← 西塞罗

腓力修辞仇怨演说集

§4.11-4.16

号召罗马公民团结抗敌重获自由

西塞罗号召罗马公民坚定既定立场,发挥先祖流传的勇德,奋起反抗马尔库斯·安东尼以重获自由。他将安东尼斥为野兽与盗匪,强调这场存亡之战绝无媾和可能,并誓言作为首倡者全力捍卫公民的自由。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§4.11

reliquum est, Quirites, ut vos in ista sententia quam prae vobis fertis perseveretis. faciam igitur ut imperatores instructa acie solent, quamquam paratissimos milites ad proeliandum videant, ut eos tamen adhortentur, sic ego vos ardentis et erectos ad libertatem recuperandam cohortabor.1 non est vobis, Quirites, cum eo hoste certamen cum quo aliqua pacis condicio esse possit. neque enim ille servitutem vestram, ut antea, sed iam iratus sanguinem concupiscit. nullus ei ludus videtur esse iucundior quam cruor, quam caedes, quam ante oculos trucidatio civium.

公民们,剩下要做的事,就是你们坚持自己公开表达的那个主张。因此,正如将领们在布好阵势时通常所做的那样——尽管他们看到士兵们对交战已做好了万全准备,却仍旧勉励他们——我也将同样勉励为了夺回自由而满怀热忱、精神振奋的你们。公民们,你们的斗争并非是与一个可能存在某种和平条件的公敌进行的。因为他所渴求的已不再如先前那样是你们的奴役,而是在震怒之下渴求你们的鲜血。在他看来,没有任何游戏比血泊、杀戮以及在眼前屠戮公民更令人惬意了。

§4.12

​non est vobis res, Quirites, cum scelerato homine ac nefario, sed cum immani taetraque belua quae, quoniam in foveam incidit, obruatur.2 si enim illim emerserit, nullius supplici crudelitas erit recusanda. sed tenetur, premitur, urgetur nunc eis copiis quas iam habemus, mox eis quas paucis diebus novi consules comparabunt. incumbite in causam, Quirites, ut facitis. numquam maior consensus vester in ulla causa fuit; numquam tam vehementer cum senatu consociati fuistis. nec mirum: agitur enim non qua condicione victuri, sed victurine simus an cum supplicio ignominiaque perituri.3

公民们,你们所面对的不是一个罪恶而凶暴的人,而是一头巨大而可憎的野兽,既然它已掉进陷阱,就应当被埋杀。因为如果它从那里脱身出来,就没有任何残酷的惩罚是可以拒绝承受的了。但是,它现在正被我们已有的军力所钳制、压迫并逼紧,不久还将受到新执政官们在数日之内组建的军队的追逼。公民们,正如你们正在做的那样,全力投入这一事业吧。在任何事业中,你们的共识从未如此巨大;你们也从未如此强烈地与元老院团结在一起。这并不奇怪:因为所涉及的问题并非我们在何种条件下活着,而是我们将活下去,还是带着酷刑与耻辱而灭亡。

§4.13

​quamquam mortem quidem natura omnibus proposuit; crudelitatem mortis et dedecus virtus propulsare solet, quae propria est Romani generis et seminis. hanc retinete, quaeso, Quirites, quam vobis tamquam hereditatem maiores vestri reliquerunt. Alia omnia falsa, incerta sunt, caduca, mobilia: virtus est una altissimis defixa radicibus, quae numquam vi ulla labefactari potest, numquam demoveri loco. hac maiores vestri primum universam Italiam devicerunt, deinde Karthaginem exciderunt, Numantiam everterunt, potentissimos reges, bellicosissimas gentis in dicionem huius imperi redegerunt.

尽管自然确实将死亡摆在所有人面前;然而勇德通常能够驱逐死亡的残虐与羞耻,而勇德正是罗马民族与血脉所特有的。公民们,我恳求你们,请保持先祖作为遗产留给你们的这种勇德。其他一切都是虚妄的、不确定的、易逝的、变易的;唯有勇德扎下了极深的根基,绝不可能被任何暴力所动摇,绝不可能从其原位被挪移。凭着这种勇德,你们的先祖首先征服了全意大利,继而摧毁了迦太基,颠覆了努曼提亚,将最强大的国王们和最善战的诸族置于这个帝国的统治之下。

§4.14

ac maioribus quidem vestris, Quirites, cum eo hoste res erat qui haberet rem publicam, curiam, aerarium, consensum et concordiam civium, rationem aliquam, si ita res tulisset, pacis et foederis: hic vester hostis vestram rem publicam oppugnat, ipse habet nullam; senatum, id est orbis terrae consilium, delere gestit, ipse consilium publicum nullum habet; aerarium vestrum exhausit, suum non habet. nam concordiam civium qui habere potest, nullam cum habeat civitatem? pacis vero quae potest esse cum eo ratio in quo est incredibilis crudelitas, fides nulla?

