← 西塞罗

腓力修辞仇怨演说集

§8.1-8.6

辨析动乱与战争的实质

西塞罗指责潘萨在前一天的元老院会议中态度软弱,导致决议将冲突定性为“骚乱”而非“战争”,并通过辨析词义与法律、军事现实,证明当前的局面无可争辩地就是一场战争。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§8.1

confusius hesterno die est acta res, C. Pansa, quam postulabat institutum consulatus tui. Parum mihi visus es eos quibus cedere non soles sustinere. nam cum senatus ea virtus fuisset quae solet, et cum re viderent omnes esse bellum quidamque id verbum removendum arbitrarentur, tua voluntas in discessione fuit ad lenitatem propensior. Victa est igitur propter verbi asperitatem te auctore nostra sententia: vicit L. Caesaris, amplissimi viri, qui verbi atrocitate dempta oratione fuit quam sententia lenior.1 quamquam is quidem, ante quam sententiam diceret, propinquitatem excusavit. idem fecerat me consule in sororis viro quod hoc tempore in sororis filio fecit, ut et luctu sororis moveretur et saluti populi Romani provideret.

盖乌斯·潘萨,昨天的事务处理得比你的执政官任期所确立的惯例所要求的更为混乱。在我看来,你似乎未能力抗那些你平时绝不退让的人。因为,尽管元老院展现了一如既往的勇气,尽管所有人都在事实上看到了战争的存在,唯有某些人认为应当删去这一词语,但在表决时,你的意愿却更偏向于温和。因此,由于词语的严苛,在你的主导下,我们的意见被击败了;最显赫的卢基乌斯·凯撒的意见获胜了,他在除去了词语的骇人之处后,在言辞上比在意见上更加温和。然而他本人在发表意见之前,确实以亲属关系为由作了辩解。在我的执政官任内,他对待妹夫所做的事,正如他此时对待外甥所做的一样,既为妹妹的悲痛所触动,又顾及了罗马人民的安全。

§8.2

​atque ipse tamen Caesar praecepit vobis quodam modo, patres conscripti, ne sibi adsentiremini, cum ita dixit, aliam sententiam se dicturum fuisse eamque se ac re publica dignam, nisi propinquitate impediretur.2 ergo ille avunculus: num etiam vos avunculi qui illi estis adsensi? at in quo fuit controversia? Belli nomen ponendum quidam in sententia non putabant: tumultum appellare malebant, ignari non modo rerum sed etiam verborum: potest enim esse bellum ut tumultus non sit, tumultus autem esse sine bello non potest.

各位元老,凯撒本人在某种程度上却已指示你们不要赞同他,当时他这样说道:如果不是受到亲属关系的阻碍,他本会提出另一种既配得上他自己、也配得上共和国的意见。那么,他是舅父;难道赞同他的你们也都是舅父吗?然而争端究竟何在?某些人认为决议中不应出现“战争”之名,他们宁愿称之为“骚乱”,不仅对实情一无所知,而且对词义也一窍不通;因为可以有不成为骚乱的战争,却不可能有脱离战争的骚乱。

§8.3

​quid est enim aliud tumultus nisi perturbatio tanta ut maior timor oriatur? unde etiam nomen ductum est tumultus. itaque maiores nostri tumultum Italicum quod erat domesticus, tumultum Gallicum quod erat Italiae finitimus, praeterea nullum nominabant. gravius autem tumultum esse quam bellum hinc intellegi potest quod bello vacationes valent, tumultu non valent. ita fit, quem ad modum dixi, ut bellum sine tumultu possit, tumultus sine bello esse non possit.

骚乱究竟是什么,难道不正是严重到引发更大恐惧的动荡吗?“骚乱”之名也正是由此而来。因此,我们的先祖曾命名“意大利骚乱”(因为它是内部的)和“高卢骚乱”(因为它与意大利接壤),除此以外概不以此命名。再者,骚乱比战争更为严重,从这一点便可明了:在战争中免役权是有效的,但在骚乱中则无效。因此正如我所说,战争可以脱离骚乱而存在,骚乱却不可能脱离战争而存在。

§8.4

​etenim cum inter bellum et pacem medium nihil sit, necesse est tumultum, si belli non sit, pacis esse: quo quid absurdius dici aut existimari potest? sed nimis multa de verbo: rem potius videamus, patres conscripti, quam quidem intellego verbo fieri interdum deteriorem solere. nolumus hoc bellum videri. quam igitur municipiis et coloniis ad excludendum Antonium auctoritatem damus? quam ut milites fiant sine vi, sine multa, studio, voluntate? quam ut pecunias in rem publicam polliceantur? si enim belli nomen tolletur, municipiorum studia tollentur; consensus populi Romani, qui iam descendit in causam, si nos languescimus, debilitetur necesse est.

