← 西塞罗

腓力修辞仇怨演说集

§4.6-4.10

军团与属州的抵抗及对安东尼的宣判

西塞罗列举了第四军团的倒戈以及德基穆斯·布鲁图斯与高卢属州的坚决抵抗,力陈全意大利乃至不朽诸神都一致判定安东尼为国家公敌,并确信正义的审判必将降临。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§4.6

​nec solum id animose et fortiter sed considerate etiam sapienterque fecerunt: Albae constiterunt, in urbe opportuna, munita, propinqua, fortissimorum virorum, fidelissimorum civium atque optimorum. huius legionis legio quarta imitata virtutem, duce L. Egnatuleio, quem senatus merito paulo ante laudavit, C. Caesaris exercitum persecuta est. quae exspectas, M. Antoni, iudicia graviora? Caesar fertur in caelum qui contra te exercitum comparavit; laudantur exquisitissimis verbis legiones quae te reliquerunt, quae a te arcessitae sunt, quae essent, si te consulem quam hostem maluisses, tuae:1 quarum legionum fortissimum verissimumque iudicium confirmat senatus, comprobat universus populus Romanus, nisi forte vos, Quirites, consulem, non hostem iudicatis Antonium.

而且他们这样做,不仅充满勇气与英武,更是经过审慎与明智的深思:他们驻扎在阿尔巴,这是一座地势有利、防卫坚固、近在咫尺的城市,属于极其英勇之人、最忠诚且最优秀的公民。第四军团效仿了该军团的英勇,在卢基乌斯·埃格纳图莱乌斯——元老院刚才理所当然地称赞了他——的统率下,追随了盖乌斯·恺撒的军队。马尔库斯·安东尼啊,你还在等待怎样更严厉的审判呢?恺撒因组织军队反抗你而被赞誉冲天;那些抛弃了你、曾被你召集、且若你情愿做一个执政官而非公敌本该属于你的各个军团,正受到最精妙词句的称赞:元老院确认了这些军团最坚决、最真实的裁决,全体罗马人民也对此予以赞许,除非你们,公民们,偶然认为安东尼是执政官而不是公敌。

§4.7

​sic arbitrabar, Quirites, vos iudicare ut ostenditis. quid? municipia, colonias, praefecturas num aliter iudicare censetis? omnes mortales una mente consentiunt; omnia arma eorum qui haec salva velint contra illam pestem esse capienda. quid? D. Bruti iudicium, Quirites, quod ex hodierno eius edicto perspicere potuistis, num cui tandem contemnendum videtur? recte et vere negatis, Quirites. est enim quasi deorum immortalium beneficio et munere datum rei publicae Brutorum genus et nomen ad libertatem populi Romani vel constituendam vel recipiendam.

公民们,我料想你们的判断正同你们所表现出来的一样。怎么?难道你们认为自治市、殖民地、行署区的判断会有所不同吗?所有的凡人都同心同德地赞同:凡愿保全这一切之人,其一切武器都必须拿起来反抗那个祸害。怎么?公民们,德基穆斯·布鲁图斯的裁决——正如你们从他今天的告示中所能明察的那样——难道在任何人看来是微不足道的吗?公民们,你们正确且真实地予以否定。因为布鲁图斯家族的血统与名号,仿佛是承蒙不朽诸神的恩惠与赐予而降于共和国,用以确立或重获罗马人民的自由。

§4.8

​quid igitur D. Brutus de M. Antonio iudicavit? excludit provincia; exercitu obsistit; Galliam totam hortatur ad bellum, ipsam sua sponte suoque iudicio excitatam. si consul Antonius, Brutus hostis: si conservator rei publicae Brutus, hostis Antonius. num igitur utrum horum sit dubitare possumus? atque ut vos una mente unaque voce dubitare vos negatis, sic modo decrevit senatus, D. Brutum optime de re publica mereri, cum senatus auctoritatem populique Romani libertatem imperiumque defenderet.2 A quo defenderet? nempe ab hoste: quae est enim alia laudanda defensio?

那么,德基穆斯·布鲁图斯对马尔库斯·安东尼作出了怎样的裁决呢?他将其拒于属州之外;以军队予以阻挡;激励整个高卢投入战争,而高卢本身也凭其自身的意志与判断奋起反抗。如果安东尼是执政官,布鲁图斯便是公敌;如果布鲁图斯是共和国的救护者,安东尼便是公敌。那么,这两者之中究竟是哪一个,我们难道还能有所怀疑吗?正如你们以同一种心意、同一种声音声明自己毫不怀疑,元老院刚才也同样作出决议:德基穆斯·布鲁图斯为共和国立下了极卓著的功勋,因为他捍卫了元老院的权威以及罗马人民的自由与统治权。他是从谁手中予以捍卫的?自然是从公敌手中:因为还有什么别的防卫是值得称赞的呢?

