- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:6.10-6.14
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗抨击安东尼之弟卢基乌斯的残暴以及在广场为他树立的荒唐的“保护人”雕像,并向民众通报:根据卢基乌斯·凯撒的动议,安东尼派非法的土地分配已被正式废除。
quid? ipse si velit, num etiam Lucium fratrem passurum arbitramur?1 nuper quidem dicitur ad Tibur, ut opinor, cum ei labare M. Antonius videretur, mortem fratri esse minitatus.2 etiamne ab hoc myrmillone Asiatico senatus mandata, legatorum verba audientur? nec enim secerni a fratre poterit, tanta praesertim auctoritate. nam hic inter illos Africanus est: pluris habetur quam L. Trebellius, pluris quam T. Plancus, quam Extitius, adolescens nobilis. Plancum quidem, qui omnibus sententiis maximo vestro plausu condemnatus nescio quo modo se coniecit in turbam atque ita maestus rediit ut retractus, non reversus videretur,3 sic contemnit tamquam si illi aqua et igni interdictum sit: aliquando negat ei locum esse oportere in curia qui incenderit curiam.
那么,即使他本人愿意,我们难道认为他的弟弟卢基乌斯也会应允吗?据称不久前在蒂布尔,依我之见,当马克·安东尼在他看来显得动摇时,他曾以死威胁其兄。元老院的训令与使节们的话语,难道还能被这个来自亚洲的角斗士所听取吗?因为他绝不可能与他的兄长分割开来,尤其是他还享有如此巨大的权威。在那些人当中,此人简直就是阿非利加努斯:他的威望高于卢基乌斯·特雷贝利乌斯,高于提图斯·普兰库斯,也高于出身高贵的青年埃克斯提提乌斯。至于普兰库斯,他在诸位极大的掌声中被全票定罪,不知怎的混入人群,回来时神情沮丧得就像是被押解回来而非自愿返回一般;卢基乌斯对他极其鄙视,仿佛他已被下达水火禁令(流放);有时卢基乌斯甚至扬言,一个纵火焚烧元老院议事堂的人,根本不配在议事堂中拥有一席之地。
nam Trebellium valde iam diligit: oderat tum, cum ille tabulis novis adversabatur; iam fert in oculis, postea quam ipsum Trebellium vidit sine tabulis novis salvum esse non posse.4 audisse enim vos arbitror, Quirites, quod etiam videre potuistis, cotidie sponsores et creditores L. Trebelli convenire. O fide!—hoc enim opinor Trebellium sumpsisse cognomen—quae potest esse maior fides quam fraudare creditores, domo profugere, propter aes alienum ire ad arma? Vbi plausus ille in triumpho est, saepe ludis, ubi aedilitas delata summo studio bonorum? quis est qui hunc non casu existimet recte fecisse, nequitia sceleste.
因为如今他非常宠爱特雷贝利乌斯:先前在特雷贝利乌斯反对取消债务时,他曾恨之入骨;而后来当他看到特雷贝利乌斯自己没有取消债务就无法自保之后,如今便对他珍爱备至。公民们,我想诸位已经听说了——这也是诸位本可亲眼目睹的——卢基乌斯·特雷贝利乌斯的担保人和债权人每天都在聚首。啊,信义啊!——我想特雷贝利乌斯正是以此作为其别名——还有什么比欺骗债权人、弃家出逃以及因债务而诉诸武力更大的“信义”呢?凯旋式上的欢呼,平日在赛会上的掌声,以及正人君子们以最大的热忱所授予的市政官之位,如今都到哪里去了?有谁会不认为此人做对事情纯属偶然,而行恶才是由于其本性败坏呢?
sed redeo ad amores deliciasque vestras, L. Antonium, qui vos omnis in fidem suam recepit. negatis? num quisnam est vestrum qui tribum non habeat? certe nemo. atqui illum quinque et triginta tribus patronum adoptarunt. rursus reclamatis? aspicite illam a sinistra equestrem statuam inauratam, in qua quid inscriptum est? ‘"Qvinqve et triginta tribvs patrono." ’ populi Romani igitur est patronus L. Antonius. malam quidem illi pestem!5 clamori enim vestro adsentior. non modo hic latro quem clientem habere nemo velit sed quis umquam tantis opibus, tantis rebus gestis fuit qui se populi Romani victoris dominique omnium gentium patronum dicere auderet?
