← 西塞罗

腓力修辞仇怨演说集

§8.13-8.17

清除有害公民与驳斥卡莱努斯的和平论

西塞罗列举了镇压格拉古兄弟与喀提林等历史先例,驳斥了卡莱努斯主张“保全所有公民”的和平论调,论证为保全国家整体必须切除有害肢体,并指责卡莱努斯的拖延政策实质上是在偏袒并壮大安东尼。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§8.13

​quin etiam de illo homine queri solebas: quid te facturum de belua putas?1 atque ais eum te esse qui semper pacem optaris, semper omnis civis volueris salvos. honesta oratio, sed ita si bonos et utilis et e re publica civis:2 sin eos qui natura cives sunt, voluntate hostes, salvos velis, quid tandem intersit inter te et illos? pater tuus quidem, quo utebar sene auctore adulescens, homo severus et prudens, primas omnium civium P. Nasicae qui Ti. Gracchum interfecit dare solebat: eius virtute, consilio, magnitudine animi liberatam rem publicam arbitrabatur.

不仅如此,你过去甚至习惯抱怨那个人(凯撒):你认为你对这头野兽(安东尼)又将如何应对呢?而且你说你是那种始终期盼和平、始终希望所有公民平安的人。这是体面的言论,但前提是如果指那些良善、有用且有利于国家的公民;然而,如果你希望那些在天性上是公民、在心志上却是公敌的人平安,请问你与他们之间究竟有何分别?你的父亲,我在青年时代常尊他为师长,他是一位严正而审慎的人,总是把全体公民的首要地位归于诛杀提比略·格拉古的普布利乌斯·纳西卡:他认为正是凭借纳西卡的德性、谋略和胸襟的宏大,共和国才得以获得解放。

§8.14

​quid? nos a patribus num aliter accepimus? ergo is tibi civis, si temporibus illis fuisses, non probaretur, quia non omnis salvos esse voluisset. ‘quod L. Opimius consul verba fecit de re publica, de ea re ita censuerunt uti L. Opimius consul rem publicam defenderet.’ senatus haec verbis, Opimius armis. num igitur eum, si tum esses, temerarium civem aut crudelem putares, aut Q. Metellum, cuius quattuor filii consulares, P. Lentulum, principem senatus, compluris alios summos viros qui cum Opimio consule armati Gracchum in Aventinum persecuti sunt? quo in proelio Lentulus grave volnus accepit, interfectus est Gracchus et M. Fulvius consularis, eiusque duo adulescentuli filii. illi igitur viri vituperandi: non enim omnis civis salvos esse voluerunt.

怎样?难道我们从祖辈那里领受的教诲有所不同吗?因此,如果你生活在那个时代,那位公民就不会得到你的认可,因为他并不希望所有人平安。“鉴于执政官卢基乌斯·奥皮米乌斯就共和国情势作了说明,关于此事他们决议由执政官卢基乌斯·奥皮米乌斯保卫共和国。”元老院以言辞践行此决议,奥皮米乌斯则以武装付诸行动。那么,如果你当时在场,你会认为他是一个鲁莽的公民或残酷的公民吗?或者会这样看待四个儿子都担任过执政官的昆图斯·梅特卢斯、元老院首席普布利乌斯·伦图卢斯,以及许多其他与奥皮米乌斯执政官一同全副武装将格拉古追击到阿文提诺山上的杰出人物吗?在那场战斗中,伦图卢斯身负重伤,格拉古与担任过执政官的马克·富尔维乌斯及其两个年幼的儿子被杀。那么这些人就应当受到斥责了。因为他们并没有希望所有公民平安。

§8.15

ad propiora veniamus. C. Mario L. Valerio consulibus senatus rem publicam defendendam dedit: L. Saturninus tribunus plebis, C. Glaucia praetor est interfectus. omnes illo die Scauri, Metelli, Claudii, Catuli, Scaevolae, Crassi arma sumpserunt. num aut consules illos aut clarissimos viros vituperandos putas? ego Catilinam perire volui. num tu qui omnis salvos vis Catilinam salvum esse voluisti? hoc interest, Calene, inter meam sententiam et tuam. ego nolo quemquam civem committere ut morte multandus sit; tu, etiam si commiserit, conservandum putas. in corpore si quid eius modi est quod reliquo corpori noceat, id uri secarique patimur ut membrum aliquod potius quam totum corpus intereat. sic in rei publicae corpore, ut totum salvum sit, quicquid est pestiferum amputetur.

