- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:5.50-5.53
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗以个人信誉向元老院担保屋大维的忠诚,提议破格授予率军来归的埃格纳图莱乌斯提早竞选官职的特权,并动议对效忠军团给予退役、赏金与土地分配,敦促元老院迅速作出决议。
cuius igitur singularem prudentiam admiramur, eius stultitiam timemus?1 quid enim stultius quam inutilem potentiam, invidiosas opes, cupiditatem dominandi praecipitem et lubricam anteferre verae, gravi, solidae gloriae? an hoc vidit puer: si aetate processerit, non videbit? ‘at est quibusdam inimicus clarissimis atque optimis civibus.’ nullus iste timor esse debet. omnis Caesar inimicitias rei publicae condonavit;2 hanc sibi iudicem constituit, hanc moderatricem omnium consiliorum atque factorum. ita enim ad rem publicam accessit ut eam confirmaret, non ut everteret. omnis habeo cognitos sensus adulescentis.3 nihil est illi re publica carius, nihil vestra auctoritate gravius, nihil bonorum virorum iudicio optatius, nihil vera gloria dulcius.
既然我们赞赏此人非凡的明智,难道我们还会害怕他的愚蠢吗?因为世上还有什么比把无益的权势、招致嫉恨的财富、鲁莽而险恶的独裁欲置于真实、庄重而稳固的荣耀之上更为愚蠢的呢?难道他在年少时看清了这一点,随着年岁的增长反而会看不清吗?有人说:“但他与某些最显赫、最优秀的公民为敌。”这种恐惧根本不应当存在。恺撒已经为了国家而放弃了一切私怨;他已将国家确立为自己的裁判者,确立为自己一切谋划与行动的指导者。因为他投身国政是为了巩固国家,而不是为了倾覆国家。我对这位青年的全部心意了如指掌。对他而言,没有什么比国家更珍贵,没有什么比诸位的权威更庄严,没有什么比善士的评价更值得渴求,没有什么比真正的荣耀更甘美。
quam ob rem ab eo non modo nihil timere sed maiora et meliora exspectare debetis, neque in eo qui ad D. Brutum obsidione liberandum profectus sit timere ne memoria maneat domestici doloris quae plus apud eum possit quam salus civitatis. audeo etiam obligare fidem meam, patres conscripti, vobis populoque Romano reique publicae; quod profecto, cum me nulla vis cogeret, facere non auderem4 pertimesceremque in maxima re periculosam opinionem temeritatis. promitto, recipio, spondeo, patres conscripti, C. Caesarem talem semper fore civem qualis hodie sit qualemque eum maxime velle esse et optare debemus.
因此,诸位不仅不应当对他抱有任何惧怕,反而应当期待更伟大、更美好的作为;对于一位出兵去解救被围困的德基穆斯·布鲁图斯的人,诸位也不应担忧他心头仍存留着家族积怨的记忆,以致这种私怨在他心中的分量会超过城邦的安全。各位元老,我甚至敢于向诸位、向罗马人民以及向国家以我自身的信誉作保;在没有任何外力强迫我的情况下,我断然不敢这样做,也会害怕在如此重大的事情上背负鲁莽轻率的危险名声。各位元老,我承诺、我承担、我保证:盖乌斯·恺撒将永远是一位正如他今日所表现出来的、正如我们最应当期盼和企求他成为的那样一位优秀公民。
quae cum ita sint, de Caesare satis hoc tempore dictum habebo.5 nec vero de L. Egnatuleio, fortissimo et constantissimo civi amicissimoque rei publicae, silendum arbitror; sed tribuendum testimonium virtutis egregiae, quod is legionem quartam ad Caesarem adduxerit, quae praesidio consulibus, senatui populoque Romano reique publicae esset: ob eam causam placere6 uti L. Egnatuleio triennio ante legitimum tempus magistratus petere, capere, gerere liceat. in quo, patres conscripti, non tantum commodum tribuitur L. Egnatuleio quantus honos: in tali enim re satis est nominari.
