- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.humanitext-lat1:131-137
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗评述了凯苏勒努斯、阿尔布齐乌斯以及兼具博雅教养与纯正拉丁语表达的卡图卢斯等人,随后历数同时代的诸位演说者,并阐述了将平庸演说家亦纳入论列以展现登峰造极之艰难的著述意图。
atque eodem tempore accusator de plebe L. Caesulenus fuit, quem ego audivi iam senem, cum ab L. Sabellio multam lege Aquilia [de iustitia] petivisset. Non fecissem hominis paene infimi mentionem, nisi iudicarem1 qui suspiciosius aut criminosius diceret audivisse me neminem. doctus etiam Graecis T. Albucius vel potius plane Graecus. Loquor ut opinor; sed licet ex orationibus iudicare. Fuit autem Athenis adulescens, perfectus Epicurius evaserat, minime aptum ad dicendum genus. iam Q. Catulus non antiquo illo more, sed hoc nostro, nisi quid fieri potest perfectius, eruditus. Multae litterae, summa non vitae solum atque naturae sed orationis etiam comitas, incorrupta quaedam Latini sermonis integritas; quae perspici cum ex orationibus eius potest tum facillime ex eo libro quem de consulatu et de rebus gestis suis conscriptum molli et Xenophontio genere sermonis misit ad A. Furium poetam, familiarem suum; qui liber nihilo notior est quam illi tres, de quibus ante dixi, Scauri libri.
“在同一时期,还有一位平民出身的控告者卢基乌斯·凯苏勒努斯,当他已是风烛残年、依据《阿奎利亚法》向卢基乌斯·萨贝利乌斯追索罚款时,我曾听过他的演说。若非我认为自己从未听过有谁比他说话更能煽动怀疑或罗织罪名,我是不会提及这样一个几乎处于社会最底层的人物的。提图斯·阿尔布齐乌斯也通晓希腊文献,或者说简直是一个地道的希腊人。我只是说出自己的看法,但从他的演说中也可以做出判断。他年轻时留在雅典,最终成了一个十足的伊壁鸠鲁派信徒——这是一个最不适合公众演说的学派。 至于昆图斯·卡图卢斯,他所受的教养并非依循那种古老的传统,而是遵循我们当今的风尚,其完备之至,几无可以复加。他学识渊博,不仅在生活和天性上,而且在演说中都展现出极高的温和优雅,兼具某种未经污染的纯正拉丁语质地;这一点既可以从他的演说中看出,也可以极其轻易地从他以柔和而具有色诺芬风格的笔触撰写其执政官任期与功绩、并送交其密友诗人奥卢斯·富里乌斯的那部书中看出来;但那本书的知名度并不比我先前提到过的斯考鲁斯的那三卷书高出分毫。
tum Brutus: Mihi quidem, inquit, nec iste notus est nec illi;— sed haec mea culpa est, numquam enim in manus inciderunt —nunc autem et a te sumam et conquiram ista posthac curiosius. Fuit igitur in Catulo sermo Latinus; quae laus dicendi non mediocris ab oratoribus plerisque neglecta est. Nam de sono vocis et suavitate appellandarum litterarum, quoniam filium cognovisti, noli exspectare quid dicam. Quamquam filius quidem non fuit in oratorum numero, sed non deerat ei tamen in sententia dicenda cum prudentia tum elegans quoddam et eruditum orationis genus.
