对演说怀有极大热情,但托付给他的案件却寥寥无几。然而作为演说家,正如我之前所言,由于其用词的精妙,以及某种畅达而滔滔不绝的速度,他在当时在世的同辈中被列为仅次于最优秀者之人。因此,我认为他的演说辞依然值得参阅。那些演说确实略显软弱乏力,但仍然能够增进并可谓滋养那份我们承认在他身上尚具一般水准的长处:这一长处蕴含如此巨大的力量,以至于仅凭它自身而缺乏其他要素,便在库里奥身上造就了一位像模像样的演说家形象。不过,我们还是回到正题吧。

§221

​In eodem igitur numero eiusdem aetatis C. Carbo fuit illius eloquentissimi viri filius. Non satis acutus orator, sed tamen orator numeratus est. Erat in verbis gravitas et facile dicebat et auctoritatem naturalem quandam habebat oratio. Acutior Q. Varius rebus inveniendis nec minus verbis expeditus; fortis vero actor et vehemens et verbis nec inops nec abiectus et quem plane oratorem dicere auderes, Cn. Pomponius lateribus pugnans, incitans animos, acer acerbus criminosus.

因此,在同等行列中且属于同辈的,有那位极雄辩者的儿子盖乌斯·卡尔博。他虽非足够敏锐的演说家,却依然被列入演说家之列。他的言辞具有庄重感,表达流利,其演说带有一种天生的威严。昆图斯·瓦里乌斯在寻找论据方面更为敏锐,在言辞上也同样通畅;然而,一位坚毅而激昂的实演者,言辞既不匮乏亦不下流,且令人敢于直截了当称之为演说家的人,是格奈乌斯·庞波尼乌斯,他竭尽肺腑之力辩驳,鼓动情绪,犀利、辛辣而充满指控力。

§222

​Multum ab his aberat L. Fufius, tamen ex accusatione M'. Aquili diligentiae fructum ceperat. Nam M. Drusum tuum magnum avunculum, gravem oratorem ita dumtaxat cum de re publica diceret,1 L. autem Lucullum etiam acutum, patremque tuum, Brute, iuris quoque et publici et privati sane peritum, M. Lucullum, M. Octavium Cn. F., qui tantum auctoritate dicendoque valuit ut legem Semproniam frumentariam populi frequentis suffragiis abrogaverit, Cn. Octavium M. F., M. Catonem patrem, Q. etiam Catulum filium abducamus ex acie, id est a iudiciis, et in praesidiis rei publicae, cui facile satis facere possint, collocemus.2

卢基乌斯·富菲乌斯远逊于这些人,但他凭借对马尼乌斯·阿奎利乌斯的指控,收到了勤勉的成果。至于你的大舅父马库斯·德鲁苏斯——但也仅仅在谈论国家事务时才是一位庄重的演说家;兼具敏锐的卢基乌斯·卢库鲁斯;布鲁图斯啊,还有你那位对公法与私法亦皆十分精通的父亲;马库斯·卢库鲁斯;格奈乌斯之子马库斯·奥克塔维乌斯——他凭借威信与演说拥有巨大力量,以至于在人数众多的民众投票中废除了塞姆普罗尼乌斯粮食法;马库斯之子格奈乌斯·奥克塔维乌斯;父亲马库斯·加图;以及儿子昆图斯·卡图卢斯,让我们把他们从战线即法庭上撤回,安置在他们能轻松胜任的国家防卫阵地上吧。

§223

​Eodem Q. Caepionem referrem, nisi nimis equestri ordini deditus a senatu dissedisset. Cn. Carbonem M. Marium et ex eodem genere compluris minime dignos elegantis conventus auribus aptissimos cognovi turbulentis contionibus. Quo in genere, ut in his perturbem aetatum ordinem, nuper L. Quinctius fuit; aptior etiam Palicanus auribus imperitorum.

若非昆图斯·凯皮奥因过度倾向于骑士阶层而与元老院相龃龉,我也会将他归入此类。据我所知,格奈乌斯·卡尔博、马库斯·马里乌斯以及同类的若干人,绝不配得到雅致集会的聆听,却极适合于骚动的民众大会。在此类人中,虽然会打乱他们的世代顺序,最近的有卢基乌斯·昆克蒂乌斯;而帕利卡努斯则更适合无知大众的耳朵。

§224

​Et quoniam huius generis facta mentio est, seditiosorum omnium post Gracchos L. Appuleius Saturninus eloquentissimus visus est; magis specie tamen et motu atque ipso amictu capiebat homines quam aut dicendi copia aut mediocritate prudentiae. Longe autem post natos homines improbissimus C. Servilius Glaucia, sed peracutus et callidus cum primisque ridiculus. Is ex summis et fortunae et vitae sordibus in praetura consul factus esset,3 si rationem eius haberi licere iudicatum esset. Nam et plebem tenebat et equestrem ordinem beneficio legis devinxerat. Is praetor eodem die quo Saturninus tribunus plebis Mario et Flaccoconsulibus publice est interfectus; homo simillimus Atheniensis Hyperboli, cuius improbitatem veteres Atticorum comoediae notaverunt.