既然情况如此,关于恺撒,我认为目前说得已经足够了。然而我认为,对于卢基乌斯·埃格纳图莱乌斯——一位最勇敢、最坚定的公民,也是国家最亲密的朋友——我们也不应当保持沉默;而应当对他卓越的美德予以表彰,因为正是他把第四军团带到了恺撒身边,使其成为执政官、元老院、罗马人民以及国家的屏障。因此,提议决议允许卢基乌斯·埃格纳图莱乌斯比法定年龄提前三年竞选、取得并担任政务官职。各位元老,在这一事项中,授予卢基乌斯·埃格纳图莱乌斯的实际利益远不如所赋予的荣耀重大;因为在这样的事情中,能被点名提及便已足够。
de exercitu autem C. Caesaris ita censeo decernendum: ‘senatui placere, militibus veteranis qui Caesaris pontificis pro praetore auctoritatem secuti libertatem populi Romani auctoritatemque huius ordinis defenderint atque defendant ipsis liberisque eorum militiae vacationem esse, utique C. Pansa A. Hirtius consules, alter ambove, si eis videretur, cognoscerent qui ager eis coloniis esset quo milites veterani deducti essent, qui contra legem Iuliam possideretur, ut is militibus veteranis divideretur; de agro Campano separatim cognoscerent inirentque rationem de commodis militum veteranorum augendis, legionique Martiae et legioni quartae et eis militibus qui de legione secunda, tricesima quinta ad C. Pansam A. Hirtium consules venissent suaque nomina edidissent, quod eis auctoritas senatus populique Romani libertas carissima sit et fuerit, vacationem militiae ipsis liberisque eorum esse placere extra tumultum Gallicum Italicumque: easque legiones bello confecto missas fieri placere; quantamque pecuniam militibus earum legionum in singulos C. Caesar, pontifex, pro praetore pollicitus sit, tantam dari placere; utique C. Pansa A. Hirtius consules, alter ambove, si eis videretur, rationem agri haberent qui sine iniuria privatorum dividi posset, eisque militibus, legioni Martiae et legioni quartae ita darent, adsignarent ut quibus militibus amplissime dati, adsignati essent.’ dixi ad ea omnia, consules, de quibus rettulistis: quae si erunt sine mora matureque decreta, facilius apparabitis ea quae tempus et necessitas flagitat. celeritate autem opus est: qua si essemus usi, bellum, ut saepe dixi, nullum haberemus.
然而关于盖乌斯·恺撒的军队,我提议应作如下决议:“元老院裁定:追随祭司兼前裁判官恺撒的权威、捍卫并正在捍卫罗马人民的自由及本阶层权威的退伍老兵,其本人及其子女均享有免服兵役之权;执政官盖乌斯·潘萨和奥卢斯·希尔提乌斯,二人中之一人或二人共同,若他们认为适宜,应查明在那些安置了退伍老兵的殖民地中,有哪些违反尤利乌斯法而被占有的土地,以便将其分配给退伍老兵;应单独查验坎帕尼亚的土地,并拟定增加退伍老兵福利的方案;对于马尔斯军团、第四军团,以及从第二军团和第三十五军团前来投奔执政官盖乌斯·潘萨与奥卢斯·希尔提乌斯并报上姓名的士兵,鉴于元老院的权威与罗马人民的自由对他们而言至为宝贵并一直至为宝贵,裁定除高卢或意大利的非常动乱外,免除其本人及其子女的兵役;裁定在战争结束后解散这些军团并给予退役;祭司兼前裁判官盖乌斯·恺撒向这些军团的士兵每人许诺了多少金钱,便裁定如数发放;执政官盖乌斯·潘萨与奥卢斯·希尔提乌斯,二人中之一人或二人共同,若他们认为适宜,应统筹考虑可在不损害私人利益的情况下予以分配的土地,并将这些土地给予并分配给那些士兵,即马尔斯军团和第四军团,其丰厚程度与曾被最慷慨地给予和分配给任何士兵的土地标准相同。”执政官们,关于诸位所咨询的一切议题,我已陈述完毕;倘若这些提案能毫不迟疑地迅速得以决议,诸位将能更容易地筹备时代与危局所迫切要求的各项事务。然而,迅速果断乃当务之急;正如我多次所言,倘若我们此前早已采取迅速行动,我们根本就不会面临任何战争。
- 5.50cuius igitur singularem prudentiam admiramur, eius stultitiam timemus?
关系代词从句(cuius... admiramur)前置于指示代词(eius)的倒装结构。关系从句先修饰后文的先行词 eius,其骨干结构为“eius stultitiam timemus, cuius singularem prudentiam admiramur?”(我们既然钦佩其卓越的明智,难道还要害怕其愚蠢吗?)。
- 5.50omnis Caesar inimicitias rei publicae condonavit
condonavit 的直接宾语为 omnis inimicitias,与格 rei publicae 充当利益与格(dativus commodi)或表示为了某事物而放弃/宽免的间接宾语,解作“恺撒为了国家而放弃/宽免了一切私怨”。
- 5.50omnis habeo cognitos sensus adulescentis
habeo 搭配完成时被动分词(cognitos)的迂说法结构。其意义虽贴近 cognovi(知晓),但借助 habeo 进一步强化了“在当下彻底掌握并保持了这一认知”的持续状态。
- 5.51quod profecto, cum me nulla vis cogeret, facere non auderem
连接相对代词 quod 指代前句中以个人信誉起誓之举。未完成过去时连接法 auderem 表达非现实条件/虚拟判断(“在没有任何外力强迫我的情况下,我断然不敢这样做”)。cum 从句表伴随情况或原因。
- 5.52de Caesare satis hoc tempore dictum habebo
由将来时 habebo 与中性单数完成时被动分词 dictum 构成的迂说结构,相当于将来完成时,意为“我将认为在现阶段关于恺撒已说得足够了”。
- 5.52senatui placere, militibus veteranis... vacationem militiae ipsis liberisque eorum esse placere
元老院决议(senatus consultum)的程式化文体。由主控短语 senatui placere(元老院裁定)引导间接引语,vacationem esse 构成对格不定词结构并支配与格 militibus veteranis。句中再次出现 placere 是为了在长句修饰之后重申行政决议的主旨。
