- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.humanitext-lat1:117-123
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗与布鲁图斯讨论了斯多亚派图贝罗在演说上的缺陷,对比了哲学辩证术与法庭雄辩术的差异,指出加图是唯一的例外,并探讨了漫步派与阿卡德米派传统的价值。随后话题转向同代演说家库里奥,并反思了西塞罗自身著作对后世阅读古代演说风气的影响。
et quoniam Stoicorum est facta mentio, Q. Aelius Tubero fuit illo tempore, L. Paulli nepos; nullo in oratorum numero, sed vita severus et congruens cum ea disciplina quam colebat, paulo etiam durior; qui quidem in tribunatu iudicaverit contra P. Africani avunculi sui testimonium vacationem augures quo minus iudiciis operam darent non habere;1 sed ut vita sic oratione durus incultus horridus; itaque honoribus maiorum respondere non potuit. Fuit autem constans civis et fortis et in primis Graccho molestus, quod indicat Gracchi in eum oratio. Sunt etiam in Gracchum Tuberonis; is fuit mediocris in dicendo, doctissimus in disputando. Tum Brutus:
既然提及了斯多亚派,当时有一位卢基乌斯·保卢斯的孙子昆图斯·埃利乌斯·图贝罗;他在演说家中毫无地位,但生活严谨,与他所奉行的教义相符,甚至稍显过于严苛;他在担任保民官期间确实曾违背其母舅普布利乌斯·阿非利加努斯的证言而判定,占卜官没有任何豁免权可以阻止他们履行审判职责;但正如其生活一样,他的演说也生硬、粗砺而粗野;因此他未能达到其先祖的官职荣耀。然而他是一位坚定而勇敢的公民,尤其令格拉古感到棘手,格拉古针对他的演说便表明了这一点。亦有图贝罗针对格拉古的演说流传;他在演讲方面平庸,在辩论方面却极具学识。这时布鲁图斯说道:
quam hoc idem in nostris contingere intellego quod in Graecis, ut omnes fere Stoici prudentissimi in disserendo sint et id arte faciant sintque architecti paene verborum, idem traducti a disputando ad dicendum inopes reperiantur.2 Vnum excipio Catonem, in quo perfectissimo Stoico summam eloquentiam non desiderem,3 quam exiguam in Fannio, ne in Rutilio quidem magnam, in Tuberone nullam video fuisse.
“我深切体会到,在我们的同胞中所发生的,与在希腊人中所见到的完全一样:几乎所有斯多亚派在辩析上都极其敏锐,并且凭借技艺行事,几乎成了词句的营造师,但同样的这些人一旦从辩论转向公开演说,就被发现毫无能力。唯有加图我列为例外,在他这位最为完美的斯多亚派身上,我不认为缺少了最高的雄辩;而这种雄辩,我看到在凡尼乌斯身上是微弱的,甚至在鲁提利乌斯身上亦不显著,在图贝罗身上则是荡然无存。”
et ego: Non, inquam, Brute, sine causa, propterea quod istorum in dialecticis omnis cura consumitur, vagum illud orationis et fusum et multiplex non adhibetur genus. Tuus autem avunculus, quem ad modum scis, habet a Stoicis id quod ab illis petendum fuit; sed dicere didicit a dicendi magistris eorumque more se exercuit. Quod si omnia a philosophis essent petenda, Peripateticorum institutis commodius fingeretur oratio.
于是我说道:“布鲁图斯,这并非毫无缘由;因为他们的全部精力都耗费在辩证术上,而未采用那种自由流转、充沛而多样的演说风格。然而你的舅父,正如你所知,从斯多亚派那里汲取了应当向他们寻求的东西;但他演说是向演说大师学习的,并按照他们的方式加以磨炼。但倘若一切都必须向哲学家寻求,那么依照漫步学派的法则,演说会得到更为适宜的塑造。
quo magis tuum, Brute, iudicium probo, qui eorum [id est ex vetere Academia] philosophorum sectam secutus es, quorum in doctrina atque praeceptis disserendi ratio coniungitur cum suavitate dicendi et copia; quamquam ea ipsa Peripateticorum Academicorumque consuetudo in ratione dicendi talis est ut nec perficere oratorem possit ipsa per sese nec sine ea orator esse perfectus. Nam ut Stoicorum astrictior est oratio aliquantoque contractior quam aures populi requirunt, sic illorum liberior et latior quam patitur consuetudo iudiciorum et fori. Quis enim uberior in dicendo Platone?
因此,布鲁图斯,我更加赞同你的见识,你追随了那些哲学家的派别,在他们的学说与教诲中,辩析的法则与演说的优美及丰沛结合在一起;尽管漫步派与阿卡德米派在演说方法上的这种惯例本身,既不能单凭自身造就演说家,若无它演说家亦不可能完备。因为正如斯多亚派的演说比大众耳朵所要求的更为狭隘、更为紧缩一样,那些学派的演说则比法庭与广场的惯例所允许的更为自由、宽广。因为在演说中谁能比柏拉图更加丰富充实?
iovem sic aiunt philosophi, si Graece loquatur, loqui. Quis Aristotele nervosior, Theophrasto dulcior? Lectitavisse Platonem studiose, audivisse etiam Demosthenes dicitur—idque apparet ex genere et granditate verborum; dicit etiam in quadam epistula hoc ipse de sese—, sed et huius oratio in philosophiam tralata pugnacior, ut ita dicam, videatur et illorum in iudicia pacatior.
