- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:5.23-5.27
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗称赞屋大维(盖乌斯·恺撒)迅速起兵抗暴的功绩,并将非法进攻高卢与围攻穆蒂纳的安东尼比作公敌汉尼拔予以谴责。随后他极力反对向安东尼派遣使节,指出妥协求和只会损害国家威严并削弱抗战士气。
atque ille furens infesta iam patriae signa a Brundisio inferebat; cum C. Caesar deorum immortalium beneficio, divina animi, ingeni, consili magnitudine, quamquam sua sponte eximiaque virtute, tamen approbatione auctoritatis meae colonias patris adiit, veteranos milites convocavit, paucis diebus exercitum fecit, incitatos latronum impetus retardavit.1 postea vero quam legio Martia ducem praestantissimum vidit, nihil egit aliud nisi ut aliquando liberi essemus; quam est imitata quarta legio. quo ille nuntio audito cum senatum vocasset adhibuissetque consularem qui sua sententia C. Caesarem hostem iudicaret, repente concidit.
正当那个狂暴之徒从布伦迪西乌姆将与祖国为敌的军旗推进之时,盖乌斯·恺撒凭借不朽神明的恩赐,以及精神、才干和谋略的非凡伟大——尽管是出于他自己的自发意愿和卓越勇气,但仍伴随着我的威权的赞许——前往了他父亲的殖民地,召集了退伍老兵,在数日之内组建了军队,遏止了强盗们凶猛的冲锋。在此之后,战神军团一看到这位无比出众的统领,便一心只为让我们终获自由而行动;第四军团也效仿了他们。当他(安东尼)听到这个消息,召集了元老院,并安排了一位执政官级元老准备以其意见宣告盖乌斯·恺撒为国家公敌时,他却突然气馁崩溃了。
post autem neque sacrificiis sollemnibus factis neque votis nuncupatis non profectus est, sed profugit paludatus. at quo? in provinciam firmissimorum et fortissimorum civium qui illum, ne si ita quidem venisset ut nullum bellum inferret, ferre potuissent,2 impotentem, iracundum, contumeliosum, superbum, semper poscentem, semper rapientem, semper ebrium. at ille cuius ne pacatam quidem nequitiam quisquam ferre posset bellum intulit provinciae Galliae; circumsedet Mutinam, firmissimam et splendidissimam populi Romani coloniam; oppugnat D. Brutum, imperatorem, consulem designatum, civem non sibi, sed nobis et rei publicae natum.
然而在那之后,他既未举行庄严的祭祀,也未作公开的许愿,不是正常出发,而是身披统帅战袍仓皇逃窜。但逃往何处呢?逃往那由最坚定、最英勇的公民组成的行省;即便他是以不发动战争的方式前去,那些人也绝无法忍受他——一个无法无天、暴躁、侮慢、傲慢、不断索取、不断抢掠、终日沉醉之徒。然而,对于这个连和平时期的恶劣行径都无人能够容忍的人,他竟向高卢行省发动了战争;他正在围攻穆蒂纳,这罗马人民最稳固、最辉煌的殖民地;他正在攻击德基穆斯·布鲁图斯,这位统帅、当选执政官,这位非为自己而是为我们和国家而生的公民。
ergo Hannibal hostis, civis Antonius? quid ille fecit hostiliter quod hic non aut fecerit aut faciat aut moliatur et cogitet? totum iter Antoniorum quid habuit nisi depopulationes, vastationes, caedis, rapinas? quas non faciebat Hannibal, quia multa ad usum suum reservabat: at hi, qui in horam viverent, non modo de fortunis et de bonis civium, sed ne de utilitate quidem sua cogitaverunt. ad hunc, di boni! legatos mitti placet? Norunt isti homines formam rei publicae, iura belli, exempla maiorum, cogitant quid populi Romani maiestas, quid senatus severitas postulet? legatos decernis? si, ut deprecere, contemnet; si, ut imperes, non audiet; denique quamvis severa legatis mandata dederimus, nomen ipsum legatorum hunc quem videmus populi Romani restinguet ardorem, municipiorum atque Italiae franget animos. Vt omittam haec quae magna sunt, certe ista legatio moram et tarditatem adferet bello.
难道汉尼拔是公敌,而安东尼反倒是公民吗?那个人作为敌人所做的事,有哪一件是这个人没有做过、没有在做、或者没有在策划筹谋的呢?安东尼一帮人的整趟行军,除了蹂躏、荒废田土、屠杀和劫掠之外,还有什么呢?汉尼拔尚且不做这些,因为他保留了许多东西供自己使用;但这些过一天算一天的人,不仅不考虑公民的财富与财产,甚至连自身的利益都未曾考虑过。 对于这样的人,仁慈的神啊!难道应当决定派遣使节吗?那些人懂得国家的体制、战争的法则、先祖的先例吗?他们考虑过罗马人民的尊严和元老院的威严所要求的究竟是什么吗?你们决定派遣使节吗?如果是为了恳求,他会蔑视;如果是为了下达命令,他不会听从;最后,无论我们赋予使节多么严厉的指令,使节这一称谓本身就会扑灭我们所目睹的罗马人民的这份热忱,挫伤各自治市和整个意大利的士气。姑且不论这些重大之事,单是你们的那种使节派遣,就必定会给战争带来拖延与迟缓。
quamvis dicant quod quosdam audio dicturos:3 ‘legati proficiscantur: bellum nihilo minus paretur,’ tamen legatorum nomen ipsum et animos molliet et belli celeritatem morabitur. minimis momentis, patres conscripti, maximae inclinationes temporum fiunt, cum in omni casu rei publicae tum in bello et maxime civili4 quod opinione plerumque et fama gubernatur. nemo quaeret quibuscum mandatis legatos miserimus: nomen ipsum legationis ultro missae timoris esse signum videbitur. recedat a Mutina, desinat oppugnare Brutum, decedat ex Gallia; non est verbis rogandus, cogendus est armis.
