← 西塞罗

腓力修辞仇怨演说集

§6.5-6.9

预言使节遭拒与号召民众备战

西塞罗在公民大会上断言安东尼决不会服从元老院使节提出的要求,并敦促公民们迅速做好战争准备并备好战袍,以便救援德基穆斯·布鲁图斯。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§6.5

itaque, quod paulo ante feci in senatu, faciam apud vos. testificor, denuntio, ante praedico nihil M. Antonium eorum quae sunt legatis mandata facturum; vastaturum agros, Mutinam obsessurum, dilectus qua possit habiturum. is est enim ille qui semper senatus iudicium et auctoritatem, semper voluntatem vestram potestatemque contempserit. an ille id faciat quod paulo ante decretum est, ut exercitum citra flumen Rubiconem, qui finis est Galliae, educeret, dum ne propius urbem Romam cc milia admoveret?1 huic denuntiationi ille pareat, ille se fluvio Rubicone et cc milibus circumscriptum esse patiatur?

因此,正如我刚才在元老院中所做的那样,我也要在诸位面前这般行事。我证明、我宣告、我预言:马克·安东尼绝不会执行交付给使节们的那些命令中的任何一条;他将蹂躏田野,围困穆蒂纳,并在一切可能的地方进行征兵。因为他正是那种始终鄙视元老院的决断与权威、始终藐视诸位的意志与权力的人。难道此人竟会遵从刚才所作出的决议,将军队撤至作为高卢边界的卢比孔河这边,只要距离罗马城不近于两百里?此人难道会服从这项警告,容忍自己被卢比孔河与两百里的距离所约束吗?

§6.6

​non is est Antonius; nam si esset, non commisisset ut ei senatus tamquam Hannibali initio belli Punici denuntiaret ne oppugnaret Saguntum. quod vero ita avocatur a Mutina ut ab urbe tamquam pestifera flamma arceatur, quam habet ignominiam, quod iudicium senatus! quid, quod2 a senatu dantur mandata legatis ut D. Brutum militesque eius adeant eisque demonstrent summa in rem publicam merita beneficiaque eorum grata esse senatui populoque Romano eisque eam rem magnae laudi magnoque honori fore? passurumne censetis Antonium introire Mutinam legatos, exire inde tuto? numquam patietur, mihi credite. Novi violentiam, novi impudentiam, novi audaciam.

安东尼绝非这等人物;因为如果他是,他就决不会弄到如此地步,以至于元老院竟要像在布匿战争初期警告汉尼拔不得攻打萨贡托那样来警告他。然而,他从穆蒂纳被勒令撤退,其方式犹如他像一场毁灭性的烈焰一般被阻隔在罗马城之外,这带有多么巨大的耻辱,这是元老院何等严厉的裁判!更有甚者,元老院向使节们下达了指示,让他们去见德基穆斯·布鲁图斯及其士兵,向他们表明他们对国家建立的至高功勋和恩德深得元老院与罗马人民的感戴,并且这必将为他们带来莫大的赞誉与荣耀——对于这一事实又怎么说呢?诸位难道认为安东尼会允许使节进入穆蒂纳,并从那里安全离开吗?请相信我,他绝不会容许。我了解他的暴虐,我了解他的无耻,我了解他的狂妄。

§6.7

​nec vero de illo sicut de homine aliquo debemus, sed ut de importunissima belua cogitare. quae cum ita sint, non omnino dissolutum est quod decrevit senatus: habet atrocitatis aliquid legatio: utinam nihil haberet morae! nam cum plerisque in rebus gerendis tarditas et procrastinatio odiosa est, tum hoc bellum indiget celeritatis. succurrendum est D. Bruto, omnes undique copiae conligendae; moram exhibere ullam in tali cive liberando sine scelere non possumus.

