- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:5.7-5.11
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗谴责安东尼破坏鸟卜程序并诉诸武力立法,列举其侵吞巨额公款与专权妄为的罪行,敦促元老院正式废除其所有非法法令。
hoc ne Cotylo quidem dicere auderet. quid enim in eum non cadit qui, cuius acta se defendere dicit, eius eas leges pervertit quas maxime laudare poteramus? ille paludes siccare voluit; hic omnem Italiam moderato homini, L. Antonio, dividendam dedit. quid? hanc legem populus Romanus accepit? quid? per auspicia ferri potuit? sed augur verecundus sine conlegis de auspiciis.1 quamquam illa auspicia non egent interpretatione augurum; Iove enim tonante cum populo agi non esse fas quis ignorat? tribuni plebis tulerunt de provinciis contra acta C. Caesaris: ille biennium, hi sexennium. etiam hanc legem populus Romanus accepit? quid? promulgata fuit? quid? non ante lata quam scripta est?2 quid? non ante factum vidimus quam futurum quisquam est suspicatus? Vbi lex Caecilia et Didia, ubi promulgatio trinum nundinum, ubi poena recenti lege Iunia et Licinia? possuntne hae leges esse ratae sine interitu legum reliquarum? eccui potestas in forum insinuandi fuit? quae porro illa tonitrua, quae tempestas! ut, si auspicia M. Antonium non moverent, sustinere tamen eum ac ferre posse tantam vim tempestatis, imbris, turbinum mirum videretur. quam legem igitur se augur dicit tulisse non modo tonante Iove sed prope caelesti clamore prohibente, hanc dubitabit contra auspicia latam confiteri?
甚至连科图罗也不敢说出这样的话。因为对于这样一个人,还有什么指控是不适用的呢——他声称自己在捍卫恺撒的决议,却颠覆了我们本可予以最高赞誉的恺撒法令?恺撒曾渴望排干沼泽;这个人却把整个意大利交给了那位“节制”的人物卢基乌斯·安东尼去瓜分。怎么?罗马人民接受了这项法律吗?怎么?它能通过鸟卜程序予以提出吗?然而,这位端庄谦逊的鸟卜官竟然抛开同僚自行裁决鸟卜!尽管那些鸟卜的征兆根本不需要鸟卜官来解释;因为当朱庇特雷鸣之时,与人民议事乃是违背神法的,这有谁不知呢?平民保民官们违反盖乌斯·恺撒的决议,提出了有关行省的法案:恺撒规定为期两年,他们却规定为期六年。难道这项法律罗马人民也接受了吗?怎么?它曾经过公示吗?怎么?难道它不是在起草之前就已经通过了吗?怎么?难道我们不是在任何人怀疑它将要发生之前,就已经亲眼目睹它成为事实了吗?采基利乌斯与狄狄乌斯法在哪里,三个集市周期的公示期在哪里,最近制定的尤尼乌斯与利基尼乌斯法所规定的惩处又在哪里?如果不导致其余法律的毁灭,这些法律又怎能有效?可曾有任何人拥有潜入广场的可能?况且,那是何等剧烈的雷鸣,何等可怕的风暴啊!以至于,即便鸟卜征兆无法打动马尔库斯·安东尼,他竟然能够忍受并顶住如此狂暴的风暴、暴雨和旋风,也委实令人称奇。那么,对于这位鸟卜官自称不仅在朱庇特雷鸣之时、而且几乎在苍天的呼号予以阻拦之时所通过的法律,他难道还会迟疑于承认它是违抗鸟卜而通过的吗?
quid? quod cum eo conlega tulit quem ipse fecit sua nuntiatione vitiosum, nihilne ad auspicia bonus augur pertinere arbitratus est? sed auspiciorum nos fortasse erimus interpretes qui sumus eius conlegae: num ergo etiam armorum interpretes quaerimus? primum omnes fori aditus ita saepti ut, etiam si nemo obstaret armatus, tamen nisi saeptis revolsis introiri in forum nullo modo posset; sic vero erant disposita praesidia ut quo modo hostium aditus urbe prohibentur castellis et operibus, ita ab ingressione fori populum tribunosque plebis propulsari videres.
