← 西塞罗

腓力修辞仇怨演说集

§6.15-6.19

等待使节归来与捍卫自由的决心

演说者嘲讽了中雅努斯金融界为卢基乌斯·安东尼设立的雕像,并阐述了耐心等待使节归来的理由。随后他赞扬了全体公民万众一心的热忱,号召大家为了捍卫罗马人民固有之自由而决死一战。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§6.15

​sed illa statua palmaris de qua, si meliora tempora essent, non possem sine risu dicere: "L. Antonio a Iano medio patrono." itane? iam Ianus medius in L. Antoni clientela est? quis umquam in illo Iano inventus est qui L. Antonio mille nummum ferret expensum?1 sed nimis multa de nugis: ad causam bellumque redeamus; quamquam non alienum fuit personas quasdam a vobis recognosci, ut quibuscum bellum gereretur possetis taciti cogitare. ego autem vos hortor, Quirites, ut, etiam si melius aliud fuit, tamen legatorum reditum exspectetis animo aequo. celeritas detracta de causa est; boni tamen aliquid accessit ad causam.

但还有一座头等的雕像,如果时局好一些,我若不发笑就无法谈论它: “中央雅努斯献给保护人卢基乌斯·安东尼。” 真是这样吗?难道中央雅努斯如今竟成了卢基乌斯·安东尼的门客?在那座雅努斯街区,何曾找到过任何一个人肯把一千塞斯退斯记在卢基乌斯·安东尼名下借给他?但闲话扯得太多了:让我们回到案情与战争上来;尽管让诸位认清某些人的面目并非多余,以便诸位能够在心中默默思量究竟是在同什么样的人交战。 然而,公民们,我劝勉诸位,即便采取另一条途径本会更好,也还是要以平和的心态等待使节们的归来。迅捷虽然从我们的大业中被剥夺了,但大业终究还是获得了一些益处。

§6.16

​cum enim legati renuntiarint quod certe renuntiabunt, non in vestra potestate, non in senatus esse Antonium, quis erit tam improbus civis qui illum civem habendum putet? nunc enim sunt pauci illi quidem, sed tamen plures quam re publica dignum est, qui ita loquantur: ‘ne legatos quidem exspectabimus?’ istam certe vocem simulationemque clementiae extorquebit istis res ipsa publica. quo etiam, ut confitear vobis, Quirites, minus hodierno die contendi, minus laboravi, ut mihi senatus adsentiens tumultum decerneret, saga sumi iuberet. malui viginti diebus post sententiam meam laudari ab omnibus quam a paucis hodie vituperari.

因为一旦使节们报告了他们必然会报告的事情——安东尼既不在诸位的掌管之下,也不在元老院的掌管之下——谁还会是如此卑劣的公民,以至于认为他还应当被算作公民呢?因为眼下虽然为数不多,但依然比配得上共和国的人数要多的一些人正这样说道:“难道我们连使节都不等了吗?”共和国本身必将从那些人手中夺走这种呼声与宽容的伪装。为此,公民们,向诸位坦白地说,我今天没有那么竭力力争,也没有那么费力去让元老院赞同我并宣布戒严、下令换上战袍。我宁愿在二十天之后我的提议受到所有人的赞赏,也不愿在今天受到少数人的责难。

§6.17

​quapropter, Quirites, exspectate legatorum reditum et paucorum dierum molestiam devorate. qui cum redierint, si pacem adferent, cupidum me; si bellum, providum iudicatote. an ego non provideam meis civibus, non dies noctesque de vestra libertate, de rei publicae salute cogitem? quid enim non debeo vobis, Quirites, quem vos a se ortum hominibus nobilissimis omnibus honoribus praetulistis? an ingratus sum? quis minus? qui partis honoribus eosdem in foro gessi labores quos petendis.2 rudis in re publica? quis exercitatior? qui viginti iam annos bellum geram cum impiis civibus. quam ob rem.

因此,公民们,请等待使节们的归来,并忍耐这几天的烦扰。当他们归来之时,如果他们带来和平,便判定我是急躁的;如果带来战争,便判定我是有先见之明的。难道我不该为我的同胞公民深谋远虑,不该日夜思索诸位的自由、思索共和国的安全吗?公民们,对于诸位,我还有什么是不亏欠的呢?诸位曾将出身自立的我,在所有荣誉上都置于最显贵的世家子弟之上。难道我是不知感恩的吗?有谁比我更懂得感恩呢?我在获得公职荣誉之后,在广场上所承担的辛劳与谋求公职时毫无二致。难道我对国政生疏吗?有谁比我更经验丰富呢?我已经与不忠不敬的公民抗争了二十年。因此。

