← 西塞罗

布鲁图斯

§124-130

盖乌斯·格拉古的天赋与同时代的演说家

西塞罗指出了库里奥演说的缺陷,随后高度评价了才华横溢却英年早逝的盖乌斯·格拉古,并依次审视了加尔巴、西庇阿、贝斯蒂亚、芬布里亚、卡尔维努斯以及臭名昭著的控告者马尔库斯·布鲁图斯等人的演说才干与生涯。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§124

​atqui haec, inquam, de incestu laudata oratio puerilis est locis multis: de amore, de tormentis, de rumore loci sane inanes, verum tamen nondum tritis nostrorum hominum auribus nec erudita civitate tolerabiles. Scripsit etiam alia non nulla et multa dixit et illustria et in numero patronorum fuit, ut eum mirer, cum et vita suppeditavisset et splendor ei non defuisset, consulem non fuisse.

“然而,”我说道,“这篇备受赞誉的关于乱伦罪的演说在许多地方显得稚嫩:关于爱情、酷刑、传闻的话题确实空洞无物,不过对于我们同胞那尚未敏锐的耳朵以及尚未受过良好教养的城邦而言,尚可容忍。他还写过不少其他作品,发表过许多著名的演说,名列辩护人之列,以至于令我惊奇的是,在寿命充足且声誉不乏的情况下,他竟然未曾担任过执政官。

§125

​sed ecce in manibus vir et praestantissimo ingenio et flagranti studio et doctus a puero C. Gracchus. Noli enim putare quemquam, Brute, pleniorem aut uberiorem ad dicendum fuisse. Et ille: Sic prorsus, inquit, existimo atque istum de superioribus paene solum lego. Immo plane, inquam, Brute, legas censeo. Damnum enim illius immaturo interitu res Romanae Latinaeque litterae fecerunt.

但是看哪,在我们手边的,是一位具有卓越天赋、热烈热情且自幼受过良好教育的杰出人物,盖乌斯·格拉古。布鲁图斯,你切莫以为有谁在演说方面比他更为充实、更为丰富。”他说:“我完全这样认为,而且在前代人物中我几乎只读他的作品。”我说道:“布鲁图斯,我确实认为你应当认真阅读他。因为他的英年早逝,使得罗马国事与拉丁文学蒙受了巨大的损失。

§126

​vtinam non tam fratri pietatem quam patriae praestare voluisset! Quam ille facile tali ingenio, diutius si vixisset, vel paternam esset vel avitam gloriam consecutus! Eloquentia quidem nescio an habuisset parem neminem.1 Grandis est verbis, sapiens sententiis, genere toto gravis. Manus extrema non accessit operibus eius; praeclare incohata multa, perfecta non plane. Legendus, inquam, est hic orator, Brute, si quisquam alius, iuventuti; non enim solum acuere sed etiam alere ingenium potest.

但愿他曾希望对祖国、而非那般对兄弟表现出虔敬!凭着那样的才华,他若活得更长久些,该多么容易继承父辈或祖辈的荣耀啊!在雄辩方面,我真不知是否曾有人能与他匹敌。他措辞宏大,格言明智,整体风格庄重沉稳。终极的润饰未曾施加于他的作品;许多作品开局极佳,却未完全告成。我要说,布鲁图斯,青年人若要读谁,最应当阅读的正是这位演说家;因为他不仅能够磨砺才智,而且能够滋养才智。

§127

​huic successit aetati C. Galba, Servi illius eloquentissimi viri filius, P. Crassi eloquentis et iuris periti gener. Laudabant hunc patres nostri, favebant etiam propter patris memoriam, sed cecidit in cursu. Nam rogatione Mamilia, Iugurthinae coniurationis invidia, cum pro sese ipse dixisset, oppressus est. Exstat eius peroratio, qui epilogus dicitur;2 qui tanto in honore pueris nobis erat ut eum etiam edisceremus. Hic, qui in conlegio sacerdotum esset, primus post Romam conditam iudicio publico est condemnatus.

接续这一时代的是盖乌斯·加尔巴,那位极具雄辩之士塞尔维乌斯的儿子,兼具雄辩与精通法律的普布利乌斯·克拉苏的女婿。我们的父辈曾称赞他,并因怀念其父而青睐他,但他却在中途跌倒了。因为在马米利乌斯法案下,由于朱古达阴谋所激起的公愤,尽管他亲自为自己辩护,仍被击垮。他那被称为‘尾声’的终结辩辞至今犹存;在我们年少时,它备受推崇,以至于我们甚至要将它背诵下来。此人在祭司团成员之中,是罗马建城以来首位在公法审判中被定罪的人。

§128

​P. Scipio, qui est in consulatu mortuus, non multum ille quidem nec saepe dicebat, sed et Latine loquendo cuivis erat par et omnis sale facetiisque superabat. Eius conlega L. Bestia a bonis initiis orsus tribunatus—nam P. Popilium vi C. Gracchi expulsum sua rogatione restituit—, vir et acer et non indisertus, tristis exitus habuit consulatus. Nam invidiosa lege [Mamilia quaestio] C. Galbam sacerdotem et quattuor consularis L. Bestiam C. Catonem Sp. Albinum civemque praestantissimum L. Opimium, Gracchi interfectorem, a populo absolutum, cum is contra populi studium stetisset, Gracchani iudices sustulerunt.

