- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:5.1-5.6
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
在两名新执政官就任召集元老院之际,西塞罗重申十三天前的决议,赞扬元老院的坚定与勇德,同时痛斥向安东尼派遣使节以及将高卢行省让予他的提议是狂妄背叛共和国的行径。
nihil umquam longius his Kalendis Ianuariis mihi visum est, patres conscripti: quod idem intellegebam per hos dies uni cuique vestrum videri. qui enim bellum cum re publica gerunt, hunc diem non exspectabant; nos autem, tum cum maxime consilio nostro subvenire communi saluti oporteret, in senatum non vocabamur. sed querelam praeteritorum dierum sustulit oratio consulum, qui ita locuti sunt ut magis exoptatae Kalendae quam serae esse videantur.1 atque ut oratio consulum animum meum erexit spemque attulit non modo salutis conservandae verum etiam dignitatis pristinae recuperandae, sic me perturbasset eius sententia qui primus rogatus est, nisi vestrae virtuti constantiaeque confiderem.2
各位元老院议员,对我而言,从来没有任何日子比这个一月朔日显得更漫长了;我明白在这几天里,你们每个人也都有同样的体会。因为那些同共和国交战的人并没有等待这一天;而我们,恰逢最当以自己的谋略援救共同安全之时,却未被召集到元老院来。但执政官们的演说消除了对过去日子的怨言,他们的发言使朔日显得更像是翘首以盼的,而非姗姗来迟的。正如执政官们的演说振奋了我的精神,不仅带来了保全安全的希望,甚至带来了恢复往昔尊严的希望;同样,若非我信赖你们的勇德与坚定,那位第一个被征求意见之人的提案本会使我陷入困惑。
hic enim dies vobis, patres conscripti, inluxit, haec potestas data est ut quantum virtutis, quantum constantiae, quantum gravitatis in huius ordinis consilio esset, populo Romano declarare possetis. recordamini qui dies nudius tertius decimus fuerit, quantus consensus vestrum, quanta virtus, quanta constantia; quantam sitis a populo Romano laudem, quantam gloriam, quantam gratiam consecuti. atque illo die, patres conscripti, ea constituistis ut vobis iam nihil sit integrum nisi aut honesta pax aut bellum necessarium.3
各位元老院议员,正是今天为你们破晓,正是这个机会被赐予你们,使你们能够向罗马人民表明,在本阶层的谋议中具有何等巨大的勇德,何等巨大的坚定,何等巨大的威严。请你们回想十三天前是怎样的一天,你们的共识何其巨大,勇德与坚定何其巨大;你们从罗马人民那里赢得了何等巨大的赞誉、何等巨大的荣耀、何等巨大的感激。各位元老院议员,正是在那一天,你们所确立的决议,使你们除了体面的和平或必要的战争之外,已经没有任何回旋的余地了。
pacem volt M. Antonius? arma deponat, roget, deprecetur. neminem aequiorem reperiet quam me cui, dum se civibus impiis commendat, inimicus quam amicus esse maluit. nihil est profecto quod possit dari bellum gerenti; erit fortasse aliquid quod concedi possit roganti; legatos vero ad eum mittere de quo gravissimum et severissimum iudicium nudius tertius decimus feceritis, non iam levitatis est, sed, ut quod sentio dicam, dementiae. primum duces eos laudavistis qui contra illum bellum privato consilio suscepissent; deinde milites veteranos qui, cum ab Antonio in colonias essent deducti, illius beneficio libertatem populi Romani anteposuerunt.
马尔库斯·安东尼渴望和平吗?那就让他放下武器,去祈求,去哀告吧。他绝不会找到比我更公正的人,当初正是他为了讨好不敬的公民,宁可成为我的仇敌而非朋友。对于正在交战的人,委实没有什么可以给予的;对于祈求的人,或许还会有某种可以让步的东西;然而,向一个你们十三天前刚刚对其作出极其重大而严厉的裁决的人派遣使节,这已不再是轻浮,而是——若我说出心中所想——简直是疯狂。首先,你们赞扬了那些出于个人决断而承担起反对他之战争的将领;其次,赞扬了那些老兵,他们虽然被安东尼安置到殖民地,却将罗马人民的自由置于他的恩惠之上。
quid? legio Martia: quid? quarta, cur laudantur? si enim consulem suum reliquerunt, vituperandae sunt; si inimicum rei publicae, iure laudantur. atqui cum consules nondum haberetis, decrevistis ut et de praemiis militum et de honoribus imperatorum primo quoque tempore referretur. placet eodem tempore praemia constituere eis qui contra Antonium arma ceperint et legatos ad Antonium mittere? ut iam pudendum sit honestiora decreta esse legionum quam senatus:4 si quidem legiones decreverunt senatum defendere contra Antonium, senatus decernit legatos ad Antonium. Vtrum hoc est confirmare militum animos an debilitare virtutem?
