← 西塞罗

腓力修辞仇怨演说集

§6.1-6.4

向市民通报出使决定与谴责安东尼

西塞罗在市民大会上通报了元老院自一月一日起辩论并最终决定向安东尼派遣使节的经过,指出此次出使实为最后通牒,并激烈谴责了安东尼的暴行与放荡。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§6.1

audita vobis esse arbitror,1 Quirites, quae sint acta in senatu, quae fuerit cuiusque sententia. res enim ex Kalendis Ianuariis agitata paulo ante confecta est, minus quidem illa severe quam decuit, non tamen omnino dissolute. mora est adlata bello, non causa sublata. quam ob rem, quod quaesivit ex me P. Apuleius, homo et multis officiis mihi et summa familiaritate coniunctus et vobis amicissimus, ita respondebo ut ea quibus non interfuistis nosse possitis. causa fortissimis optimisque consulibus Kalendis Ianuariis de re publica primum referendi fuit ex eo quod a. d. xiii. Kalendas Ianuarias senatus me auctore decrevit.

各位罗马公民,我想诸位已经获悉元老院中所议决的事情以及每个人的意见了。因为自一月一日起一直在讨论的议题,不久前刚刚终结——其严厉程度固然不及理应达到的标准,但绝非完全放任。这只是为战争带来了拖延,并未消除其根由。因此,针对普布利乌斯·阿普莱乌斯——一位与我恩谊深厚、至为亲密且对诸位极其友善的人——向我提出的垂询,我将作出答复,以使诸位能够了解那些你们未曾亲临其境的事情。最勇敢、最优秀的执政官们在一月一日首先就国家事务提出咨询的原因,源于十二月二十日元老院在我的倡议下所作的决议。

§6.2

​eo die primum, Quirites, fundamenta sunt iacta rei publicae: fuit enim longo intervallo ita liber senatus ut vos aliquando liberi essetis.2 quo quidem tempore, etiam si ille dies vitae finem mihi adlaturus esset, satis magnum ceperam fructum, cum vos universi una mente atque voce iterum a me conservatam esse rem publicam conclamastis. hoc vestro iudicio tanto tamque praeclaro excitatus ita Kalendis Ianuariis veni in senatum ut meminissem quam personam impositam a vobis sustinerem. itaque bellum nefarium inlatum rei publicae cum viderem, nullam moram interponendam insequendi M. Antonium putavi, hominemque audacissimum qui multis nefariis rebus ante commissis hoc tempore imperatorem populi Romani oppugnaret, coloniam vestram fidissimam fortissimamque obsideret, bello censui persequendum: tumultum esse decrevi; iustitium edici, saga sumi dixi placere, quo omnes acrius graviusque incumberent ad ulciscendas rei publicae iniurias, si omnia gravissimi belli insignia suscepta a senatu viderent.

公民们,正是在那一天,国家的基石初次奠定:因为历经长久的间隔,元老院终于如此自由,以致诸位最终得以重获自由。在那时,即便那一天注定会为我的生命画上句号,我也已获得了足够巨大的回报,因为诸位万众一心地齐声高呼:国家因我而再次获救。受到诸位如此崇高、辉煌的赞许的鼓舞,我在一月一日来到元老院时,时刻谨记着自己承担着由诸位赋予的角色。因此,当我目睹一场罪大恶极的战争正降临于国家时,我认为在追讨马克·安东尼一事上不容有丝毫迟延;这位肆无忌惮之人此前犯下了累累罪行,如今又攻击罗马人民的军统帅,围困诸位最忠诚、最勇敢的殖民地,对于这样的人,我提议必须以战争予以讨伐:我决议宣布处于紧急骚乱状态;我指出应当宣布中止公权裁判、换着战袍,以便在众人看到元老院承担起这场极其严峻的战争的一切标志时,能够更加敏锐、更加庄重地投身于为国家所受的侵害复仇。

§6.3

​itaque haec sententia, Quirites, sic per triduum valuit ut, quamquam discessio facta non esset, tamen praeter paucos omnes mihi adsensuri viderentur. hodierno autem die spe nescio qua eis obiecta remissior senatus fuit. nam plures eam sententiam secuti sunt ut, quantum senatus auctoritas vesterque consensus apud Antonium valiturus esset, per legatos experiremur. intellego, Quirites, a vobis hanc sententiam repudiari, neque iniuria. ad quem enim legatos? ad eumne qui pecunia publica dissipata atque effusa per vim et contra auspicia impositis rei publicae legibus, fugata contione, obsesso senatu, ad opprimendam rem publicam Brundisio legiones arcessierit; ab eis relictus cum latronum manu in Galliam inruperit, Brutum oppugnet, Mutinam circumsedeat? quae vobis potest cum hoc gladiatore condicionis, aequitatis, legationis esse communitas?

