← 西塞罗

布鲁图斯

§110-116

斯考鲁斯与鲁提利乌斯的演说术

西塞罗论述了马尔库斯·斯考鲁斯与普布利乌斯·鲁提利乌斯的演说风格,分析了斯考鲁斯庄严的威信以及鲁提利乌斯冷峻的斯多亚式文风,并评价了他们在诉讼活动与不公审判中的表现。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§110

​his adiuncti sunt C. Curio M. Scaurus P. Rutilius C. Gracchus. De Scauro et Rutilio breviter licet dicere, quorum neuter summi oratoris habuit laudem, et est uterque in multis causis versatus. Erat in quibusdam laudandis viris, etiam si maximi ingeni non essent, probabilis tamen industria; quamquam his quidem non omnino ingenium, sed oratorium ingenium defuit. Neque enim refert videre quid dicendum sit, nisi id queas solute et suaviter dicere; ne id quidem satis est, nisi id quod dicitur fit voce voltu motuque conditius.

加入这些人行列的有盖乌斯·库里奥、马尔库斯·斯考鲁斯、普布利乌斯·鲁提利乌斯和盖乌斯·格拉古。关于斯考鲁斯与鲁提利乌斯可以简要叙述,他们中没有一人享有卓越演说家的赞誉,但两人都曾参与过许多诉讼案。在某些值得称赞的人身上,即便他们并不具备极其顶尖的天赋,却依然拥有令人赞许的勤勉;尽管对他们而言,缺乏的绝非才干本身,而是演说的才干。因为若不能流畅悦耳地表达出来,看清该说什么便毫无益处;甚至这仍显不足,除非所说的话凭借声音、面容与姿态而变得更加生动有味。

§111

​quid dicam opus esse doctrina? sine qua etiam si quid bene dicitur adiuvante natura, tamen id, quia fortuito fit, semper paratum esse non potest. In Scauri oratione, sapientis hominis et recti, gravitas summa et naturalis quaedam inerat auctoritas, non ut causam, sed ut testimonium dicere putares,1 cum pro reo diceret.

我又何须提及学识的必要性呢?若无学识,即便依仗天赋能说出佳话,但由于那是偶然所得,绝不可能随时随地备好。在明智而正直的斯考鲁斯的演说中,蕴含着极高的庄严与某种天然的威望,以至于当他为被告辩护时,你会以为他不是在辩护案情,而是在提供证词。

§112

​hoc dicendi genus ad patrocinia mediocriter aptum videbatur, ad senatoriam vero sententiam, cuius erat ille princeps, vel maxime; significabat enim non prudentiam solum, sed quod maxime rem continebat, fidem. Habebat hoc a natura ipsa, quod a doctrina non facile posset;2 quamquam huius quoque ipsius rei, quem ad modum scis, praecepta sunt. Huius et orationes sunt et tres ad L. Fufidium libri scripti de vita ipsius acta sane utiles, quos nemo legit; at Cyri vitam et disciplinam legunt, praeclaram illam quidem, sed neque tam nostris rebus aptam nec tamen Scauri laudibus anteponendam. ipse etiam Fufidius in aliquo patronorum numero fuit. Rutilius autem in quodam tristi et severo genere dicendi versatus est. Erat uterque natura vehemens et acer; itaque cum una consulatum petivissent, non ille solum, qui repulsam tulerat, accusavit ambitus designatum competitorem, sed Scaurus etiam absolutus Rutilium in iudicium vocavit. Multaque opera multaque industria Rutilius fuit, quae erat propterea gratior, quod idem magnum munus de iure respondendi sustinebat.

这种演说风格看似并不十分适合法庭辩护,但对于元老院的陈述意见——他是元老院首席——而言却再合适不过;因为它不仅表明了明见,而且体现了最核心之所在,即忠信。他是从自然本身获得这种特质的,而很难从学识中得来;尽管如你所知,就此点而言亦存在规程训诫。他不仅有演说集,还有写给卢基乌斯·富菲迪乌斯的关于自身生平的三卷书,确实非常实用,却无人翻阅;然而人们却在读居鲁士的生平与教养,那固然是名篇,但既不甚适合我们的国情,亦不该置于斯考鲁斯的赞誉之上。 富菲迪乌斯本人在辩护人中亦占有一席之地。而鲁提利乌斯则致力于一种严峻而冷峻的演说风格。两人皆生性激烈而锐利;因此,当他们共同竞选执政官时,不仅落选的一方以贿选罪控告当选的竞争对手,斯考鲁斯在被宣判无罪后也反将鲁提利乌斯传唤到法庭上。鲁提利乌斯极富心血与勤勉,而这更受人欢迎,因为他同时还承担着解答法律咨询的重大职责。

