← 西塞罗

腓力修辞仇怨演说集

§5.18-5.22

安东尼恫吓元老院与被控为国家公敌

西塞罗谴责安东尼率领武装暴徒占领协和神殿以恫吓元老院、阴谋行刺西塞罗本人并指使其弟卢基乌斯非法分配土地,进而列举其公然威胁与残杀百人队长等暴行,论证安东尼乃是公敌而非公民。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§5.18

​at hanc pestem agmen armatorum sequebatur; Crassicius, mustela, Tiro, gladios ostentantes, sui similis greges ducebant per forum; certum agminis locum tenebant barbari sagittarii. cum autem erat ventum ad aedem Concordiae, gradus complebantur, lecticae conlocabantur, non quo ille scuta occulta esse vellet, sed ne familiares, si scuta ipsi ferrent, laborarent.1 illud vero taeterrimum non modo aspectu sed etiam auditu, in cella Concordiae conlocari armatos,2 latrones, sicarios; de templo carcerem fieri; opertis valvis Concordiae, cum inter subsellia senatus versarentur latrones, patres conscriptos sententias dicere.

然而,追随这个祸害的却是一队全副武装之人;克拉西基乌斯、穆斯泰拉和提罗挥舞着利剑,率领着与他们气味相投的暴徒穿过广场;蛮族弓箭手在队伍中占据着固定的位置。不仅如此,当他们到达协和神殿时,台阶被站满,轿子被放下——倒不是因为他想把盾牌隐藏起来,而是为了防止亲信们若亲自持盾会感到劳累。然而,真正最令人发指的不仅是目睹、甚至连耳闻都觉恐怖的事,乃是全副武装之人、强盗与刺客被安置在协和神殿的内殿中;神殿沦为了牢狱;在协和神殿大门紧闭、强盗在元老院议席间穿行的情况下,元老院议员们发表着自己的意见。

§5.19

​huc nisi venirem Kalendis Septembribus, etiam fabros se missurum et domum meam disturbaturum esse dixit. Magna res, credo, agebatur: de supplicatione referebat. veni postridie: ipse non venit. locutus sum de re publica, minus equidem libere quam mea consuetudo, liberius tamen quam periculi minae postulabant. at ille homo vehemens et violentus, qui hanc consuetudinem libere dicendi excluderet3—fecerat enim hoc idem maxima cum laude L. Piso xxx diebus ante—inimicitias mihi denuntiavit; adesse in senatum iussit a. d. xiii. Kalendas Octobris. ipse interea xvii dies de me in Tiburtino Scipionis declamitavit, sitim quaerens; haec enim ei causa esse declamandi solet.

他曾宣称,如果我在九月一日不来此地,他甚至会派遣工匠拆毁我的房屋。我想,当时讨论的一定是国家大事:他正在就感恩祭提出提案!我次日到场,他自己却没有来。我谈论了国家事务,固然不如以往我素常那样畅所欲言,却仍比危险的威胁所要求的更为自由。然而,那个暴烈而凶蛮之人,为了杜绝这种畅所欲言的习惯——因为在此三十天前,卢基乌斯·皮索曾以极大的赞誉做过完全相同的事——向我公开宣告敌对;他命令我于十月一日前十三日(九月十九日)出席元老院会议。而他自己在这期间的十七天里,一直在斯基皮奥位于蒂布尔的庄园中练习针对我的演说,以此寻找口渴;因为这向来是他练习演说的缘由。

§5.20

​cum is dies quo me adesse iusserat, venisset, tum vero agmine quadrato in aedem Concordiae venit atque in me absentem orationem ex ore impurissimo evomuit. quo die, si per amicos mihi cupienti in senatum venire licuisset, caedis initium fecisset a me; sic enim statuerat; cum autem semel gladium scelere imbuisset, nulla res ei finem caedendi nisi defetigatio et satietas attulisset. etenim aderat Lucius frater, gladiator Asiaticus, qui myrmillo Mylasis depugnarat; sanguinem nostrum sitiebat, suum in illa gladiatoria pugna multum profuderat. hic pecunias vestras aestimabat; possessiones notabat et urbanas et rusticas; huius mendicitas aviditate coniuncta in fortunas nostras imminebat; dividebat agros quibus et quos volebat; nullus aditus erat privato, nulla aequitatis deprecatio. tantum quisque habebat possessor quantum reliquerat divisor Antonius.

到了他命令我出席的那一天,他果然整队成作战阵列来到协和神殿,并用极其肮脏的嘴对我这个缺席之人喷吐演说。在那一天,如果我的朋友们允许渴望前往元老院的我出席,他本会以我为开端实施屠杀;因为他正是如此决定的;而一旦他因罪行让利剑沾上鲜血,除了精疲力竭与餍足之外,没有任何东西能够终结他的杀戮。事实上,他的弟弟卢基乌斯也在场,那是一个亚细亚的角斗士,曾在穆拉萨作为鱼盔角斗士决斗过;他渴望我们的鲜血,而他自己在那场角斗中也曾大量流淌鲜血。此人估算着你们的财富;记录着城市与乡村的地产;他的贫困伴随着贪婪,觊觎着我们的财产;他把想要的土地分配给他所愿给的人;平民无法接近,公正无处申诉。每一位占有者所拥有的,仅仅是分配者安东尼所留下的份额。

