- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.humanitext-lat1:138-144
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗论及罗马弁论术的双璧安东尼乌斯与克拉苏,将安东尼乌斯在结构谋篇、记忆力与演辞宣讲上的卓越特质,与克拉苏崇高的庄重、洗练的拉丁语修养以及法理阐释的透彻相互对照。
quam multi enim iam oratores commemorati sunt et quam diu in eorum enumeratione versamur, cum tamen spisse atque vix, ut dudum ad Demosthenem et Hyperidem, sic nunc ad Antonium Crassumque pervenimus!1 Nam ego sic existimo, hos oratores fuisse maximos et in his primum cum Graecorum gloria Latine dicendi copiam aequatam.
确实,迄今为止已经提到了多少演说家,我们从事于对他们的列举又有多久了,然而缓慢而艰难地,正如先前我们终于谈到德摩斯梯尼和许珀里德斯那样,如今我们终于来到了安东尼乌斯与克拉苏面前!因为我持这样的看法:这两位是最伟大的演说家,且正是借着他们,拉丁语辩论的丰瞻才首次得以与希腊人的荣耀相提并论。
Omnia veniebant Antonio in mentem; eaque suo quaeque loco, ubi plurimum proficere et valere possent, ut ab imperatore equites pedites levis armatura, sic ab illo in maxime opportunis orationis partibus conlocabantur. Erat memoria summa, nulla meditationis suspicio; imparatus semper aggredi ad dicendum videbatur, sed ita erat paratus ut iudices illo dicente non numquam viderentur non satis parati ad cavendum fuisse.
一切谋思都会涌入安东尼乌斯的脑海;而每一个谋思都被安置在最能发挥功效与力量的固有位置上,恰如统帅部署骑兵、步兵与轻装步兵一般,被他在演说中最合宜的部分加以布置。他的记忆力极强,毫无预先演练的痕迹;他似乎总是未作准备便着手演说,但实际上他准备得如此周密,以至于在他演说时,审判官们有时反倒显得没有做好充分的防备。
verba ipsa non illa quidem elegantissimo sermone—itaque diligenter loquendi laude caruit neque tamen est admodum inquinate locutus—, sed illa, quae propria laus oratoris est in verbis,—nam ipsum Latine loqui est illud quidem, ut paulo ante dixi, in magna laude ponendum, sed non tam sua sponte quam quod est a plerisque neglectum: non enim tam praeclarum est scire Latine quam turpe nescire, neque tam id mihi oratoris boni quam civis Romani proprium videtur;—sed tamen Antonius in verbis et eligendis,2 neque id ipsum tam leporis causa quam ponderis, et conlocandis et comprehensione devinciendis nihil non ad rationem et tamquam ad artem dirigebat; verum multo magis hoc idem in sententiarum ornamentis et conformationibus. quo genere quia praestat omnibus Demosthenes, idcirco a doctis oratorum est princeps iudicatus. Σχήματα enim quae vocant Graeci, ea maxime ornant oratorem eaque non tam in verbis pingendis habent pondus quam in inluminandis sententiis. sed cum haec magna in Antonio tum actio singularis; quae si partienda est in gestum atque vocem, gestus erat non verba exprimens, sed cum sententiis congruens: manus umeri latera supplosio pedis status incessus omnisque motus [cum verbis sententiisque consentiens]; vox permanens, verum subrauca natura. Sed hoc vitium huic uni in bonum convertebat.
至于用词本身,确实谈不上属于最精雅的言谈——因此他未获得精益求精之言的赞赏,但也绝非措辞污浊——,然而在属于演说家在言辞方面的固有美德上,——因为正确地说拉丁语这件事本身,诚如我刚才所言,固然应当受到极高赞赏,但这并非由于其自身,而是因为它遭到了多数人的忽视:毕竟通晓拉丁语之卓越并不及不知拉丁语之可耻,在我看来这与其说是优秀演说家的特质,不如说是罗马公民的本分;——尽管如此,安东尼乌斯无论在选词(那与其说是为了优美,不如说是为了分量)上,还是在布局和以句段紧密结合上,无不依循法则与如同艺术般的规矩;而同样这种做法,他在思想的润色与架构上表现得更为突出。正是在这一门类中德摩斯梯尼超越了所有人,因而被博学之士判定为演说家之冠。因为希腊人所谓的‘形象’最能装点演说家,它们的分量与其说在于彩绘言词,不如说在于照亮思想。然而安东尼乌斯不仅在这些方面极为杰出,他的演辞宣讲更是卓绝非凡;若将其分为姿态与声音,他的姿态并非机械模仿言词,而是与思想契合一致:双手、肩膀、腰身、顿足、站姿、步态以及一切动作皆相协调;声音持久,但天生微带沙哑。然而这一缺陷唯独在他身上转化成了长处。
habebat enim flebile quiddam [in questionibus] aptumque cum ad fidem faciendam tum ad misericordiam commovendam: ut verum videretur in hoc illud, quod Demosthenem ferunt ei, qui quaesivisset quid primum esset in dicendo, actionem; quid secundum, idem et idem tertium respondisse.3 Nulla res magis penetrat in animos eosque fingit format flectit talisque oratores videri facit, qualis ipsi se videri volunt.