因此,公民们,这个意见在三天之内产生了极大的影响力,以至于虽然没有进行正式分班表决,但除了少数人之外,所有人似乎都要赞同我的主张。然而在今天,由于某种被展示给他们的希望,元老院变得更为松弛了。因为多数人支持了这样一种意见:我们应当通过使节去试探一下,元老院的权威与诸位的一致决心在安东尼那里究竟能有多大效力。 公民们,我知道诸位唾弃这一主张,而且这绝非无理。因为这是向谁派遣使节呢?难道是向那个挥霍耗尽公款、通过暴力并不顾神谕将法律强加给国家、驱散民众集会、包围元老院、从布伦迪西乌姆调集军团以图颠覆国家的人派遣吗?是向那个在被军团抛弃后伙同一群强盗突入高卢、攻击布鲁图斯、合围穆蒂纳的人派遣吗?诸位与这个角斗士之间,还能有何种协议、公正或使节交往的共同基础呢?

§6.4

​quamquam, Quirites, non est illa legatio, sed denuntiatio belli, nisi paruerit: ita enim est decretum ut si legati ad Hannibalem mitterentur. mittuntur enim qui nuntient ne oppugnet consulem designatum, ne Mutinam obsideat, ne provinciam depopuletur, ne dilectus habeat, sit in senatus populique Romani potestate. facile vero huic denuntiationi parebit, ut in patrum conscriptorum atque in vestra potestate sit qui in sua numquam fuerit!3 quid enim ille umquam arbitrio suo fecit? semper eo tractus est quo libido rapuit, quo levitas, quo furor, quo vinolentia; semper eum duo dissimilia genera tenuerunt, lenonum et latronum; ita domesticis stupris, forensibus parricidiis delectatur ut mulieri citius avarissimae paruerit quam senatui populoque Romano.

然而,公民们,那其实并非使节出使,而是若他不遵从便开战的最后通牒:因为这项决议的措辞,简直如同向汉尼拔派遣使节一般。所派出的使者是为了通报:他不得攻击候任执政官,不得围困穆蒂纳,不得蹂躏行省,不得征兵,必须归顺于元老院和罗马人民的权柄之下。可是,一个从未处于自己理智掌控之下的人,又怎会轻易顺从这项警告,甘心受制于各位元老与诸位的权威呢!因为此人何曾凭自己的意志行事?他总是被情欲、轻浮、狂暴和酗酒裹挟到哪里,就走向哪里;他始终被两种截然不同的货色所控制,即皮条客与强盗;他如此沉溺于闺阁淫乱和广场弑亲的勾当,以至于他宁可更快地服从一个贪婪至极的妇人,也绝不服从元老院与罗马人民。

语法注3 条
  1. 6.1audita vobis esse arbitror

    vobis 与完成时被动不定式 audita esse 连用,作施动者与格(dativus auctoris)。不定式的语法主语为后接的间接疑问句(quae sint acta... quae fuerit...)。

  2. 6.2fuit enim longo intervallo ita liber senatus ut vos aliquando liberi essetis

    由 ita... ut 引导的结果从句。longo intervallo 是表示时间的夺格,意为“历经长期间隔”或“久违地”。aliquando 在此带有“终于”、“终究”(tandem)的含义。

  3. 6.4facile vero huic denuntiationi parebit, ut in patrum conscriptorum atque in vestra potestate sit qui in sua numquam fuerit!

    反讽表达:主句 facile vero... parebit(“他自然会轻易遵从!”)后接 ut... sit,引导带有讽刺与义愤色彩的结果从句(“以至于他会受制于……”)。关系代词 qui 的先行词为 parebit 的省略主语(安东尼)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:6.1-6.4