怎么?战神军团呢?第四军团呢?为何受到赞扬?因为如果他们背弃了自己的执政官,就应当受到指责;如果他们背弃的是共和国的公敌,就理所当然受到赞赏。况且,在你们尚无执政官之时,你们就已决议应尽快就士兵的奖赏和将领的荣誉提出议案。难道可以在规定给反抗安东尼而拿起武器之人以奖赏的同时,又赞成向安东尼派遣使节吗?以至于现在令人蒙羞的是,军团的决议竟然比元老院的决议更为体面:如果军团决议抵抗安东尼以保卫元老院,而元老院却决议向安东尼派遣使节。这究竟是在坚定士兵的斗志,还是在削弱他们的勇德?
hoc dies duodecim profecerunt ut, quem nemo praeter Cotylonem inventus sit qui defenderet, is habeat iam patronos etiam consularis? qui utinam omnes ante me sententiam rogarentur!—quamquam suspicor quid dicturi sint quidam eorum, qui post me rogabuntur—facilius contra dicerem si quid videretur. est enim opinio decreturum aliquem M. Antonio illam ultimam Galliam quam Plancus obtinet. quid est aliud omnia ad bellum civile hosti arma largiri, primum nervos belli, pecuniam infinitam qua nunc eget, deinde equitatum quantum velit? equitatum dico? dubitabit, credo, gentis barbaras secum adducere. hoc qui non videt, excors, qui cum videt decernit, impius est.
这十二天所取得的成果,难道就是让那个除科图罗之外无人愿意为之辩护的人,如今甚至有了执政官级的庇护者吗?但愿他们所有人都在我之前被征询意见!——尽管我猜得出在我之后被征询的某些人将要说些什么——如果有什么不妥,我本可以更容易地进行反驳。因为有传言称,有人打算决议把普兰库斯所辖的那片最遥远的高卢授予马尔库斯·安东尼。这除了把进行内战的一切武器慷慨赠予敌人之外,还能是什么?首先是战争的筋脉,即他现在所匮乏的无尽金钱,继而是随他心愿的骑兵。我说骑兵吗?我猜,他会犹豫把蛮族部落一同带来吧。凡看不到这一点的人是愚鲁的;凡看清了这一点却仍如此决议的人是不敬的。
tu civem sceleratum et perditum Gallorum et Germanorum pecunia, peditatu, equitatu, copiis instrues? nullae istae excusationes sunt: ‘meus amicus est.’ sit patriae prius. ‘meus cognatus.’ an potest cognatio propior ulla esse quam patriae in qua parentes etiam continentur? ‘mihi pecuniam tribuit.’ cupio videre qui id audeat dicere. quid autem agatur cum aperuero, facile erit statuere quam sententiam dicatis aut quam sequamini. agitur utrum M. Antonio facultas detur opprimendae rei publicae, caedis faciendae bonorum, urbis, agrorum suis latronibus condonandi, populum Romanum servitute opprimendi, an horum ei facere nihil liceat.5 dubitate quid agatis. ‘at non cadunt haec in Antonium.'
难道你要用高卢人和日耳曼人的金钱、步兵、骑兵和军力,来武装一个罪恶而亡命的公民吗?你们那些借口全都不成立:“他是我的朋友。”让他先成为祖国的朋友吧。“他是我的亲属。”难道还能有比包含着双亲的祖国更为亲近的血缘亲属吗?“他曾资助过我金钱。”我真想看看谁敢把这话公然说出口。然而,一旦我揭示出当前争议的核心,你们应当发表何种意见或追随何种意见,就将很容易决定了。所争议的问题在于:是赋予马尔库斯·安东尼压迫共和国、杀戮善人、将城市和农田赏赐给自己手下强盗并以奴役压迫罗马人民的机会,还是不容许他做出上述任何一件事。你们且犹豫该做什么吧。“可是这些罪名落不到安东尼头上。”
- 5.1ita locuti sunt ut magis exoptatae Kalendae quam serae esse videantur
由 ita 引出的结果从句(ut 引导虚拟式 videantur)。表明执政官们的发言如此振奋人心,以至于一月朔日的到来并不显得姗姗来迟,反而显得是令人热切盼望的转折点。magis ... quam ... 结构突出了对未来的期待压倒了对过去延宕的怨言。
- 5.1sic me perturbasset eius sententia qui primus rogatus est, nisi vestrae virtuti constantiaeque confiderem
混合非真实条件句。主句归结节使用虚拟式过去完成时(me perturbasset),表示过去事实相反的结果(“本会使我陷入困惑”);条件从句使用虚拟式未完成时(nisi ... confiderem),表示持续至今的现实信赖状态(“若非我现在信赖着你们的勇德”)。先行词 eius 指首先被征询意见的亲安东尼派卡勒努斯。
- 5.2ea constituistis ut vobis iam nihil sit integrum nisi aut honesta pax aut bellum necessarium
nihil integrum esse 为惯用表达,意为“没有留下任何未决的余地/没有任何回旋选择”。此处位于承接先行词 ea 的 ut 结果从句中,从句法上明确界定元老院此前的决议已经排除了任何中间妥协路线,只留下 nisi 所引出的“体面的和平或必要的战争”这唯一抉择。
- 5.4ut iam pudendum sit honestiora decreta esse legionum quam senatus
承接前句反问(placet...?)所导出的荒谬后果的结果从句,带有强烈的愤慨语气。非人称动词形式 pudendum sit(“应当感到羞耻”)构成从句核心谓语,宾格加不定式结构 honestiora decreta esse ... 作为其逻辑主语,指出军团决议比元老院决议更为体面这一令人蒙羞的反常现象。
- 5.6agitur utrum M. Antonio facultas detur opprimendae rei publicae, caedis faciendae bonorum, urbis, agrorum suis latronibus condonandi, populum Romanum servitute opprimendi, an horum ei facere nihil liceat
由非人称被动态动词 agitur(“所争议/关乎的是……”)引出的由 utrum ... an 构成的间接双重疑问句。在 utrum 分句内,属格动形容词短语(opprimendae rei publicae, caedis faciendae)与动名词短语(condonandi, opprimendi)并列修饰 facultas,与 an 分句所引入的彻底否定项(nihil liceat)形成鲜明对照。