哲学家们说,朱庇特若讲希腊语,也会这样讲话。有谁比亚里士多德更有筋骨,比泰奥弗拉斯托斯更加甘美?据说德摩斯梯尼曾热心研读柏拉图,甚至聆听过他的讲授——这从他措辞的风格与崇高感中显而易见;他本人在某封书信中也对自己作了如是陈述——;但是,他的演说若被移入哲学,可以说会显得过于好斗,而他们的演说若被移入法庭,则会显得过于平和。
nunc reliquorum oratorum aetates, si placet, et gradus persequamur. Nobis vero, inquit Atticus, et vehementer quidem, ut pro Bruto etiam respondeam. Curio fuit igitur eiusdem aetatis fere sane inlustris orator, cuius de ingenio ex orationibus eius existimari potest: sunt enim et aliae et pro Ser. Fulvio de incestu nobilis oratio. Nobis quidem pueris haec omnium optima putabatur, quae vix iam comparet in hac turba novorum voluminum.
现在,如果你们愿意,让我们来按次序追溯其余演说家的年代与品级吧。”阿提库斯说:“对于我们而言,确实如此,而且极其渴望,我也替布鲁图斯作此回答。”“那么,库里奥是几乎同一时代的一位极为著名的演说家,他的天赋可以从其演说中作出评估;因为除了其他演说外,还有一篇为塞尔维乌斯·富尔维乌斯辩护乱伦罪的著名演说。在我们年少时,这篇演说被认为是一切演说中最好的,但如今在这一大群新卷帙中几乎已难觅踪影了。”
praeclare, inquit Brutus, teneo qui istam turbam voluminum effecerit. Et ego [inquam]: Intellego, Brute, quem dicas; certe enim et boni aliquid adtulimus iuventuti, magnificentius quam fuerat genus dicendi et ornatius; et nocuimus fortasse, quod veteres orationes post nostras, non a me quidem— meis enim illas antepono—, sed a plerisque legi sunt desitae.4 Me numera, inquit, in plerisque; quamquam video mihi multa legenda iam te auctore, quae antea contemnebam.
布鲁图斯说:“我非常清楚是谁制造了那一大群卷帙。”我说道:“布鲁图斯,我明白你指的是谁;因为我们确实为青年人带来了一些有益之物,即一种比以往更为宏伟、更为华丽的演说风格;但我们或许也造成了损害,因为古代演说在我们的作品问世之后,虽然不是由我——因为我把它们置于我自己的作品之上——,却已被多数人停止阅读了。”他说:“请把我也算在多数人之中吧;尽管我现在明白,根据你的举荐,我必须去读许多以前我所轻视的作品。”
- 117qui quidem in tribunatu iudicaverit contra P. Africani avunculi sui testimonium vacationem augures quo minus iudiciis operam darent non habere
由关系代词 qui 引导的从句使用完成时虚拟语气 iudicaverit,属于表特征(characteristic)或兼具让步/因果色彩的关系从句,用以例证图贝罗严苛秉性的实际事例。其宾语为带不定式的宾格结构 vacationem ... non habere(不存在免除权),而名词 vacatio(豁免)因含有阻碍、免除之意,进而统辖 quo minus 引导的从句(quo minus iudiciis operam darent)。
- 118quam hoc idem in nostris contingere intellego quod in Graecis, ut omnes fere Stoici prudentissimi in disserendo sint et id arte faciant sintque architecti paene verborum, idem traducti a disputando ad dicendum inopes reperiantur.
句首的 quam 用作感叹副词,修饰 intellego(“我多么清楚地体会到……”)。hoc idem ... quod in Graecis(“正如在希腊人中所见到的完全一样的事情”)的具体内容由后接的说明性结果从句 ut ... sint ... reperiantur 加以阐释。此外,idem 为阳性主格复数,在此作对照性用法,指“同样的这些人既……却又在转入公开演讲时暴露出无能”。
- 118in quo perfectissimo Stoico summam eloquentiam non desiderem
关系从句中的虚拟语气 desiderem 表示潜在可能(“我不会觉得在他身上欠缺最高的雄辩”)。引回先行词 Cato 的 in quo 带有同格短语 perfectissimo Stoico(最高级),在此含有让步色彩(“尽管作为最完备的斯多亚派”)。
- 123veteres orationes post nostras, non a me quidem— meis enim illas antepono—, sed a plerisque legi sunt desitae.
这是古典拉丁语的常见句法习惯:当动词 desino 与被动不定式(legi)连用时,其完成时往往采用被动形式(desitae sunt 代替主动态 desierunt)。主语为阴性复数名词 veteres orationes,其分词 desitae 在性、数上与之保持严格一致。