§5.21

​quae quamquam, si leges inritas feceritis, rata esse non possunt, tamen separatim suo nomine notanda censeo, iudicandumque nullos vii viros fuisse, nihil placere ratum esse quod ab eis actum diceretur. M. vero Antonium quis est qui civem possit iudicare potius quam taeterrimum et crudelissimum hostem, qui pro aede Castoris sedens audiente populo Romano dixerit nisi victorem victurum neminem?4 num putatis, patres conscripti, dixisse eum minacius quam facturum fuisse? quid vero quod in contione dicere ausus est, se, cum magistratu abisset, ad urbem futurum cum exercitu, introiturum quotienscumque vellet, quid erat aliud nisi denuntiare populo Romano servitutem?

尽管如果你们废除这些法律,这些决议便无法维持效力,但我仍认为必须以其自身名义分别予以谴责,并裁定根本不存在七人土地分配委员会,确认他们被称作所做的一切皆属无效。至于马尔库斯·安东尼,有谁能将他判定为公民,而非至为可憎残暴的公敌呢?他曾坐在卡斯托尔神殿前,当着罗马人民的面宣称,若非胜利者,无人能够生还!各位元老,难道你们认为他的言论比他将要采取的行动更具威胁性吗?至于他在公民大会上竟敢宣称,待他卸任之后将率军兵临城下,并且无论何时愿意都将进城,这除了向罗马人民宣告奴役之外,还能是什么?

§5.22

​quod autem eius iter Brundisium, quae festinatio, quae spes, nisi ad urbem vel in urbem potius exercitum maximum adduceret? qui autem dilectus centurionum, quae effrenatio impotentis animi! cum eius promissis legiones fortissimae reclamassent, domum ad se venire iussit centuriones quos bene sentire de re publica cognoverat eosque ante pedes suos uxorisque suae, quam secum gravis imperator ad exercitum duxerat, iugulari coegit. quo animo hunc futurum fuisse censetis in nos quos oderat, cum in eos quos numquam viderat tam crudelis fuisset,5 et quam avidum in pecuniis locupletium qui pauperum sanguinem concupisset? quorum ipsorum bona, quantacumque erant, statim suis comitibus compotoribusque discripsit.

此外,他前往布伦迪西乌姆的那趟行程,那般匆忙,那般指望,若非为了向罗马城引来——或者更确切地说是引军入城——一支庞大的军队,又是为了什么?再者,对百人队长的挑选,以及那无法克制之狂暴心灵的放纵是何等骇人!当最骁勇的军团对他的许诺提出抗议时,他命令那些他得知对国家怀有善意的百人队长到他的寓所中,并强令在他本人以及被这位俨然重臣般的统帅带到军队中的妻子脚前,割断了他们的喉咙。请各位想想,对于他所仇恨的我们,此人会怀有怎样的意图?连对他从未谋面的人他尚且如此残暴,而这个贪图穷人鲜血的人,对富人的金钱又该会是何等贪婪!那些受害者本身的财产,无论多么微薄,他也立即分配给了他的随从和酒肉朋友。

语法注5 条
  1. 5.18non quo ille scuta occulta esse vellet, sed ne familiares, si scuta ipsi ferrent, laborarent

    non quo + 虚拟语气(vellet)引导被否定的理由(“并非因为他想要……”),后接 sed ne 引导真正的否定目的(“以免亲信们……劳累”)。西塞罗借此讽刺其使用轿子并非为了隐匿盾牌,而是为了不让随从受累。

  2. 5.18illud vero taeterrimum non modo aspectu sed etiam auditu, in cella Concordiae conlocari armatos

    指示代词 illud 作为先行代词,先导其后并列的三个不定式短语(conlocari, fieri 以及不定式复合结构 patres conscriptos... dicere),系动词 erat 省略。aspectu 与 auditu 为第二目的动词(supine)夺格,表示限制/规定。

  3. 5.19qui hanc consuetudinem libere dicendi excluderet

    关系从句中的谓语动词为未完成过去时虚拟语气 excluderet,修饰先行词 ille homo vehemens et violentus,构成表示目的(“为了杜绝……”)或特征/结果(“竟至于杜绝……”)的关系从句。

  4. 5.21nisi victorem victurum neminem

    此处运用了修辞上的双关与谐音(paronomasia):名词 victorem(victor“胜利者”的单数宾格)与动词 vivo(“活着”)的将来分词宾格 victurum(省略 esse)同源感强烈,意为“若非胜利者(victor),无人能够生还(victurum)”。

  5. 5.22quo animo hunc futurum fuisse censetis in nos quos oderat, cum in eos quos numquam viderat tam crudelis fuisset

    该句为过去与事实相反的条件句转入间接引语:在主句谓语 censetis 的支配下,原独立句中的虚拟语气过去完成时归结从句(fuisset)变为不定式复合结构 futurum fuisse。cum 从句中的 fuisset 为虚拟语气过去完成时,表让步或环境背景。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:5.18-5.22