← 西塞罗

布鲁图斯

§214-219

库里奥的学识缺陷与极度缺乏记忆力

西塞罗列举具体事例评析库里奥在学识及演说技巧上的缺陷,尤指其怪异举止与极度低下的记忆力,并指出其著作中严重的年代错乱。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§214

​nullum ille poetam noverat, nullum legerat oratorem, nullam memoriam antiquitatis conlegerat; non publicum ius, non privatum et civile cognoverat. Quamquam hoc quidem fuit etiam in aliis et magnis quidem oratoribus, quos parum his instructos artibus vidimus, ut Sulpicium, ut Antonium. Sed ei tamen unum illud habebant dicendi opus elaboratum;1 idque cum constaret ex quinque notissimis partibus, nemo in aliqua parte earum omnino nihil poterat: in quacumque enim una plane clauderet, orator esse non posset; sed tamen alius in alia excellebat magis.

他不通任何诗人,未读过任何演说家,未搜集过任何古代的历史记忆;既不知公法,亦不知私法与民法。尽管这在其他演说家、乃至伟大演说家身上亦曾出现,我们曾见他们在此类学艺上素养不足,如苏尔皮基乌斯与安东尼乌斯便是如此。但他们无论如何都将演说这唯一的一门技艺锤炼得炉火纯青;而由于它由众所周知的五个部分组成,没有任何人在其中任一部分上是全然无能的:因为无论在其中哪单独一部分上明显跛足,他都无法成为演说家;不过,各人所长之处仍有不同。

§215

​Reperiebat quid dici opus esset et quo modo praeparari et quo loco locari, memoriaque ea comprendebat Antonius, excellebat autem actione; erant[que] ei quaedam ex his paria cum Crasso, quaedam etiam superiora; at Crassi magis nitebat oratio. Nec vero Sulpicio neque Cottae dicere possumus neque cuiquam bono oratori rem ullam ex illis quinque partibus plane atque omnino defuisse.

安东尼乌斯能探明当言何物、如何准备、置于何处,并能将这些记于脑中,而在发表实演上尤为卓绝;他在这些方面有的与克拉苏不相上下,有的甚至更胜一筹;但克拉苏的文辞更为光彩夺目。我们也绝不能说苏尔皮基乌斯、科塔或任何优秀的演说家全然彻底缺失了那五个部分中的任何一项。

§216

​itaque in Curione hoc verissime iudicari potest, nulla re una magis oratorem commendari quam verborum splendore et copia. Nam cum tardus in cogitando tum in struendo dissipatus fuit. Reliqua duo sunt, agere et meminisse: in utroque cachinnos inridentium commovebat. Motus erat is, quem et C. Iulius in perpetuum notavit, cum ex eo in utramque partem toto corpore vacillante quaesivit quis loqueretur e luntre, et Cn. Sicinius homo impurus, sed admodum ridiculus,—neque aliud in eo oratoris simile quicquam.

因此,关于库里奥,可以得出最切中真实的评价:没有什么比言辞的光彩与丰赡更能使一位演说家博得赞许了。因为他在构思上迟钝,在篇章布局上散漫无章。剩下的两项是实演与记忆:在这两方面,他都曾引来嘲笑者的哄堂大笑。他的动作曾被盖乌斯·尤利乌斯永久地讥评,当时因他整个身躯向两边剧烈晃动,尤利乌斯问道是谁在小舟中发言;还有格奈乌斯·西基尼乌斯,此人品行不端却极为滑稽——在他身上再无任何类似演说家之处。

§217

​is cum tribunus plebis Curionem et Octavium consules produxisset Curioque multa dixisset sedente Cn. Octavio conlega, qui devinctus erat fasciis et multis medicamentis propter dolorem artuum delibutus, 'numquam,' inquit,' Octavi, conlegae tuo gratiam referes: qui nisi se suo more iactavisset, hodie te istic muscae comedissent.2' Memoria autem ita fuit nulla, ut aliquotiens, tria cum proposuisset, aut quartum adderet aut tertium quaereret; qui in iudicio privato vel maximo, cum ego pro Titinia Cottae peroravissem, ille contra me pro Ser. Naevio diceret, subito totam causam oblitus est idque veneficiis et cantionibus Titiniae factum esse dicebat. Magna haec immemoris ingeni signa; sed nihil turpius quam quod etiam in scriptis obliviscebatur quid paulo ante posuisset, ut in eo libro, ubi se exeuntem e senatu et cum Pansa nostro et cum Curione filio conloquentem facit [cum senatum Caesar consul habuisset] omnisque ille sermo ductus est e percontatione fili quid in senatu esset actum. In quo multis verbis cum inveheretur in Caesarem Curio disputatioque esset inter eos, ut est consuetudo dialogorum, cum sermo esset institutus senatu misso, quem senatum Caesar consul habuisset, reprendit eas res quas idem Caesar anno post et deinceps reliquis annis administravisset in Gallia.