§114

​sunt eius orationes ieiunae; multa praeclara de iure; doctus vir et Graecis litteris eruditus, Panaeti auditor, prope perfectus in Stoicis; quorum peracutum et artis plenum orationis genus scis tamen esse exile nec satis populari adsensioni accommodatum. Itaque illa, quae propria est huius disciplinae, philosophorum de se ipsorum opinio firma in hoc viro et stabilis inventa est.

他的演说干瘪枯燥,但在法律方面有诸多卓越建树;他是一位博学之士,通晓希腊文献,是帕奈提乌斯的门徒,在斯多亚学说上几近完美;如你所知,斯多亚学派那种极度敏锐且充满技艺的演说风格终究显得贫瘠,无法充分适应民众的赞同。因此,这种学派所特有的、哲学家对自己坚定而不动摇的信念,便在这位人物身上体现了出来。

§115

​qui cum innocentissimus in iudicium vocatus esset,3 quo iudicio convulsam penitus scimus esse rem publicam, cum essent eo tempore eloquentissimi viri L. Crassus et M. Antonius consulares, eorum adhibere neutrum voluit. Dixit ipse pro sese et pauca C. Cotta, quod sororis erat filius—et is quidem tamen ut orator, quamquam erat admodum adulescens—, et Q. Mucius enucleate ille quidem et polite, ut solebat, nequaquam autem ea vi atque copia quam genus illud iudici et magnitudo causae postulabat.

当他作为完完全全的清白之身被传唤到法庭时——我们深知这场审判彻底震撼了国家——,尽管当时拥有身为执政官级别且最雄辩的人物卢基乌斯·克拉苏与马尔库斯·安东尼乌斯,他却不愿任用其中任何一人。他亲自为自己辩护,其姊妹之子盖乌斯·科塔说了寥寥数语——而科塔虽然年轻,却已像演说家那样发言了——,昆图斯·穆基乌斯也发了言,确如其往常那样清晰精炼、文雅典丽,但绝没有达到那种审判类型与案件规模所要求的力量和充沛气势。

§116

​habemus igitur in Stoicis oratoribus Rutilium, Scaurum in antiquis; utrumque tamen laudemus, quoniam per illos ne haec quidem in civitate genera hac oratoria laude caruerunt. Volo enim ut in scaena sic etiam in foro non eos modo laudari, qui celeri motu et difficili utantur, sed eos etiam quos statarios appellant, quorum sit illa simplex in agendo veritas, non molesta.

因此,在斯多亚派演说家中我们有鲁提利乌斯,在古风演说家中我们有斯考鲁斯;然而,让我们对二者皆予以赞赏,因为藉由他们,城邦中甚至这几类风格也未曾缺少演说的赞誉。因为我希望,正如在剧场中那样,在广场上亦不仅是那些运用迅疾而困难动作的人受赞扬,而且那些被称为静止演员的人也受到赞美,他们在表演中具有那种质朴、不致令人厌烦的真实感。

语法注3 条
  1. 111non ut causam, sed ut testimonium dicere putares

    结果从句(ut)中包含未完成过去时虚拟式第二人称单数(putares,泛指人称“你会以为/人们会以为”),在此充当过去潜在虚拟式。生动地表现了斯考鲁斯演说的崇高威望,使得辩护发言听起来宛如作证一般具有客观真实性。

  2. 112quod a doctrina non facile posset

    关系代词 quod 以先行词所指的特质(天然的威望与忠信)为先行词,未完成过去时虚拟式 posset 则表示潜在或虚拟条件句的归结句(“一种若仅凭学识便绝难获得之物”),突出了天性与学识修养的对比。

  3. 115qui cum innocentissimus in iudicium vocatus esset

    句首的关系代词 qui(指代鲁提利乌斯)作为连接性关系代词,统领让步性的 cum 从句(cum... vocatus esset)、插入的关系从句(quo iudicio...)以及背景性的 cum 从句(cum essent...),并最终作为主句谓语 voluit 的主语,构成长周期句。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.humanitext-lat1:110-116