事实上,我们绝不应当把那个人当作凡人看待,而应当视之为最凶恶的野兽。既然情势如此,元老院所决议的内容并非完全松弛无力:这次出使具有某种严厉性;但愿它不带有任何拖延!因为在办理大多数事务时,迟缓与拖延固然令人憎恶,而这场战争尤其需要迅速。我们必须救援德基穆斯·布鲁图斯,必须从四面八方集结全部兵力;在解救这样一位公民的事情上,我们若表现出任何迟疑,都绝非毫无罪过。

§6.8

​an ille non potuit, si Antonium consulem, si Galliam Antoni provinciam iudicasset, legiones Antonio et provinciam tradere, domum redire, triumphare, primus in hoc ordine, quoad magistratum iniret, sententiam dicere?

难道他如果曾认定安东尼是执政官、高卢是安东尼的行省,就不能把军团和行省移交给安东尼,自己返回家园,举行凯旋式,并在就任其长官职务之前在这个阶层中率先发表意见吗?

§6.9

​quid negoti fuit? sed cum se Brutum esse meminisset vestraeque libertati natum, non otio suo, quid egit aliud nisi ut paene corpore suo Gallia prohiberet Antonium? ad hunc utrum legatos an legiones ire oportebat? sed praeterita omittamus: properent legati, quod video esse facturos; vos saga parate. est enim ita decretum ut, si ille auctoritati senatus non paruisset, ad saga iretur. Ibitur;3 non parebit: nos amissos tot dies rei gerendae queremur. non metuo, Quirites, ne,4 cum audierit Antonius, me hoc et in senatu et in contione confirmasse, numquam illum futurum in senatus potestate, refellendi mei causa, ut ego nihil vidisse videar, vertat se et senatui pareat. numquam faciet; non invidebit huic meae gloriae; malet me sapientem a vobis quam se modestum existimari.

那有什么难处呢?然而,当他铭记自己是布鲁图斯,生来是为了诸位的自由而非自身的安闲时,除了几乎用自己的身躯把安东尼阻挡在高卢之外,他还做了什么呢?按理应当向此人派遣使节呢,还是派遣军团呢?但让我们把过去的事情撇在一边吧:让使节们快去吧,我看到他们也正准备这么做;诸位请备好战袍。因为决议正是这样规定的:如果他不顺从元老院的权威,就要换上战袍。终究是要换上战袍的;他是不会顺从的:我们将不得不为失去如此多行动的日子而叹息。 公民们,我并不担心安东尼在听说我在元老院和公民大会上都断言过他绝不会归顺于元老院的权力之后,为了驳倒我、为了让我显得毫无远见,竟会转过身来服从元老院。他绝不会这么做的;他不会嫉妒我的这份荣耀;他宁愿我被诸位视为明智之人,也不愿自己被看作是有节制的人。

语法注4 条
  1. 6.5dum ne propius urbem Romam cc milia admoveret

    由 dum ne 引导的限制性条件从句(“只要不……”)。比较级副词 propius 具介词性质,直接接宾格补足语 urbem Romam,而 cc milia 则充当表示距离或差异程度的宾格。

  2. 6.6quid, quod

    修辞演说中用于引入新论据的习惯性过渡短语(“……这一事实又当如何解释呢”)。其后紧接由从属连词 quod 引导的名词性从句,以修辞性反问的形式吸引听众注意力。

  3. 6.9ad saga iretur. Ibitur

    不及物动词 eo (ire) 的无人称被动构式。短语 ad saga ire 为表示进入战争状态、改穿战袍的习语;无人称被动式 iretur 和 ibitur 客观地表达行动本身(“将换上战袍/诉诸武装”)。

  4. 6.9non metuo, Quirites, ne

    由表惧怕动词 metuo 引导的从句,连词 ne 表示对肯定情况的担忧(“唯恐/担心……会发生”)。主句前面的否定词 non 修饰整个主谓结构,构成了充满坚信的否定:“我并不担心……”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:6.5-6.9