事实上,既然在战争与和平之间没有任何中间状态,那么如果骚乱不属于战争,就必然属于和平;还有什么比这说得更荒谬、想得更荒谬的呢?但关于词语已经说得太多了;各位元老,我们不如看看实情,我深知实情有时往往会因词语而恶化。我们不希望这看起来是一场战争。那么,为了将安东尼拒之门外,我们给予自治市和殖民地什么权威呢?给予他们什么权威,让他们不用强迫、不受罚款,全凭热忱与自愿而成为士兵?给予他们什么权威,让他们为共和国许诺资财?因为如果取消战争之名,自治市的热忱将被取消;已经投身于这一事业的罗马人民的一致共识,如果我们松懈下来,也必然会被削弱。

§8.5

​sed quid plura? D. Brutus oppugnatur: non est bellum? Mutina obsidetur: ne hoc quidem bellum est? Gallia vastatur: quae pax potest esse certior? illud vero quis potest bellum esse dicere?3 consulem, fortissimum virum, cum exercitu misimus, qui, cum esset infirmus ex gravi diuturnoque morbo, nullam sibi putavit excusationem esse oportere, cum ad rei publicae praesidium vocaretur. C. quidem Caesar non exspectavit vestra decreta, praesertim cum illud esset aetatis:4 bellum contra Antonium sua sponte suscepit. decernendi enim tempus nondum erat: bellum autem gerendi tempus si praetermisisset, videbat re publica oppressa nihil posse decerni.

但我何必多言?德基穆斯·布鲁图斯正遭受攻击:这难道不是战争吗?穆蒂纳被围困:难道连这也不是战争吗?高卢正在遭受蹂躏:还能有什么和平比这更确凿吗?然而,谁又能把那一件事称为战争呢?我们派遣了一位执政官——一位无比英勇的人——率领军队前往,他虽然因严重而持久的疾病而虚弱,但在被召去保卫共和国时,却认为自己不应有任何借口。盖乌斯·凯撒确实没有等待你们的法令,尤其是在那样的年纪:他主动承担了对抗安东尼的战争。因为当时通过法令的时机尚未成熟;但他看到,如果错过了进行战争的时机,一旦共和国被颠覆,就什么法令也无法通过了。

§8.6

​ergo illi nunc et eorum exercitus in pace versantur. non est hostis is cuius praesidium Claterna deiecit Hirtius; non est hostis qui consuli armatus obsistit, designatum consulem oppugnat, nec illa hostilia verba nec bellica quae paulo ante ex conlegae litteris Pansa recitavit: ‘deieci praesidium; Claterna potitus sum; fugati equites; proelium commissum; occisi aliquot.’ quae pax potest esse maior? dilectus tota Italia decreti sublatis vacationibus; saga cras sumentur; consul se cum praesidio descensurum esse dixit.

因此,他们现在和他们的军队正处于和平之中!希尔提乌斯从克拉泰尔纳驱逐其驻军的那个人不是公敌;持械阻拦执政官、攻击候任执政官的那个人不是公敌;刚才潘萨从其同僚的信中所宣读的那些字句——“我驱逐了守备队;攻占了克拉泰尔纳;骑兵溃散;交战开始;数人被击毙”——也不是敌对或好战的言辞!还能有什么比这更大的和平呢?全意大利已下令取消免役进行征兵;明天就将穿上战袍;执政官已宣布他将带着护卫前往广场。

语法注4 条
  1. 8.1oratione fuit quam sententia lenior

    配合比较级 lenior,两个表视角的离格 oratione 与 sententia 通过连词 quam 进行对比。意为“在言辞上比在意见案中更温和”,说明卢基乌斯·凯撒虽然口头语气缓和,但他提出的实际决议案(sententia)在实质上并未完全软化。

  2. 8.2aliam sententiam se dicturum fuisse eamque se ac re publica dignam, nisi propinquitate impediretur

    间接引语中的非真实条件句。直接引语对应于 aliam sententiam dixissem ... nisi propinquitate impedirer(主句为过去非真实条件,从句用未完成过去时虚拟式表示持续状态)。在间接引语中,主句按规则转化为将来主动分词加 fuisse(dicturum fuisse),从句在历史时态支配下保留未完成过去时虚拟式 impediretur。

  3. 8.5illud vero quis potest bellum esse dicere?

    具有讽刺意味的反问修辞。紧承前句“还能有什么和平比这更确凿吗”的尖锐反讽,西塞罗在此追问谁能把派遣执政官和军队之举称为“战争”——按照那些拒绝使用“战争”一词的人的荒谬逻辑,甚至连这种全面的正规军事行动都算不上战争了。

  4. 8.5cum illud esset aetatis

    中性指示代词 illud 搭配作限定或性质说明的部分属格 aetatis(类似于惯用语 hoc aetatis 或 id aetatis)。在表让步的 cum 从句中,该表达强调了屋大维当时极其年轻的事实:“尤其是在那样的年纪”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:8.1-8.6