← 西塞罗

腓力修辞仇怨演说集

§5.12-5.17

谴责安东尼的敛财行径、司法法案与武装卫队

西塞罗谴责安东尼通过伪造公文聚敛巨额不义之财,并严厉抨击其将不合格的异邦人与无赖列入陪审团的司法法案。此外,他痛斥安东尼在城内公然携带武装卫队的行径,指出这是连往昔的僭主们都未曾敢为的前所未有的暴行。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§5.12

​neque solum commentariis commenticiis chirographisque venalibus innumerabilis pecunia congesta in illam domum est, cum, quae vendebat Antonius, ea se ex actis Caesaris agere diceret, sed senatus etiam consulta pecunia accepta falsa referebat; syngraphae obsignabantur; senatus consulta numquam facta ad aerarium deferebantur. huius turpitudinis testes erant etiam exterae nationes. foedera interea facta, regna data, populi provinciaeque liberatae, ipsarumque rerum falsae tabulae gemente populo Romano toto Capitolio figebantur. quibus rebus tanta pecunia una in domo coacervata est ut, si hoc genus pecuniae iure redigatur, non sit pecunia rei publicae defutura. legem etiam iudiciariam tulit, homo castus atque integer, iudiciorum et iuris auctor. in quo nos fefellit. antesignanos et manipularis et alaudas iudices se constituisse dicebat: at ille legit aleatores, legit exsules, legit Graecos —o consessum iudicum praeclarum! o dignitatem consili admirandam!

而且,不仅通过伪造的备忘录与可供买卖的亲笔信,无数的金钱被积聚到那座宅第中——安东尼一面出卖这些东西,一面声称自己是根据恺撒的决议行事——甚至在收取贿赂后,他还记录虚假的元老院决议;借款契约被盖印;从未通过的元老院决议被送往国库。就连外国诸邦也是这桩丑行的见证者。在此期间,条约缔结,王国赐予,各族人民与行省获得自由,在罗马人民的叹息声中,记录这些交易的伪造铜表被张贴在整个卡皮托尔山上。通过这些勾当,巨额资金在这一座宅第中积聚,以至于这种钱财如果依法予以追讨,国家绝不会缺乏钱财。甚至,那位纯洁无瑕之人、法庭与正义的捍卫者,还提出了一项司法法案!在此事上他欺骗了我们。他曾声称自己任命了前锋队战士、普通步兵和云雀军团军人担任陪审员:然而他选拔的却是赌徒,选拔的是流放犯,选拔的是希腊人——啊,多么显赫的陪审团组合!啊,多么令人赞叹的法庭威严!

§5.13

​avet animus apud consilium illud pro reo dicere! Cydam amo Cretensem, portentum insulae, hominem audacissimum et perditissimum. sed fac non esse:1 num Latine scit? num est ex iudicum genere et forma? num, quod maximum est, leges nostras moresve novit? num denique homines? est enim Creta vobis notior quam Roma Cydae. dilectus autem et notatio iudicum etiam in nostris civibus haberi solet; Cortynium vero iudicem quis novit aut quis nosse potuit? nam Lysiaden Atheniensem plerique novimus; est enim Phaedri, philosophi nobilis, filius; homo praeterea festivus, ut ei cum M'. Curio consessore eodemque conlusore facillime possit convenire.

我的心灵多么渴望在那样的法庭前为被告辩护啊!我真喜爱克里特人屈达斯,他是那座岛屿上的妖孽,一个极其胆大妄为、穷凶极恶之人。不过且假定他并非如此:难道他通晓拉丁语吗?难道他符合陪审员的品阶与规格吗?最重要的是,难道他懂得我们的法律与习俗吗?总之,难道他认识什么人吗?因为在你们看来克里特反而比屈达斯眼中的罗马更为熟悉。此外,挑选与审查陪审员的做法,甚至在我们本国公民中也是向来实行的;然而一位来自戈尔廷的陪审员,有谁认识,或者又有谁能够认识呢?至于雅典人吕西亚德斯,我们大多数人都认识他;因为他是显赫哲学家斐德罗之子;况且他为人风趣,因而与他身为陪审同僚兼赌友的马尼乌斯·库里乌斯能够极容易地相处融洽。

§5.14

​quaero igitur, si Lysiades citatus iudex non responderit excuseturque Areopagites esse2 nec debere eodem tempore Romae et Athenis res iudicare, accipietne excusationem is qui quaestioni praeerit Graeculi iudicis, modo palliati, modo togati? an Atheniensium antiquissimas leges negleget? qui porro ille consessus, di boni! Cretensis iudex isque nequissimus. quem ad modum ad hunc reus adleget, quo modo accedat? dura natio est. at Athenienses misericordes. puto ne Curium quidem esse crudelem qui periculum fortunae cotidie facit. sunt item lecti iudices qui fortasse excusabuntur; habent enim legitimam excusationem, exsili causa solum vertisse nec esse postea restitutos.

