← 西塞罗

腓力修辞仇怨演说集

§8.7-8.12

与以往内战的对比及对卡莱努斯的反驳

西塞罗将当前的战争与以往的内战进行对比,指出全体善良公民前所未有地一致团结,以保卫自由、法律与国家,抵抗安东尼对共和国的洗劫;随后他驳斥了卡莱努斯,指责其将受制于安东尼的奴役误当成了和平。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§8.7

​Vtrum hoc bellum non est, an est tantum bellum quantum numquam fuit? ceteris enim bellis maximeque civilibus contentionem rei publicae causa faciebat. Sulla cum Sulpicio de iure legum quas per vim Sulla latas esse dicebat; Cinna cum Octavio de novorum civium suffragiis; rursus cum Mario et Carbone Sulla ne dominarentur indigni et ut clarissimorum hominum crudelissimam puniretur necem.1 Horum omnium bellorum causae ex rei publicae contentione natae sunt. de proximo bello civili non libet dicere: ignoro causam, detestor exitum.

这难道不是一场战争,还是一场前所未有的重大战争?因为在其他战争中,尤其是在内战中,关乎共和国的事由引发了争端。苏拉与苏尔皮基乌斯争论那些苏拉声称是通过暴力通过的法律的合法性;秦纳与奥克塔维乌斯争论新公民的投票权;苏拉再次与马略和卡尔博争夺,以免不配之人施行统治,并惩罚对最显赫人物的最残忍杀戮。所有这些战争的原因都源于对共和国体制的争执。关于最近的那场内战,我不愿谈论:我不知其原因,对其结局深恶痛绝。

§8.8

hoc bellum quintum civile geritur—atque omnia in nostram aetatem inciderunt—primum non modo non in dissensione et discordia civium sed in maxima consensione incredibilique concordia. omnes idem volunt, idem defendunt, idem sentiunt. cum omnis dico, eos excipio quos nemo civitate dignos putat. quae est igitur in medio belli causa posita? nos deorum immortalium templa, nos muros, nos domicilia sedesque populi Romani, aras, focos, sepulcra maiorum; nos leges, iudicia, libertatem, coniuges, liberos, patriam defendimus: contra M. Antonius id molitur, id pugnat ut haec omnia perturbet, evertat, praedam rei publicae causam belli putet, fortunas nostras partim dissipet partim dispertiat parricidis.

这第五次内战正在进行——而所有这些内战都发生在我们这代人的岁月里——这是第一次不仅不存在公民的分裂与不和,反倒处于最大的共识与不可思议的同心之中。所有人意愿相同,捍卫相同之物,感受相同之事。当我说所有人时,我排除了那些无人认为配得上公民权的人。那么,摆在我们面前的战争动因究竟是什么?我们在保卫不死诸神的神庙,保卫城墙,保卫罗马人民的住所与家园,祖先的祭坛、灶火、坟墓;我们在保卫法律、法庭、自由、妻子、儿女和祖国。相反,马克·安东尼正在谋划、奋力要扰乱并颠覆这一切,把洗劫共和国视为战争的事由,将我们的财产一部分挥霍,一部分分给弑亲罪人。

§8.9

​in hac tam dispari ratione belli miserrimum illud est quod ille latronibus suis pollicetur primum domos; urbem enim divisurum se confirmat; deinde omnibus portis quo velint deducturum. omnes Cafones, omnes Saxae ceteraeque pestes quae sequuntur Antonium aedis sibi optimas, hortos, Tusculana, Albana definiunt. atque etiam homines agrestes, si homines illi ac non pecudes potius, inani spe ad aquas usque et Puteolos pervehuntur. ergo habet Antonius quod suis polliceatur. quid nos? num quid tale habemus? di meliora! id enim ipsum agimus ne quis posthac quicquam eius modi possit polliceri. invitus dico, sed dicendum est: hasta Caesaris,2 patres conscripti, multis improbis et spem adfert et audaciam. viderunt enim ex mendicis fieri repente divites: itaque semper hastam videre cupiunt ei qui nostris bonis imminent, quibus omnia pollicetur Antonius.