普布利乌斯·西庇阿在执政官任内去世,他说话既不多也不频繁,但在拉丁语的纯正优雅上不输任何人,且在机智与诙谐方面凌驾于所有人之上。他的同僚卢基乌斯·贝斯蒂亚从保民官的良好开端起步——因为他通过自己的提案恢复了因盖乌斯·格拉古的暴力而被驱逐的普布利乌斯·波皮利乌斯——,为人既敏锐又非不善辩,但在执政官职位上却遭逢了悲惨的结局。因为依照那部引起众怒的法律,格拉古派的审判官们除掉了祭司盖乌斯·加尔巴和四位执政官级人物:卢基乌斯·贝斯蒂亚、盖乌斯·加图、斯普里乌斯·阿尔比努斯,以及那位杀死了格拉古、曾站在民意对立面却仍被人民宣判无罪的最杰出公民卢基乌斯·奥皮米乌斯。

§129

​huius dissimilis in tribunatu reliquaque omni vita civis improbus C. Licinius Nerva non indisertus fuit. C. Fimbria temporibus isdem fere, sed longius aetate provectus, habitus est sane, ut ita dicam, lutulentus [patronus] asper maledicus; genere toto paulo fervidior atque commotior, diligentia tamen et virtute animi atque vita bonus auctor in senatu; idem tolerabilis patronus nec rudis in iure civili et cum virtute tum etiam ipso orationis genere liber; cuius orationes pueri legebamus, quas iam reperire vix possumus.

与他不同,盖乌斯·利基尼乌斯·内尔瓦在保民官任内及余生中都是个不择手段的坏公民,但他并非不善辩。大约在同一时期,但年纪更长的是盖乌斯·芬布里亚,他被认为可以说是一个混杂、辛辣而好谩骂的辩护人;整体风格上稍显过于狂热与激动,然而凭借勤勉、心灵的美德和为人,他在元老院中是一位良好的骨干;同时他也是一位过得去的辩护人,并非不通晓市民法,不仅因美德而且因其演说风格本身而坦率无忌;我们年少时曾读过他的演说,如今却几乎无处寻觅了。

§130

​atque et acri ingenio et sermone eleganti, valetudine incommoda C. Sextius Calvinus fuit; qui etsi, cum remiserant dolores pedum, non deerat in causis, tamen id non saepe faciebat. Itaque consilio eius, cum volebant, homines utebantur, patrocinio, cum licebat. Isdem temporibus M. Brutus, [in quo] magnum fuit, Brute, dedecus generi vestro, qui, cum tanto nomine esset patremque optimum virum habuisset et iuris peritissimum, accusationem factitaverit, ut Athenis Lycurgus. Is magistratus non petivit, sed fuit accusator vehemens et molestus, ut facile cerneres naturale quoddam stirpis bonum degeneravisse vitio depravatae voluntatis.

此外,盖乌斯·塞克斯提乌斯·卡尔维努斯才智敏锐、言谈文雅,但健康状况不佳;虽然当脚痛缓解时他并不缺席诉讼,但他并不经常如此。因此人们在愿意时求助于他的建言,在条件允许时借助他的辩护。在同一时期,布鲁图斯,在你们家族中曾有一位大耻辱者,即马尔库斯·布鲁图斯;他出身如此显赫,又有一位极其优秀且极通晓法律的父亲,却以控告为业,就像雅典的吕库尔戈斯一样。他未曾谋求公职,却是一个激烈而恼人的控告者,以至于你能轻易看出,家族天生的某种优秀品质,因败坏意愿的恶德而堕落了。”

语法注2 条
  1. 126nescio an habuisset parem neminem

    此处是由 nescio an 接过去完成时虚拟式 habuisset 并带否定词 neminem 构成的句式。在古典拉丁散文中,nescio an 本身表示偏向肯定的委婉推测(“大概……”),因此连同否定代词(如 neminem)时用来表示委婉的否定判断(“大概没有人……”或“恐怕没有人能与他匹敌”)。虽然字面意为“我不知他是否曾没有对手”,但在语境中实则表达了“很可能无人能及”的确定判断。

  2. 127peroratio, qui epilogus dicitur

    关系代名词 qui 的性并未与它在修饰上的先行词 peroratio(阴性)一致,而是受关系从句内部的表语名词 epilogus(阳性)牵引而呈阳性(即性吸引,attractio generis)。这是拉丁语中常见的语法现象。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.humanitext-lat1:124-130