再者,他与那位被他自己通过宣示判定为存在瑕疵的同僚执政官共同通过法令,这位优秀的鸟卜官难道认为这与鸟卜毫无干系吗?然而关于鸟卜,身为他同僚的我们或许会担当解释者;难道我们如今还要去寻找武器的解释者吗?首先,广场的所有入口都被封堵得如此严实,以至于纵然没有任何武装人员阻拦,除非拆毁栅栏,否则绝无可能以任何方式进入广场;警卫部队更是布置得如此严密,以至于正如敌军靠近城市会被要塞和工事阻截一样,你竟能亲眼看到人民和平民保民官被驱离广场入口。
quibus de causis eas leges quas M. Antonius tulisse dicitur omnis censeo per vim et contra auspicia latas eisque legibus populum non teneri. si quam legem de actis Caesaris confirmandis deve dictatura in perpetuum tollenda deve coloniis in agros deducendis tulisse M. Antonius dicitur, easdem leges de integro ut populum teneant salvis auspiciis ferri placet. quamvis enim res bonas vitiose per vimque tulerit, tamen eae leges non sunt habendae, omnisque audacia gladiatoris amentis auctoritate nostra repudianda est.
基于这些原因,我认为马尔库斯·安东尼据称通过的那些法律,全系诉诸暴力且违抗鸟卜而通过,人民不受这些法律的约束。如果据称马尔库斯·安东尼曾通过任何关于确认恺撒决议、或关于永久废除独裁官职位、或关于在土地上建立殖民地的法律,我主张应在鸟卜完备无瑕的前提下重新提出同样的法律,以便使之约束人民。因为,纵然他以有瑕疵的方式并通过暴力提出的是善政,那些法令依然不可被视作法律,那疯狂角斗士的一切蛮横都必须被我们的权威所摒弃。
illa vero dissipatio pecuniae publicae ferenda nullo modo est per quam sestertium septiens miliens3 falsis perscriptionibus donationibusque avertit, ut portenti simile videatur tantam pecuniam populi Romani tam brevi tempore perire potuisse. quid? illi tot immanes quaestus ferendine quos M. Antoni exhausit domus? decreta falsa vendebat, regna, civitates, immunitates in aes accepta pecunia iubebat incidi. haec se ex commentariis C. Caesaris, quorum ipse auctor erat, agere dicebat. calebant in interiore aedium parte totius rei publicae nundinae; mulier sibi felicior quam viris4 auctionem provinciarum regnorumque faciebat; restituebantur exsules quasi lege sine lege; quae nisi auctoritate senatus rescinduntur, quoniam ingressi in spem rei publicae recuperandae sumus, imago nulla liberae civitatis relinquetur.
而公款被这般挥霍更是绝不可容忍的,他通过虚假的入账记录与赠予侵吞了七亿塞斯特尔提乌斯,以至于罗马人民如此巨额的金钱竟能在如此短暂的时间内化为乌有,简直形同不祥的凶兆。怎么?马尔库斯·安东尼的宅第所榨取的那么多笔巨额暴利难道是可以容忍的吗?他出卖伪造的法令;收取金钱之后,便下令将王国、公民权和免税特权镌刻于青铜板上。他声称自己是根据盖乌斯·恺撒的备忘录行事,而他本人就是那些记录的伪造者。在他宅第的内室深处,买卖整个共和国的集市热火朝天;那个对于自己而言比对于历任丈夫更为走运的妇人,正在主持行省与王国的拍卖;流放者们仿佛依循法律、实则毫无章法地被恢复原籍;既然我们已经迈向恢复共和国的希望,这些行径若不经元老院的权威予以废除,那么自由城邦连一点影子都不会留下。
- 5.7sed augur verecundus sine conlegis de auspiciis.
省略主动词的讽刺性简缩句。根据上下文承接前文 per auspicia ferri potuit,在 de auspiciis 之后隐含了 iudicat(裁定)或 egit(行事)等动词。verecundus(端庄/知耻的)在此处具有强烈的反讽意味。
- 5.7non ante lata quam scripta est?
时间副词 ante 与从属连词 quam 构成的相关比较结构(ante... quam 即 priusquam)。字面意为“难道不是在被写出之前就已经通过了吗?”,西塞罗借由修辞反问,抨击其未经起草文书与合法拟订便仓促通过的非法行径。
- 5.11sestertium septiens miliens
表示巨额货币总额的拉丁语标准惯用结构:数词副词 septiens miliens(七千次)与中性名词 sestertium(或 sestertius 的属格复数简缩形)连用,隐含了单位 centena milia(十万)(即 7,000 × 100,000 = 7亿塞斯特尔提乌斯)。指安东尼从俄普斯神庙国库中侵吞的公款。
- 5.11mulier sibi felicior quam viris
sibi 与 viris 是利害与格。mulier 指安东尼的妻子富尔维娅(Fulvia);此句将她为自身捞取巨额财富的幸运,与其历任丈夫(克洛狄乌斯、库里奥以及当前的安东尼)下场惨烈或走向毁灭的命运形成辛辣对照。
