← 西塞罗

腓力修辞仇怨演说集

§7.21-7.27

与安东尼讲和的不可能与主战决议

西塞罗指出元老院、骑士阶层、罗马人民及全意大利自治市皆与安东尼势同水火,论证与其讲和绝无可能。他敦促执政官潘萨切勿因虚妄的和平表象而放弃备战,并最终表态支持塞尔维利乌斯的严厉动议以结束演说。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§7.21

dixi de periculo: docebo ne coagmentari quidem posse pacem; de tribus enim quae proposui hoc extremum est. quae potest pax esse M. Antonio primum cum senatu? quo ore vos ille poterit, quibus vicissim vos illum oculis intueri? quis vestrum illum, quem ille vestrum non oderit? age, vos ille solum et vos illum? quid? ei qui Mutinam circumsedent, qui in Gallia dilectus habent, qui in vestras fortunas imminent, amici umquam vobis erunt aut vos illis? an equites Romanos amplectetur? occulta enim fuit eorum voluntas iudiciumque de Antonio. qui frequentissimi in gradibus Concordiae steterunt, qui nos ad libertatem recuperandam excitaverunt, arma, saga, bellum flagitaverunt, me una cum populo Romano in contionem vocaverunt, hi Antonium diligent et cum his pacem servabit Antonius?

关于危险我已经谈过了;接下来我将指明,甚至连捏合和平也是不可能的;因为在我提出的三点之中,这是最后一点。首先,马尔库斯·安东尼与元老院之间能有什么和平?他将以何种面容面对你们,你们又将以何种眼光面对他?你们当中有谁不恨他,他又会不恨你们当中的谁?且慢,难道只是他恨你们、你们恨他吗?怎么,那些围困穆蒂纳的人,那些在高卢征兵的人,那些觊觎你们财产的人,有朝一日会成为你们的朋友,或者你们会成为他们的朋友吗?难道他会拥抱罗马骑士吗?难道他们对安东尼的心意和判断曾被隐藏起来了吗?那些密密麻麻站满协和神庙阶梯的人,那些激励我们去恢复自由的人,那些索求武器、战袍与战争的人,那些与罗马人民一道召我参加民众大会的人,这些人会爱安东尼,安东尼又会与这些人维持和平吗?

§7.22

​nam quid ego de universo populo Romano dicam? qui pleno ac referto foro bis me una mente atque voce in contionem vocavit declaravitque maximam libertatis recuperandae cupiditatem. ita, quod erat optabile antea ut populum Romanum comitem haberemus, nunc habemus ducem. quae est igitur spes, qui Mutinam circumsedent, imperatorem populi Romani exercitumque oppugnant, eis pacem cum populo Romano esse posse?1

至于全体罗马人民,我又能说什么呢?他们在挤得水泄不通的广场上,同心同声地两次召我参加大会,表明了恢复自由的极度渴望。因此,从前我们渴望让罗马人民成为同伴,如今我们却拥有他们作为向导。那么,对于那些围困穆蒂纳、攻击罗马人民的统帅与军队的人,他们能与罗马人民缔结和平,又有什么希望呢?

§7.23

​an cum municipiis pax erit quorum tanta studia cognoscuntur in decretis faciendis, militibus dandis, pecuniis pollicendis, ut in singulis oppidis curiam populi Romani non desideretis? laudandi sunt ex huius ordinis sententia Firmani qui principes pecuniae pollicendae fuerunt; respondendum honorifice est Marrucinis qui ignominia notandos censuerunt eos si qui militiam subterfugissent. haec iam tota Italia fient. Magna pax Antonio cum eis, his item cum illo.2 quae potest esse maior discordia? in discordia autem pax civilis esse nullo pacto potest.

或者,难道能与那些自治市实现和平吗?他们在通过决议、提供兵员、许诺金钱方面表现出如此巨大的热忱,以至于在各个城镇中你们都感觉不到缺少罗马人民的元老院。依照本阶层的决议,应当赞赏斐尔木姆的居民,他们在许诺资金方面充当了表率;应当对马鲁基尼人予以体面的答复,他们通过决议,认定凡是逃避兵役者都应被烙上耻辱的印记。这些事如今将在全意大利发生。安东尼与他们之间,他们与安东尼之间,当真有“盛大的和平”啊!还能有比这更大的不和吗?而在不和之中,公民和平绝无可能存在。

§7.24

​Vt omittam multitudinem, L. Visidio, equiti Romano, homini in primis ornato atque honesto civique semper egregio, cuius ego excubias et custodias mei capitis cognovi in consulatu meo; qui vicinos suos non cohortatus est solum ut milites fierent sed etiam facultatibus suis sublevavit: huic, inquam, tali viro, quem nos senatus consulto conlaudare debemus, poteritne esse pacatus Antonius? quid? C. Caesari qui illum urbe, quid? D. ​Bruto qui Gallia prohibuit? iam vero ipse se placabit et leniet provinciae Galliae a qua expulsus et repudiatus est? omnia videbitis, patres conscripti, nisi prospicitis, plena odiorum, plena discordiarum, ex quibus oriuntur bella civilia. nolite igitur id velle quod fieri non potest, et cavete, per deos immortalis! patres conscripti, ne spe praesentis pacis perpetuam pacem amittatis.