§6.18

Quirites, consilio quantum potero, labore plus paene quam potero, excubabo vigilaboque pro vobis. etenim quis est civis, praesertim hoc gradu quo me vos esse voluistis, tam oblitus benefici vestri, tam immemor patriae, tam inimicus dignitati suae quem non excitet, non inflammet tantus vester iste consensus? multas magnasque habui consul contiones, multis interfui: nullam umquam vidi tantam quanta nunc vestrum est. Vnum sentitis omnes, unum studetis, M. Antoni conatus avertere a re publica, furorem exstinguere, opprimere audaciam. idem volunt omnes ordines; eodem incumbunt municipia, coloniae, cuncta Italia. itaque senatum bene sua sponte firmum firmiorem vestra auctoritate fecistis.

公民们,在谋略上我将竭尽所能,在劳苦上我将几乎超出所能,为诸位放哨守夜。事实上,有哪一位公民——尤其是在诸位希望我身处的高位之上的公民——会如此忘恩负义于诸位的厚恩,如此无视祖国,如此与自身的尊严为敌,以至于不被诸位如此巨大的共识所唤醒、所点燃呢?我作为执政官曾主持过许多次盛大的民众集会,也出席过许多次:但我从未见过任何一次如诸位现在的集会这般壮大。诸位全体所想相同,所求唯一:将马克·安东尼的图谋从共和国引开,熄灭他的狂暴,压制他的妄动。所有阶层都心怀同样的意愿;自治市、殖民地、全意大利都在朝同一个目标全力以赴。因此,元老院本已自发地十分坚定,诸位又以自己的权威使其更加坚不可摧。

§6.19

​venit tempus, Quirites, serius omnino quam dignum populo Romano fuit, sed tamen ita maturum ut differri iam hora non possit. fuit aliquis fatalis casus, ut ita dicam, quem tulimus, quoquo modo ferendus fuit: nunc si quis erit, erit voluntarius. populum Romanum servire fas non est, quem di immortales omnibus gentibus imperare voluerunt. res in extremum est adducta discrimen; de libertate decernitur. aut vincatis oportet, Quirites, quod profecto et pietate vestra et tanta concordia consequemini, aut quidvis potius quam serviatis.3 Aliae nationes servitutem pati possunt, populi Romani est propria libertas.

公民们,时刻已经来临,这固然比配得上罗马人民的时刻要晚得多,但时机却已成熟到无法再拖延一个钟头。我们曾忍受过某种可以说是命运注定的灾难,无论如何它都必须被忍受;而现在,如果再有任何灾难,那将是自甘承受的。让罗马人民沦为奴隶是不容于天理神法的,不灭的神明本是希望罗马人民统治万民的。局势已被逼至绝境危局;所决断的正是自由。公民们,诸位要么应当战胜——凭借诸位的虔敬与如此巨大的精诚团结,诸位必定能实现这一点——要么宁可承受任何事情也不作奴隶。其他民族或许能够忍受奴役,而自由才是罗马人民所特有的。

语法注3 条
  1. 6.15mille nummum ferret expensum

    古罗马会计与金融习惯用语,基于固定表达 ferre expensum alicui,意为“在账簿支出栏记入借给某人的款项(借出)”。nummum 是属格复数 nummorum 的缩略形式,受数词 mille 支配。关系从句中的虚拟式 ferret 为特征虚拟式(接在 quis umquam... qui 之后)。此处极其辛辣地讽刺了在金融中心的雅努斯街区,从来没有任何债权人敢冒险借给卢基乌斯·安东尼哪怕一千塞斯退斯。

  2. 6.17partis honoribus eosdem in foro gessi labores quos petendis

    结合了独立夺格与动形词夺格的对照句式。partis 是动词 pario(获取)的完成时被动分词夺格复数(partis honoribus 即“公职获得之后”),构成时间性的独立夺格。后半句与之呼应的 petendis [honoribus] 则是动形词夺格短语(“在谋求公职时”),作为省略了介词 in 的时间或情况夺格使用。该严谨对称的结构强调了演说者在取得高官显位前后在广场上所付出的辛劳始终如一。

  3. 6.19aut vincatis oportet ... aut quidvis potius quam serviatis

    由非人称动词 oportet 统摄的选言句结构,后半句包含谓语省略。前半句中 oportet 直接接不带 ut 的虚拟式 vincatis。后半句由 aut 引出,在宾语 quidvis 之后省略了受 oportet 统领的动词(如 patiamini 或 feratis),意思是“或者(宁可承受)任何事情也不作奴隶”。跟随在 potius quam 之后的 serviatis 亦为表示比较选择的虚拟式。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:6.15-6.19