因为这声音带有一种哀切的特质,既适于确立信任,又适于唤起怜悯:以至于在他身上,人们相传德摩斯梯尼的那句话显得千真万确——据说有人问及辩论中首要者为何,德摩斯梯尼回答是宣讲;次要者为何,也是宣讲;第三为何,同样是宣讲。没有什么比宣讲更能深入人心,塑造、定型、弯折心灵,并使演说家显得正如他们自己所期望展现的那样。
huic alii parem esse dicebant, alii anteponebant L. Crassum. Illud quidem certe omnes ita iudicabant, neminem esse qui horum altero utro patrono cuiusquam ingenium requireret. Equidem quamquam Antonio tantum tribuo quantum supra dixi, tamen Crasso nihil statuo fieri potuisse perfectius. Erat summa gravitas, erat cum gravitate iunctus facetiarum et urbanitatis oratorius, non scurrilis lepos, Latine loquendi accurata et sine molestia diligens elegantia, in disserendo mira explicatio; cum de iure civili, cum de aequo et bono disputaretur, argumentorum et similitudinum copia.
针对安东尼乌斯,有人认为卢基乌斯·克拉苏与他并驾齐驱,另有人则把克拉苏置于其上。但所有人都无可置疑地判定:只要有他们二人中的任何一位担任辩护人,就绝不会有人再企求任何其他人的才华。就我而言,尽管我对安东尼乌斯的评价如上文所述那般崇高,但我断定没有任何人能比克拉苏更为完满。他身上兼具崇高的庄重,与庄重相结合的演说家式风趣与温文尔雅的魅力(而非弄臣式的插科打诨),精确而不显造作的周密优美之拉丁语口才,在论辩中惊人的阐释力;当辩论涉及民法以及公平与善意时,则备有丰富的论据和比喻。
nam ut Antonius coniectura movenda aut sedanda suspicione aut excitanda incredibilem vim habebat: sic in interpretando, in definiendo, in explicanda aequitate nihil erat Crasso copiosius; idque cum saepe alias tum apud centumviros in M'. Curi causa cognitum est.
因为,正如安东尼乌斯在引发推测、平息或激起疑虑方面拥有令人难以置信的力量一样:克拉苏在解释、定义和阐明公平时则是最为渊博宏富的;而这一点不仅在其他许多场合为人所知,在百人法庭审理马尼乌斯·库里乌斯的案件中尤为显著。
- 138cum tamen spisse atque vix, ut dudum ad Demosthenem et Hyperidem, sic nunc ad Antonium Crassumque pervenimus!
感叹句中由 cum tamen 引导的从句与主句(quam multi... versamur)形成转折与对比,表明尽管此前已列举了大量演说家,但直到现在才费尽周折地触及最高峰。ut... sic... 结构则将此前论及希腊演说巅峰(德摩斯梯尼等人)的进程与如今达到罗马演说巅峰(安东尼乌斯与克拉苏)并提对照。
- 140verba ipsa non illa quidem elegantissimo sermone... sed tamen Antonius in verbis et eligendis
句首的 verba ipsa 作为话题化成分提出,但随即被限制性插入语(non illa quidem...)以及一段关于拉丁语规范性的长篇插叙(nam ipsum Latine loqui... proprium videtur)所打断,构成了破格语法(anacoluthon)。随后通过 sed tamen Antonius in verbis... 重新接续了主语与介词短语。
- 142ut Demosthenem ferunt ei, qui quaesivisset quid primum esset in dicendo, actionem; quid secundum, idem et idem tertium respondisse
由 ferunt(相传)统领的“宾格加不定式”间接引语结构(Demosthenem ... respondisse)中嵌套了间接疑问从句(quid primum esset...)。宾格 actionem 充当 respondisse 的回答宾语(或承前省略的 actionem [primum esse] 的主语)。随后的 quid secundum 与 idem et idem tertium 同样省略了动词 respondisse 与系词。