但我还是回到诸位所钟爱的情人卢基乌斯·安东尼身上吧,他可是把诸位全都收归到了自己的庇护之下。诸位否认吗?诸位当中难道有人不属于任何部族吗?当然没有。然而,三十五个部族居然全将他奉为保护人。诸位再次发出抗议的呼声了吗?请看左边那座镀金的骑马雕像,上面镌刻着什么?“三十五个部族献给保护人。”那么,卢基乌斯·安东尼居然是罗马人民的保护人了。愿厄运降临在他头上!我完全赞同诸位的呼喊。不仅是这个没有人愿意收为门客的强盗,而且古往今来,有谁曾拥有过如此庞大的财富、如此辉煌的功绩,以至于竟敢自封为万民的征服者与统治者——罗马人民的保护人呢?
in foro L. Antoni statuam videmus, sicut illam Q. Tremuli, qui Hernicos devicit, ante Castoris. O impudentiam incredibilem! tantumne sibi sumpsit, quia Mylasis myrmillo Thraecem iugulavit, familiarem suum? quonam modo istum ferre possemus, si in hoc foro spectantibus vobis depugnasset? sed haec una statua. altera ab equitibus Romanis equo publico: qui item ascribunt, ‘patrono.’ quem umquam iste ordo patronum adoptavit? si quemquam, debuit me. sed me omitto; quem censorem, quem imperatorem? agrum eis divisit. O sordidos qui acceperint, improbum qui dederit!6
在广场上,我们看到了卢基乌斯·安东尼的雕像,就像在卡斯托尔神庙前矗立着的那座征服了埃尔尼基人的昆图斯·特雷穆卢斯的雕像一样。啊,真是令人难以置信的无耻!难道就因为他在米拉萨作为一个角斗士割断了一个色雷斯斗士、亦即他自己同伴的喉咙,他就自命不凡到这种地步了吗?如果他当年是在这个广场上当着诸位的面殊死搏斗,我们又怎么可能容忍得了那个家伙呢?但这只是一座雕像。另一座雕像是配有公马的罗马骑士们设立的,他们同样题写道:“献给保护人。”那个阶层何曾将任何人奉为保护人?如果有,那也应当是我。但我且不提自己;他们何曾将哪位监察官、哪位统帅奉为保护人呢?他把土地分配给了他们。啊,接受土地的卑鄙之徒,分配土地的无耻之徒!
statuerunt etiam tribuni militares qui in exercitu Caesaris bis fuerunt. quis est iste ordo? multi fuerunt multis in legionibus per tot annos. Eis quoque divisit Semurium. campus Martius restabat, nisi prius cum fratre fugisset. sed haec agrorum adsignatio paulo ante, Quirites, L. Caesaris, clarissimi viri et praestantissimi senatoris, sententia dissoluta est: huic enim adsensi vii virum acta sustulimus. iacent beneficia Nuculae; friget patronus Antonius. nam possessores animo aequiore discedent: nullam impensam fecerant; nondum instruxerant, partim quia non confidebant, partim quia non habebant.
曾在凯撒军中服役两次的军部团长们也立了一座雕像。那算是一个什么阶层?在这么多年里,许多军团中都有过很多人担任此职。他也把塞姆里乌姆的土地分给了他们。若不是他先前同其兄长仓皇逃跑,连战神广场也剩不下了。然而,公民们,这项土地分配不久前已根据显赫之人、最杰出的元老卢基乌斯·凯撒的动议被废止了:因为我们赞同了他,撤销了七人委员会的决议。努库拉的恩惠落空了;保护人安东尼的威风冷却了。因为那些占地者将以较为平和的心态离去:他们尚未投入开销,也尚未建设产业,部分是因为他们缺乏信心,部分是因为他们没有钱财。
- 6.10num etiam Lucium fratrem passurum arbitramur?
passurum 之后省略了不定词 esse 的宾格加不定词结构;Lucium fratrem 是动词 pati 的逻辑主语(宾格),其宾语(即安东尼顺从元老院)由上下文省略。
- 6.10mortem fratri esse minitatus
异相动词 minitor(威胁)支配与格(人,fratri)与宾格(事物,mortem);在受 dicitur 支配的主格加不定词结构中,Lucius 作为主语被理解。
- 6.10ita maestus rediit ut retractus, non reversus videretur
由 ita ... ut 引导的结果从句。retractus(被强行拖回)与 reversus(自愿返回)的对照生动刻画了普兰库斯虽未明文流放却声名狼藉、勉强潜回罗马的窘态。
- 6.11iam fert in oculis, postea quam ipsum Trebellium vidit sine tabulis novis salvum esse non posse
短语 ferre in oculis 为惯用表达,意为“钟爱、视若掌上明珠”。postea quam 从句中的 vidit 引出宾格加不定词结构(ipsum Trebellium ... salvum esse non posse),其中 salvum esse 指经济上的保全或免于破产。
- 6.12malam quidem illi pestem!
感叹宾格(accusativus exclamationis),省略了如 dent dii 等谓语动词,属于一种表达诅咒或强烈唾弃的惯用句:“愿恶疾/灾祸降于彼身!”
- 6.13O sordidos qui acceperint, improbum qui dederit!
感叹宾格(sordidos, improbum)后接带虚拟语气的因由关系从句(qui acceperint, qui dederit),意为“竟然接受土地,真是一帮卑劣之徒;竟然分发土地,真是一个恶棍!”