西基尼乌斯在担任平民保民官时,曾传唤执政官库里奥与奥克塔维乌斯,当库里奥滔滔不绝演说时,其同僚格奈乌斯·奥克塔维乌斯正因关节疼痛而缠满绷带、涂满各种药膏坐在一旁,西基尼乌斯说道:“奥克塔维乌斯,你永远也报答不尽你同僚的恩情:若非他按自己的习惯那样手舞足蹈、晃动身躯,今天苍蝇早就在那里把你吃光了。”此外,他的记忆力竟匮乏到如此地步,以至于有几次他提出了三点,要么加上了第四点,要么回过头来寻找第三点;在一次极其重大的私法诉讼中,当我为科塔之妻蒂蒂尼亚做完总结辩护,而他代表塞尔维乌斯·奈维乌斯与我相对辩论时,他突然将整个案件忘得一干二净,并声称这是蒂蒂尼亚施加巫术与咒语所致。这些都是记忆力极其低下的显著表现;但最令人难堪的莫过于他甚至在著作中也会忘记不久前刚刚写下的内容,例如在那部作品中,他描写自己在执政官凯撒召集元老院会议之后步出元老院,并与我们的友人潘萨及儿子库里奥交谈,整篇对话皆由儿子询问元老院所议之事而引出。在这篇对话中,库里奥连篇累牍地抨击凯撒,他们之间展开了辩论——正如对话体的常规,尽管对话设定在执政官凯撒召集的元老院散会之后,他却指责了同一位凯撒在次年及随后各年于高卢所经办的各项事务。

§219

​Tum Brutus admirans: Tantamne fuisse oblivionem, inquit, in scripto praesertim, ut ne legens quidem umquam senserit quantum flagiti commisisset? Quid autem, inquam, Brute, stultius quam, si ea vituperare volebat quae vituperavit, non eo tempore instituere sermonem, cum illarum rerum iam tempora praeterissent? Sed ita totus errat ut in eodem sermone dicat in senatum se Caesare consule non accedere et id dicat ipso consule exiens e senatu. Iam, qui hac parte animi, quae custos est ceterarum ingeni partium, tam debilis esset ut ne in scripto quidem meminisset quid paulo ante posuisset, huic minime mirum est ex tempore dicenti solitam effluere mentem.3

这时布鲁图斯惊叹道:“难道会有如此严重的遗忘,尤其是在成文的作品中,以至于他连在阅读时都从未察觉自己犯下了何等可耻的谬误?” “然而,布鲁图斯,”我说道,“如果他想谴责他所谴责的那些事,却不把对话设定在那些事件的时期早已过去的时候,还有什么比这更愚蠢的呢?但他通篇错乱,竟在同一篇对话中声称凯撒担任执政官期间自己决不涉足元老院,却偏偏在同一位执政官任内走出元老院时说出此话。既然一个人在作为心智其他各部分守护者的这一记忆能力上如此羸弱,以至于在著作中都记不得片刻前写下了什么,那么他在即兴发言时习惯性地思路短路、脑中一片空白,也就不足为奇了。”

语法注3 条
  1. 214habebant dicendi opus elaboratum

    动词 habebant 接直接宾语 unum illud dicendi opus 与谓词性完成分词 elaboratum,表示“将演说这一项技艺锤炼得炉火纯青并保持在手”。

  2. 217qui nisi se suo more iactavisset, hodie te istic muscae comedissent

    直接引语中的与过去事实相反的条件句:条件从句(nisi... iactavisset)用虚拟式过去完成时表示对过去的假设,主句动词 comedissent 亦用虚拟式过去完成时,但与时间副词 hodie 连用,表示延续至今的虚拟结果(“若是……今天苍蝇早已吃光你了”)。

  3. 219huic minime mirum est ex tempore dicenti solitam effluere mentem

    非人称句式(minime mirum est)带有关涉与格(huic... dicenti),以不定式短语 solitam [esse] effluere mentem 作主语。solitam 与 mentem 一致,意为“对于即席发言的他而言,神思惯常溜走溃散这一点绝不足为奇”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.humanitext-lat1:214-219