姑且不谈大众,单说罗马骑士卢基乌斯·维西迪乌斯,他是一位极具声望与荣誉的人,一位始终杰出的公民,在我的执政官任内,我曾亲历他对我的生命所作的守望与护卫;他不仅鼓励邻里参军,而且还以自己的资财予以资助:我说,面对这样一个我们理当通过元老院决议予以赞扬的人,安东尼能够心平气和吗?那么,对于将他驱逐出城邦的盖乌斯·凯撒呢?对于将他阻隔于高卢之外的德基穆斯·布鲁图斯呢?再者,面对将他驱逐并摒弃的高卢行省,他自己当真会使自己平息并缓和下来吗?各位元老,除非你们高瞻远瞩,否则你们将看到一切都充满了仇恨与不和,而内战正是由此而生。因此,不要去希冀不可能实现的事;以不死的神明起誓,各位元老,当心不要因对眼前和平的希冀而丧失永久的和平。

§7.26

quorsum haec omnis spectat oratio? quid enim legati egerint nondum scimus. at vero excitati, erecti, parati, armati animis iam esse debemus, ne blanda aut supplici oratione aut aequitatis simulatione fallamur. omnia fecerit oportet quae interdicta et denuntiata sunt, prius quam aliquid postulet:3 Brutum exercitumque eius oppugnare, urbis et agros provinciae Galliae populari destiterit; ad Brutum adeundi legatis potestatem fecerit, exercitum citra flumen Rubiconem eduxerit, nec propius urbem milia passuum cc admoverit; fuerit et in senatus et in populi Romani potestate. haec si fecerit, erit integra potestas nobis deliberandi; si senatui non paruerit, non illi senatus, sed ille populo Romano bellum indixerit.

这整篇演说指向何处呢?因为使节们做成了什么,我们尚且不知。然而事实上,我们的心灵现在就应当振作、挺立、戒备、全副武装,以免被虚浮谄媚或哀求的言辞、或是公正的伪装所蒙骗。在他提出任何要求之前,必须已经做完了所有被禁止和被通告的事情:他必须已停止围攻布鲁图斯及其军队,停止蹂躏高卢行省的城镇与田野;他必须已向使节提供接近布鲁图斯的许可;他必须已将军队撤回卢比孔河此岸,且未将其移近至距罗马城二百罗马里以内;他必须已置身于元老院和罗马人民的权力之下。如果他做到了这些,我们将保有完整的审议权;如果他不服从元老院,就不是元老院向他宣战,而是他向罗马人民宣战了。

§7.27

​sed vos moneo, patres conscripti: libertas agitur populi Romani,4 quae est commendata vobis; vita et fortunae optimi cuiusque, quo cupiditatem infinitam cum immani crudelitate iam pridem intendit Antonius; auctoritas vestra, quam nullam habebitis, nisi nunc tenueritis; taetram et pestiferam beluam ne inclusam et constrictam dimittatis cavete. te ipsum, Pansa, moneo —quamquam non eges consilio, quo vales plurimum, tamen etiam summi gubernatores in magnis tempestatibus a vectoribus admoneri solent—hunc tantum tuum apparatum tamque praeclarum ne ad nihilum recidere patiare. tempus habes tale quale nemo habuit umquam. hac gravitate senatus, hoc studio equestris ordinis, hoc ardore populi Romani potes in perpetuum rem publicam metu et periculo liberare. quibus de rebus refers, P. Servilio adsentior.

然而各位元老,我向你们提出警告:所关涉的是托付给你们的罗马人民的自由;所关涉的是每一位优秀之士的生命与财产,安东尼早就对之施加了无尽的贪欲与滔天的残暴;所关涉的是你们的权威,若非此刻紧紧把握,你们将彻底丧失它;当心切勿放走已被圈禁和束缚的凶恶有害的野兽。潘萨,我向你本人进言——虽然你并不缺乏智谋,而在这方面你极其卓越,但在狂风暴雨中,即使是最优秀的舵手也常常接受乘客的劝告——切莫让你如此宏大、如此辉煌的准备工作归于乌有。你拥有任何人都不曾拥有过的时机。凭借元老院的这份庄重,凭借骑士阶层的这份热忱,凭借罗马人民的这份激昂,你能够永远使共和国摆脱恐惧与危险。关于你所提请审议的事项,我赞同普布利乌斯·塞尔维利乌斯的意见。

语法注4 条
  1. 7.22quae est igitur spes, qui Mutinam circumsedent, imperatorem populi Romani exercitumque oppugnant, eis pacem cum populo Romano esse posse?

    关系从句 qui Mutinam circumsedent... oppugnant 倒置在其先行词 eis 之前,eis 在由 spes 引出的“宾格加不定词”结构 eis pacem... esse posse 中作与格。整句的基本骨架为“quae est igitur spes, eis... pacem... esse posse?”(对于他们而言能与罗马人民享有和平,又有什么希望呢?),前置的关系从句充实说明了代词 eis 所指代的人群。

  2. 7.23Magna pax Antonio cum eis, his item cum illo

    省略系动词 est 的名词谓语文,联系上文提及的意大利诸自治市对安东尼的强烈敌意,此处为明显的反讽(ironia)。它并非字面上的“盛大的和平”,而是辛辣地嘲讽“他们与安东尼之间哪里谈得上什么和平”。

  3. 7.26omnia fecerit oportet quae interdicta et denuntiata sunt, prius quam aliquid postulet

    无人称动词 oportet 后面无连词 ut 而直接接完整体虚拟式 fecerit(以及随后并列的 destiterit, eduxerit 等)的无连接结构(asyndetic subjunctive)。形式上虽与将来完成时直陈式同形,但语法上应判定为受 oportet 支配的虚拟式补足成分。使用完成体时态强调在安东尼提出任何要求(prius quam aliquid postulet)之前,必须已经彻底履行完所有禁令与通告。

  4. 7.27libertas agitur populi Romani

    动词 agitur 与主格主语 libertas 构成的固定短语(类似 res agitur),意为“……处于关口/受威胁之中”或“关乎……”。随后的 vita et fortunae 以及 auctoritas vestra 均为并列在该动词下的主语。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:7.21-7.27