尽管他们或许会说——我听说某些人正打算这么说:“让使节出发吧,但战争仍照常准备”——然而使节这一名号本身既会软化人心,也会阻碍战争的神速。各位元老,在国家的一切变故中,尤其是在战争中,最主要是内战中,由于局势大多受制于舆论与传言,极其微小的转折就会引起时局最重大的变动。没有人会探问我们赋予了使节何种指令:主动派遣使节这一名号本身就将被视作恐惧的迹象。他应当从穆蒂纳撤退,停止攻击布鲁图斯,撤出高卢;不该用言辞去恳求他,必须用武力去迫使他。
non enim ad Hannibalem mittimus ut a Sagunto recedat, ad quem miserat olim senatus P. Valerium Flaccum et Q. Baebium Tampilum—qui, si Hannibal non pareret, Carthaginem ire iussi sunt: nostros quo iubemus ire, si non paruerit Antonius?—ad nostrum civem mittimus, ne imperatorem, ne coloniam populi Romani oppugnet. itane vero? hoc per legatos rogandum est? quid interest, per deos immortalis, utrum hanc urbem oppugnet an huius urbis propugnaculum,5 coloniam populi Romani praesidi causa conlocatam? Belli Punici secundi quod contra maiores nostros Hannibal gessit causa fuit Sagunti oppugnatio. recte ad eum legati missi: mittebantur ad Poenum, mittebantur pro Hannibalis hostibus, nostris sociis. quid simile tandem? nos ad civem mittimus ne imperatorem populi Romani, ne exercitum, ne coloniam circumsedeat, ne oppugnet, ne agros depopuletur, ne sit hostis.
因为我们并非向汉尼拔派遣使节要求他从萨贡图姆撤军——元老院昔日曾向他派遣普布利乌斯·瓦莱里乌斯·弗拉库斯和昆图斯·拜比乌斯·坦皮卢斯;如果汉尼拔不服从,他们受命前往迦太基:而如果安东尼不服从,我们命令我们的使节去往何处呢?——我们是在向我们自己的公民派遣使节,要求他不得攻击罗马人民的统帅和殖民地。果真如此吗?这种事竟需要通过使节去恳求吗?以不朽的神明起誓,他是攻击这座城市,还是攻击这座城市的堡垒、为了防卫而建立的罗马人民殖民地,这两者之间究竟有何分别?汉尼拔针对我们祖先所发动的第二次布匿战争的起因,正是对萨贡图姆的围攻。向他派遣使节是正当的:他们是派往一个迦太基人那里的,是代表汉尼拔的敌人、我们的盟友而派遣的。究竟有何相似之处呢?我们却向一个公民派遣使节,要求他不要围困罗马人民的统帅,不要围困军队,不要围困殖民地,不要攻击,不要毁坏田地,不要成为公敌!
- 5.23cum C. Caesar deorum immortalium beneficio... retardavit
倒置 cum 从句(cum inversum)。主句使用未完成过去时(ille furens... inferebat)描述持续或迫在眉睫的威胁,而 cum 引导的从句则使用直陈式完成时(C. Caesar... adiit, convocavit, fecit, retardavit)引出突然且具有决定性的反击行动,在逻辑上承担了叙述的核心重心。
- 5.24qui illum, ne si ita quidem venisset ut nullum bellum inferret, ferre potuissent
关系从句中的反事实条件句。修饰先行词 civium 的关系从句以 ferre potuissent 作为主句结论部分(表示对过去的虚拟推测),内嵌的 ne si ita quidem venisset... 则构成条件从句。possum 的过去完成时虚拟式表达了坚决的断定:“哪怕在那种情况下他们也绝不可能容忍他”。
- 5.26quod quosdam audio dicturos
关系代词 quod 无先行词,充当 dicant 的宾语(“正如我听闻某些人将要说的那样”),并在前瞻(prolepsis)中引出随后的直接引语(‘legati proficiscantur...’)。句法上,audio 带有由 quosdam 与将来分词不定式 dicturos 构成的宾格不定式结构(AcI)。
- 5.26cum in omni casu rei publicae tum in bello et maxime civili
相关连词结构 cum ... tum(“不仅……尤其在……”)。介词短语 in omni casu 与 in bello et maxime civili 形成对举,将语意焦点从国家的一切普遍危机收束到内战这一尤为敏感和极端的情境中。
- 5.27quid interest... utrum hanc urbem oppugnet an huius urbis propugnaculum
由非人称动词 interest 引导的双重间接疑问句(utrum ... an)。句首的 quid 为表示程度的副词性宾格(“有何分别”)。该反问句强调,围攻前哨堡垒殖民地(穆蒂纳)在性质上完全等同于直接攻击罗马城本身。