因此我要问:如果吕西亚德斯作为陪审员被传唤而未出庭,并被辩称是战神山议事会成员、不应同时在罗马和雅典审理案件,主持审理者是否会接纳这位时而身着希腊斗篷、时而身着托加的希腊小人陪审员的免责理由?抑或他会无视雅典人最古老的法律?再者,那是何等样的一个陪审团啊,天哪!一个克里特人当陪审员,而且是最恶劣的恶棍。被告该如何派人与他接洽,又该如何接近他?那是何等强悍冷酷的民族!不过雅典人倒是有同情心。我认为就连每日都在拿命运冒险的库里乌斯也并非残忍之人。同样入选的还有一些或许能够得到免除的陪审员;因为他们拥有正当的免责理由:即他们因流放而迁居异邦,事后并未获得恢复原籍。

§5.15

​hos ille demens iudices legisset, horum nomina ad aerarium detulisset, his magnam partem rei publicae credidisset, si ullam speciem rei publicae cogitavisset? atque ego de notis iudicibus dixi: quos minus nostis nolui nominare: saltatores, citharistas, totum denique comissationis Antonianae chorum in tertiam decuriam iudicum scitote esse coniectum. en causam cur lex tam egregia tamque praeclara maximo imbri, tempestate, ventis, procellis, turbinibus, inter fulmina et tonitrua ferretur, ut eos iudices haberemus quos hospites habere nemo velit. scelerum magnitudo, conscientia maleficiorum, direptio eius pecuniae cuius ratio in aede Opis confecta est hanc tertiam decuriam excogitavit; nec ante turpes iudices quaesiti quam honestis iudicibus nocentium salus desperata est.

那个疯子若曾念及国家的哪怕一丝体统,他会选拔这些人为陪审员、将他们的名字送交国库、将国家的重任托付给这些人吗?而且我提到的还只是已知的陪审员:那些你们不太熟悉的,我尚未指名道姓:舞蹈演员、齐特拉琴手,简言之,安东尼狂饮纵乐宴会上的整个杂耍班子,你们要知道,全都被塞进了第三陪审团!看哪,这就是为什么如此卓越、如此辉煌的法律竟在大暴雨、风暴、狂风、骤雨、旋风之中,在电闪雷鸣之间被通过的原因——好让我们拥有谁都不愿纳为座上宾的人来作陪审员!罪行的严重性、恶行的负罪感、对俄普斯神殿中结清账目的那笔公款的劫掠,催生了这第三个陪审团;若不是在正直的陪审员面前有罪之人的脱罪已毫无希望,可耻的陪审员绝不会被搜罗出来。

§5.16

​sed illud os, illam impuritatem caeni fuisse ut hos iudices legere auderet!3 quorum lectione duplex imprimeretur rei publicae dedecus: unum, quod tam turpes iudices essent; alterum, quod patefactum cognitumque esset quam multos in civitate turpis haberemus. hanc ergo et reliquas eius modi leges, etiam si sine vi salvis auspiciis essent rogatae, censerem tamen abrogandas: nunc vero cur abrogandas censeam, quas iudico non rogatas?

但是,他竟然拥有那样的厚颜、那样的泥沼污秽,胆敢选拔这些陪审员!选拔这些人给国家烙上了双重耻辱:其一,在于陪审员是如此卑劣之徒;其二,在于暴露出并且让所有人知晓,我们在城邦中竟然拥有如此之多卑鄙之徒。因此,即便这项法律及其他同类法律是在没有暴力且鸟卜无瑕的情况下提出的,我也依然主张予以废除;而现在,对于我认为根本未曾依法提出的法令,我又何必主张予以废除呢?

§5.17

​an illa non gravissimis ignominiis monumentisque huius ordinis ad posteritatis memoriam sunt notanda, quod unus M. Antonius in hac urbe post conditam urbem palam secum habuerit armatos? quod neque reges nostri fecerunt neque ei qui regibus exactis regnum occupare voluerunt. Cinnam memini; vidi Sullam; modo Caesarem: hi enim tres post civitatem a L. Bruto liberatam plus potuerunt quam universa res publica. non possum adfirmare nullis telis eos stipatos fuisse; hoc dico: nec multis et occultis.4

或者难道以下事实不应用本阶层最严厉的谴责与纪念碑载入史册以留给后人铭记吗——即自建城以来,唯独马尔库斯·安东尼一人在这座城中公然随身带领武装人员?这是连我们的国王们未曾做过的事,也是国王被驱逐后企图攫取王权的人未曾做过的事。我记得秦纳;我见过苏拉;不久前见过恺撒:因为这三个人在城邦被卢基乌斯·布鲁图斯解放之后,权力曾凌驾于整个国家之上。我不能断言他们身旁没有任何武器护卫;我要说的是:并非大量〔武器〕,而且是隐藏起来的。

语法注4 条
  1. 5.13sed fac non esse

    动词 fac(facere 的现在时命令式)后接宾格不定式结构,此处省略了宾格主语 eum 及表语补足语,意为“假定/权且承认他不是(那样的人)”。这是一种让步性假设用法,语义上等同于 fac ut 引导虚拟语气从句。

  2. 5.14excuseturque Areopagites esse

    被动语态动词 excusetur(“被作为借口/免责理由提出”)后接主格不定式的人称结构(nominativus cum infinitivo)。其中 Areopagites 是源自希腊语的第一变格阳性单数主格,与主语一致,而非采用非人称的宾格不定式结构(excusetur eum Areopagiten esse)。

  3. 5.16sed illud os, illam impuritatem caeni fuisse ut hos iudices legere auderet

    表示愤慨的感叹宾格不定式结构(accusativus cum infinitivo exclamativus)。其中 illud os, illam impuritatem caeni 为宾格主语,fuisse 为不定式谓语,意为“竟然有那样的厚颜、那样的污泥秽行!”随后的 ut... auderet 是结果虚拟从句,具体陈明其厚颜无耻的程度。

  4. 5.17nec multis et occultis

    承接前句 non possum adfirmare nullis telis eos stipatos fuisse 的高度紧缩省略结构。完整结构为 nec multis [telis stipatos fuisse], et [his] occultis(“并非由大量武器护卫,且那些武器是隐藏着的”)。两个夺格词用作伴随/手段描写,与安东尼公然带领大批武装分子的暴行形成鲜明对比。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:5.12-5.17