而且公民们,你们的先祖所交战的,确实是拥有共和国、议事堂、国库、公民的共识与和谐,以及在情势需要时拥有某种和平与条约之考虑的公敌:而你们的这个公敌攻击你们的共和国,自己却没有共和国;他急于消灭元老院——即普天之下的议事机构,自己却没有任何公共议事机构;他耗尽了你们的国库,自己却没有国库。因为既然他没有任何公民团体,又怎能拥有公民的和谐呢?在一个有着难以置信的残虐而毫无信义的人身上,又怎么可能存在和平的考量呢?

§4.15

​est igitur, Quirites, populo Romano, victori omnium gentium, omne certamen cum percussore, cum latrone, cum Spartaco. nam quod se similem esse Catilinae gloriari solet,4 scelere par est illi, industria inferior. ille cum exercitum nullum habuisset, repente conflavit: hic eum exercitum quem accepit amisit. Vt igitur Catilinam diligentia mea, senatus auctoritate, vestro studio et virtute fregistis, sic Antoni nefarium latrocinium vestra cum senatu concordia tanta quanta numquam fuit, felicitate et virtute exercituum ducumque vestrorum brevi tempore oppressum audietis.

因此,公民们,作为万民战胜者的罗马人民,其全部斗争都是在与一个刺客、一个强盗、一个斯巴达克斯进行。至于他惯常夸耀自己与喀提林相似,他在罪恶上与彼人相当,在勤勉上却有所不及。那个人〔喀提林〕虽无任何军队,却骤然纠集了一支军队;这个人〔安东尼〕却丧失了所接收的那支军队。因此,正如你们当年凭着我的勤勉、元老院的权威以及你们的热忱与勇德摧垮了喀提林一样,你们不久也将听到,安东尼那滔天的盗匪团伙已被你们与元老院之间空前巨大的和谐,以及你们军队和将领的幸运与勇德所荡平。

§4.16

​equidem quantum cura, labore, vigiliis, auctoritate, consilio eniti atque efficere potero, nihil praetermittam quod ad libertatem vestram pertinere arbitrabor; neque enim id pro vestris amplissimis in me beneficiis sine scelere facere possum. hodierno autem die primum referente viro fortissimo vobisque amicissimo, hoc M. Servilio, conlegisque eius, ornatissimis viris, optimis civibus, longo intervallo me auctore et principe ad spem libertatis exarsimus.

就我个人而言,凡是我凭着操劳、辛劳、不眠之夜、权威和谋略所能努力并成就的,我都决不遗漏任何我认为事关你们自由的事情;因为鉴于你们对我极其厚重的恩德,若非如此,我便不免陷于罪过。而就在今日,经由极其英勇且对你们最为友善的这位马尔库斯·塞尔维利乌斯以及他的同僚们——这些极其杰出之人、最优秀的公民——提出议案,时隔良久之后,在我作为倡议者与引领者的情况下,我们首次燃起了对自由的希望。

语法注4 条
  1. 4.11faciam igitur ut imperatores instructa acie solent, quamquam paratissimos milites ad proeliandum videant, ut eos tamen adhortentur, sic ego vos ardentis et erectos ad libertatem recuperandam cohortabor

    主干结构为 faciam ... ut ... sic ego vos ... cohortabor,其中表示方式的 ut(正如……那样)与主句的 sic(同样地)相呼应。带有让步从句 quamquam ... videant 的第二个 ut 从句(ut eos tamen adhortentur,虚拟式)是具体解释 solent(facere)内容的名词性从句,全句最终归结为主节谓语 cohortabor。

  2. 4.12quae, quoniam in foveam incidit, obruatur

    由关系代词 quae 引导的从句中,谓语动词 obruatur 为现在时虚拟式第三人称单数。它承接先行词 belua,在此充当关系从句内的命令/劝告虚拟式(“既然它已掉入陷阱,就应当将它埋杀”),带有强烈的义务与倡导意味。

  3. 4.12agitur enim non qua condicione victuri, sed victurine simus an cum supplicio ignominiaque perituri

    无人称结构 agitur(“所关涉的问题是……”)支配间接疑问句。前半句 qua condicione victuri 中省略了虚拟式助动词 simus,与后半句的选择性间接疑问 victurine simus an ... perituri [simus] 形成鲜明对照。

  4. 4.15nam quod se similem esse Catilinae gloriari solet

    这里的 quod 引导表示事实或限定的名词性从句(限定性的 quod,“至于……这一事实”),用以引出后续主句 scelere par est illi, industria inferior 所要评论的话题,而非表示原因的连词(“因为”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:4.11-4.16