既然提到了此类人,在格拉古兄弟之后的所有煽动者中,卢基乌斯·阿普莱乌斯·萨图尔尼努斯被认为最为雄辩;然而,他吸引人们更多是凭其仪表、动作乃至衣装本身,而非凭演说的丰赡或起码的明智审慎。而有生以来最为卑劣之人,则是盖乌斯·塞尔维利乌斯·格劳基亚,但他极其机敏狡黠,且无比滑稽。此人出身于命运与生活的赤贫污秽之中,若非被裁定其参选资格不合规,他本可由大法官直接当选为执政官。因为他既能拉拢平民,又通过一项法律的实惠笼络了骑士阶层。他在担任大法官期间,于马里乌斯与弗拉库斯任执政官之年,与平民保民官萨图尔尼努斯在同一天被当众处死;此人与雅典的许珀耳波罗斯极其相似,阿提卡人的古代喜剧曾贬斥过那名雅典人的恶行。

§225

​quos Sex. Titius consecutus est homo loquax sane et satis acutus, sed tam solutus et mollis in gestu ut saltatio quaedam nasceretur cui saltationi Titius nomen esset.4 Ita cavendum est ne quid in agendo dicendove facias, cuius imitatio rideatur. sed ad paulo superiorem aetatem revecti sumus; nunc ad eam de qua aliquantum sumus locuti revertamur.

随其后的是塞克斯图斯·蒂蒂乌斯,此人确实多话且相当机警,但在举止动作上过于松垮软弱,以至于由此产生了一种被称为“蒂蒂乌斯”的舞蹈。因此,在实演或演讲中必须防范做出任何模仿起来会招致嘲笑的举动。然而我们被带回了稍早的世代;现在让我们回到刚才谈论甚多的那个时代。

§226

​Coniunctus igitur Sulpici aetati P. Antistius fuit, rabula sane probabilis, qui multos cum tacuisset annos neque contemni solum sed inrideri etiam solitus esset, in tribunatu primum contra C. Iuli illam consulatus petitionem extraordinariam veram causam agens est probatus; et eo magis quod eandem causam cum ageret eius conlega ille ipse Sulpicius, hic plura et acutiora dicebat. Itaque post tribunatum primo multae ad eum causae, deinde omnes maximae quaecumque erant deferebantur.

与苏尔皮基乌斯时代相联系的,有普布利乌斯·安蒂斯提乌斯,他是一位相当合格的法庭诉讼代言人;他曾沉默多年,不仅常被鄙视,甚至常遭嘲弄,却在担任保民官期间,首次通过为反对盖乌斯·尤利乌斯非例行的执政官竞选而进行的正当辩护赢得了赞许;而且这一点就更是如此,因为当其同僚苏尔皮基乌斯本人为同一诉求辩护时,安蒂斯提乌斯的发言更为充实且更为敏锐。因此,在卸任保民官之后,最初有许多案件,继而所有最为重大的案件都无一例外地被托付给了他。

语法注4 条
  1. 222ita dumtaxat cum de re publica diceret

    限制性副词 dumtaxat 嵌入在 ita ... cum 的关联结构中,表示限定条件:“仅在谈论国政时才如此”,以此限制 gravis orator 对德鲁苏斯的适用范围。

  2. 222abducamus ex acie, id est a iudiciis, et in praesidiis rei publicae, cui facile satis facere possint, collocemus

    动词 abducamus 与 collocemus 是劝告性第一人称复数虚拟式。作者将军事隐喻 acies(战线、前线)等同于法庭审判(a iudiciis),并与适合国务政治家的后方驻防(in praesidiis rei publicae)相对比。关系从句中的 possint 属特征/潜在虚拟式。

  3. 224Is ex summis et fortunae et vitae sordibus in praetura consul factus esset, si rationem eius haberi licere iudicatum esset

    与过去事实相反的虚拟条件句(过去完成时虚拟式 factus esset ... iudicatum esset)。其中 rationem alicuius habere 是选举法的专门术语,指“正式受理/审查某人的候选人资格”;in praetura 指“在大法官任期之内(未经法定年限间隔)”。

  4. 225cui saltationi Titius nomen esset

    先行词 saltatio 在关系从句中被吸收并重复(cui saltationi)。专有名词 Titius 与所有与格 cui saltationi 搭配,作 nomen esset 的表语主格,意为“那支舞蹈被冠以‘蒂蒂乌斯’之名”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.humanitext-lat1:220-226