于是布鲁图斯说道:‘对我而言,那本书和那些书我确实都不知道——但这全是我自己的过失,因为它们从未落入过我的手中——不过现在我既要向你借阅,今后也会更加留心地去寻访它们。’ ‘因此,卡图卢斯拥有纯正的拉丁语口才;这是辩论中一项绝非微不足道的长处,却被大多数演说家所忽视。至于他嗓音的共鸣和发音的悦耳,既然你认识他的儿子,就无须等我再说什么了。虽然那个儿子确实未被列入演说家的行列,但在发表政见时,他却兼具明智审慎以及某种优雅而博雅的言谈风格。
nec habitus est tamen pater ipse Catulus princeps in numero patronorum, sed erat talis ut, cum quosdam audires qui tum erant praestantes, videretur esse inferior, cum autem ipsum audires sine comparatione, non modo contentus esses, sed melius non quaereres.2
然而,父亲卡图卢斯本人也未被视为辩护人中的首要人物,但他是这样一种人:当你聆听当时那些卓绝之人时,他显得稍逊一筹;但当你抛开比较单独聆听他时,你不仅会感到心满意足,甚至不会再寻求更好的。
Q. Metellus Numidicus et eius conlega M. Silanus dicebant de re publica quod esset illis viris et consulari dignitati satis. M. Aurelius Scaurus non saepe dicebat sed polite; Latine vero in primis est eleganter locutus. Quae laus eadem in A. Albino bene loquendi fuit; nam flamen Albinus etiam in numero est habitus disertorum. Q. etiam Caepio, vir acer et fortis, cui fortuna belli crimini, invidia populi calamitati fuit.3
昆图斯·梅特卢斯·努米迪库斯与其同僚马尔库斯·西拉努斯谈论国事时,达到了与这样的人物及其执政官尊严相称的程度。马尔库斯·奥雷利乌斯·斯考鲁斯虽不常发表演说,但措辞雅致;在拉丁语的表达上尤其优美。这种善于言辞的相同赞誉也属于奥卢斯·阿尔比努斯;因为祭司阿尔比努斯甚至被列入了善辩者之列。此外还有昆图斯·凯皮奥,一位敏锐而勇敢的男子,战事的厄运成了对他定罪的由头,人民的仇怨则成了他的灾祸。
tum etiam C. L. Memmii fuerunt oratores mediocres, accusatores acres atque acerbi; itaque in iudicium capitis multos vocaverunt, pro reis non saepe dixerunt. Sp. Thorius satis valuit in populari genere dicendi, is qui agrum publicum vitiosa et inutili lege vectigali levavit. M. Marcellus Aesernini pater non ille quidem in patronis, sed et in promptis tamen et non inexercitatis ad dicendum fuit, ut filius eius P. Lentulus. L. etiam Cotta praetorius in mediocrium oratorum numero, dicendi non ita multum laude processerat, sed de industria cum verbis tum etiam ipso sono quasi subrustico persequebatur atque imitabatur antiquitatem. Atque ego et in hoc ipso Cotta et in aliis pluribus intellego me non ita disertos homines et rettulisse in oratorum numerum et relaturum. Est enim propositum conligere eos qui hoc munere in civitate functi sint, ut tenerent oratorum locum; quorum quidem quae fuerit ascensio et quam in omnibus rebus difficilis optimi perfectio atque absolutio ex eo quod dicam existimari potest.
那时,盖乌斯和卢基乌斯·梅米乌斯兄弟是平庸的演说家,却是敏锐而尖刻的控告者;因此他们将许多人送上生死审判,却极少为被告辩护。斯普里乌斯·托里乌斯在平民派风格的演说中相当有能耐,正是他通过一部有害而无用的法律免除了公有地的地租。埃塞尔尼努斯的父亲马尔库斯·马尔凯卢斯虽不属于诉讼辩护人之列,但也是敏捷且在演说上并非未经锻炼的人,正如他的儿子一样。〔其子即〕普布利乌斯·伦图卢斯。前裁判官卢基乌斯·科塔亦属于平庸演说家的行列,他在演说的赞誉方面进展并不算大,但在言辞以及略带乡土气的发音本身上,都故意追求并模仿古风。 我心里很清楚,无论在这位科塔本人身上还是在其他许多人身上,我都已经并将继续把一些谈不上多么善辩的人列入演说家的名册。因为我的用意在于汇集那些在城邦中履行过这一职责以至于占据演说家地位的人;而他们的发展历程如何,以及在一切事务中最善之物的完满与登峰造极是何等艰难,正可以从我接下来的论述中予以评判。’”
- 131Non fecissem hominis paene infimi mentionem, nisi iudicarem
混合非真实条件句。归结从句 non fecissem 使用虚拟式过去完成时,表示与过去事实相反的行为(“我本不会提及”);条件从句 nisi iudicarem 则使用虚拟式未完成过去时,表示说话者当前持续的判断状态(“若非我现在认为”)。
- 134cum quosdam audires qui tum erant praestantes, videretur esse inferior, cum autem ipsum audires sine comparatione, non modo contentus esses, sed melius non quaereres
虚拟式未完成过去时(audires、esses、quaereres)中泛指第二人称(理想第二人称)的用法。此处并非指代特定对话者,而是设想过去任何一个普遍的听者(“当人们听到时/假如有人听到”),具有潜在或假设的意味。
- 135cui fortuna belli crimini, invidia populi calamitati fuit
双与格结构(duplex dativus)。表示关涉的关系代词与格 cui 与两个作表语的与格 crimini(作为指控/罪由)及 calamitati(作为灾难/破灭)相呼应,连同系动词 fuit 一同构成句式。