在这场性质如此悬殊的战争中,最可悲的是:他首先向他的匪徒们许诺房屋——因为他断言自己将瓜分这座城市——然后许诺通过所有的城门把他们带到他们想去的任何地方。所有的卡福、所有的萨克萨,以及跟随安东尼的其余害虫,都为自己选定了最好的府邸、园林,以及图斯库卢姆和阿尔巴的庄园。甚至连乡野之民,如果那些人算作人而不是畜生的话,也被虚妄的希望一路带到了温泉胜地和普特奥利。因此,安东尼有东西可以许诺给他的党羽。我们呢?我们难道有任何类似的东西吗?愿神明赐予更好的命运!因为我们正在做的恰恰是让此后任何人都不可能许诺任何此类事物。我虽不愿说,但不得不说:各位元老,凯撒的拍卖标枪给许多恶徒带来了希望与放肆。因为他们亲眼看到乞丐突然暴富;因此,那些觊觎我们财产、安东尼向其许诺一切的人,总是渴望看到那支拍卖标枪。

§8.10

​quid? nos nostris exercitibus quid pollicemur? multo meliora atque maiora. scelerum enim promissio et eis qui exspectant perniciosa est et eis qui promittunt: nos libertatem nostris militibus, leges, iura, iudicia, imperium orbis terrae, dignitatem, pacem, otium pollicemur. Antoni igitur promissa cruenta, taetra, scelerata, dis hominibusque invisa, nec diuturna neque salutaria: nostra contra honesta, integra, gloriosa, plena laetitiae, plena pietatis.

怎样?我们向我们的军队许诺什么呢?好得多、大得多的事物。因为罪恶的许诺无论对期盼者还是对许诺者都是毁灭性的:我们向我们的战士许诺自由、法律、权利、法庭、对全世界的统御权、尊严、和平与安宁。因此,安东尼的许诺是血腥的、污秽的、罪恶的,为神祇和凡人所憎恶,既不持久也不利于福祉;相反,我们的许诺是崇高的、无瑕的、光荣的,充满喜悦,充满虔敬。

§8.11

hic mihi etiam Q. Fufius, vir fortis ac strenuus, amicus meus, pacis commoda commemorat. quasi vero, si laudanda pax esset, ego id aeque commode facere non possem. semel enim pacem defendi, non semper otio studui? quod cum omnibus bonis utile est, tum praecipue mihi. quem enim cursum industria mea tenere potuisset sine forensibus causis, sine legibus, sine iudiciis? quae esse non possunt civili pace sublata.

在此,连勇敢勤勉之人、我的朋友昆图斯·富菲乌斯也向我列举和平的种种益处。仿佛若真要赞美和平,我就无法同样妥当地做到似的!难道我只捍卫过一次和平,还是我未曾始终倾心于安宁?这不仅对所有良善公民有益,尤其对我自己有益。因为若没有法庭案件,没有法律,没有裁判,我的勤勉本能保持怎样的进程呢?而一旦公民间的和平被夺走,这些便无法存在。

§8.12

​sed quaeso, Calene, quid tu? servitutem pacem vocas? maiores quidem nostri non modo ut liberi essent sed etiam ut imperarent, arma capiebant: tu arma abicienda censes ut serviamus? quae causa iustior est belli gerendi quam servitutis depulsio? in qua etiam si non sit molestus dominus, tamen est miserrimum posse, si velit.3 immo aliae causae iustae, haec necessaria est. Nisi forte ad te hoc non putas pertinere, quod te socium fore speras dominationis Antoni. in quo bis laberis: primum quod tuas rationes communibus interponis; deinde quod quicquam stabile aut iucundum in regno putas. non, si tibi antea profuit, semper proderit.

但请问,卡莱努斯,你怎么想?你把奴役称为和平吗?我们的先祖拿起武器,不仅是为了成为自由人,更是为了统治:你却认为应当弃绝武器,以便让我们沦为奴隶吗?比起驱逐奴役,还有什么更正当的进行战争的事由呢?处于奴役之中,即使主人并不苛虐,但只要他愿意就能如此施为,这本身就是最悲惨的事。不仅如此,其他理由是正当的,这一理由则是必然的。除非你碰巧认为这与你无关,因为你指望成为安东尼霸权的同伙。在这一点上你犯了双重错误:第一,你将自己的利益置于公共利益之上;第二,你以为专制统治中有任何稳定或惬意之物。如果它以前对你有益,并不意味着将来永远对你有益。

语法注3 条
  1. 8.7puniretur necem

    动词 puniretur(punio 的未完成过去时被动语态虚拟式)在此处直接带宾格宾语 necem。古典散文通常使用主动语态 puniret 或规则的被动结构,此处被动形式 punior 作异态动词(deponent)用法,支配直接宾语,意为“惩罚/报复……杀戮”。

  2. 8.9hasta Caesaris

    “凯撒的标枪”是基于罗马在没收财产公卖时设立标枪的习俗(sub hasta vendere)的借喻。此处指凯撒内战期间实施的财产没收与拍卖,以及其追随者藉此由赤贫一跃成为暴发户的历史现象。

  3. 8.12posse, si velit

    不定式 posse 作为表语形容词 miserrimum 的主语。posse 未带明确的补足不定式(如 molestum esse 或 nocere),而是承接前句 non sit molestus dominus 独立使用,表示“只要主人愿意便拥有为虐之权这一事实本身就是最悲惨的”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:8.7-8.12