让我们转到更切近的事例。元老院将保卫共和国的重任托付给执政官盖乌斯·马略与卢基乌斯·瓦勒里乌斯:平民保民官卢基乌斯·萨图尔尼努斯与裁判官盖乌斯·格劳基亚被杀。在那一天,所有的斯考鲁斯家族、梅特卢斯家族、克劳狄乌斯家族、卡图卢斯家族、斯凯沃拉家族和克拉苏家族的人都拿起了武器。难道你认为那些执政官或那些最显赫的人应当受到谴责吗?我曾希望喀提林灭亡。希望所有人平安的你,难道曾希望喀提林平安吗?卡莱努斯,我的主张与你的主张区别就在这里:我不希望任何公民犯下应处以死刑的罪过;你却认为即使他犯了罪,也应当予以保全。在肉体中,如果有某种此类病患会危害其余的肉体,我们宁可忍受灼烧和切除,好让某一部分肢体灭亡,也不让整个躯体毁灭。同样,在共和国的躯体中,为了让整体得保平安,凡是有毒害的都应当被切除。

§8.16

​dura vox! multo illa durior: ‘Salvi sint improbi, scelerati, impii; deleantur innocentes, honesti, boni, tota res publica!’ Vno in homine, Q. Fufi, fateor te vidisse plus quam me. ego P. Clodium arbitrabar perniciosum civem, sceleratum, libidinosum, impium, audacem, facinerosum, tu contra sanctum, temperantem, innocentem, modestum, retinendum civem et optandum. in hoc uno te plurimum vidisse, me multum errasse concedo. nam quod me tecum iracunde agere dixisti solere, non est ita. vehementer me agere fateor, iracunde nego. omnino irasci amicis non temere soleo, ne si merentur quidem.

“严苛的话语!”比这严苛得多的倒是那句话:“让不轨之徒、罪犯、悖逆之徒平安存活;让无辜者、正直者、善良之人、让整个共和国毁灭吧!”昆图斯·富菲乌斯,我承认,唯独在一个人身上,你看得比我更深远。我曾认为普布利乌斯·克洛狄乌斯是一个祸国殃民的公民,罪恶、放荡、不敬、狂妄、作恶多端;相反,你却认为他圣洁、克制、无辜、谦和,是一个应当保留并值得期盼的公民。唯独在这一点上,我承认你看得最深,而我大错特错。至于你说我习惯带着怒气与你打交道,事实并非如此。我承认我态度激烈,但我否认我怀有怒气。我根本不习惯无端对朋友动怒,即便他们罪有应得也是如此。

§8.17

​itaque sine verborum contumelia a te dissentire possum, sine animi summo dolore non possum. parva est enim mihi tecum aut parva de re dissensio? ego huic faveo, tu illi? immo vero ego D. Bruto faveo, tu M. Antonio: ego conservari coloniam populi Romani cupio, tu expugnari studes. an hoc negare potes, qui omnis moras interponas quibus infirmetur Brutus, melior fiat Antonius?3 quo usque enim dices pacem velle te? res geritur; conductae vineae sunt; pugnatur acerrime. qui intercurrerent, misimus tris principes civitatis. hos contempsit, reiecit, repudiavit Antonius: tu tamen permanes constantissimus defensor Antoni.

因此,我可以不用言辞的侮辱来同你持不同见解,但若不怀着内心的极度痛苦,我便无法做到。因为我与你的分歧是微小的,或者关乎微不足道的事物吗?难道仅仅是我支持此人,你支持彼人吗?绝非如此,我支持德基穆斯·布鲁图,你支持马克·安东尼;我渴望罗马人民的殖民地得到保全,你却一心想让它被攻破。难道你能否认这一点吗?你从中制造种种拖延,使布鲁图被削弱、安东尼得到喘息并改善局势。因为你究竟要说自己希望和平说到什么时候?战事正在进行;攻城棚架已经聚拢就绪;战斗进行得极为惨烈。为了从中干预,我们派遣了本邦三位首要人物。安东尼鄙视他们、拒绝他们、回绝了他们;然而你依然是安东尼最坚定不移的辩护者。

语法注3 条
  1. 8.13quid te facturum de belua putas?

    facere de + 夺格为惯用结构,意为“如何处置某人/拿某人怎么办”。belua(野兽)代指马克·安东尼,与上文的 de illo homine(那个人,指凯撒)形成鲜明对照。

  2. 8.13sed ita si bonos et utilis et e re publica civis

    此句承前省略了谓语动词(如 optas 或 salvos esse velis)。ita... si 构成限定性条件句(意为“仅在……情况下”),e re publica 为固定介词短语,意为“有利于国家利益/对共和国有益”。

  3. 8.17qui omnis moras interponas quibus infirmetur Brutus, melior fiat Antonius

    关系从句 qui... interponas 使用虚拟式,表示原因或特征(“既然你不断设置延误/作为设立延误的你”)。紧接的 quibus 从句同样带有虚拟式谓语(infirmetur, fiat),表示目的或结果(“借此削弱布鲁图并使安东尼得利”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:8.13-8.17