§4.9

​deinceps laudatur provincia Gallia meritoque ornatur verbis amplissimis ab senatu quod resistat Antonio.3 quem si consulem illa provincia putaret neque eum reciperet, magno scelere se astringeret: omnes enim in consulis iure et imperio debent esse provinciae. negat hoc D. Brutus imperator, consul designatus, natus rei publicae civis; negat Gallia, negat cuncta Italia, negat senatus, negatis vos. quis illum igitur consulem nisi latrones putant? quamquam ne ei quidem ipsi, quod loquuntur, id sentiunt nec ab iudicio omnium mortalium, quamvis impii nefariique sint, sicut sunt, dissentire possunt. sed spes rapiendi atque praedandi occaecat animos eorum quos non bonorum donatio, non agrorum adsignatio, non illa infinita hasta4 satiavit; qui sibi urbem, qui bona et fortunas civium ad praedam proposuerunt; qui, dum hic sit quod rapiant, quod auferant, nihil sibi defuturum arbitrantur; quibus M. Antonius —o di immortales, avertite et detestamini, quaeso, hoc omen!—urbem se divisurum esse promisit.

紧接着,高卢属州受到称赞,并因其抵抗安东尼而理所当然地获得元老院极其崇高的赞誉。如果那个属州认为他是执政官却不接纳他,便会使自身陷于重大罪过之中:因为所有属州都应当服从执政官的管辖与命令权。统帅、候任执政官、为共和国而生的公民德基穆斯·布鲁图斯否定了这一点;高卢否定,全意大利否定,元老院否定,你们也否定。那么,除了强盗之外,还有谁认为他是执政官呢?尽管就连他们自己也并非真正相信口中所言,而且无论他们多么不敬与邪恶——事实确实如此——也无法背离所有凡人的公断。但抢劫与劫掠的希望蒙蔽了那些人的心智,无论是财产的赏赐、土地的配给、还是那场无休止的拍卖都不曾使他们餍足;他们把这座城市、把公民的财产与财富定为劫掠的目标;他们认为,只要这里还有可抢、可夺之物,自己就决不会匮乏;马尔库斯·安东尼——啊,不朽的诸神,我恳求你们禳除并驱散这一凶兆!——曾向他们许诺,自己将瓜分这座城市。

§4.10

​ita vero, Quirites, ei ut precamini eveniat atque huius amentiae poena in ipsum familiamque eius recidat! quod ita futurum esse confido. iam enim non solum homines sed etiam deos immortalis ad rem publicam conservandam arbitror consensisse. Sive enim prodigiis atque portentis di immortales nobis futura praedicunt, ita sunt aperte pronuntiata ut et illi poena et nobis libertas appropinquet; sive tantus consensus omnium sine impulsu deorum esse non potuit, quid est quod de voluntate caelestium dubitare possimus?

公民们,愿事情真如你们所祈愿的那样降临于他,愿这场疯狂的惩罚落在他本人及其家族头上!我坚信事实必将如此。因为我现在认为,不仅是凡人,连不朽的诸神也已为保全共和国而达成一致。因为,倘若不朽诸神是通过异象与凶兆向我们预告未来,那么这些预兆已被如此明白地宣告,以至于对他的惩罚与对我们的自由都已临近;倘若全体之人如此巨大的共识没有神明的启示便不可能产生,我们又有何理由去怀疑天神的旨意呢?

语法注4 条
  1. 4.6quae essent, si te consulem quam hostem maluisses, tuae

    条件句中的混合时态虚拟结构。条件从句 maluisses(过去完成时虚拟式)表示对过去事实的相反假设(“假若你先前情愿……”),而结论从句 essent(未完成过去时虚拟式)则表示与现在事实相反的持续状态(“如今本该属于你的”)。

  2. 4.8cum senatus auctoritatem populique Romani libertatem imperiumque defenderet

    连词 cum 后接未完成过去时虚拟式(defenderet),构成解释性/原因性从句,用以指明元老院认定德基穆斯·布鲁图斯为共和国立下大功的根据(“因其捍卫了……”)。

  3. 4.9quod resistat Antonio

    表原因的连词 quod 后接虚拟式(resistat),表示元老院表彰高卢属州时所基于的主观认定理由(虚拟间接引语),而非单纯由说话者客观陈述的事实。

  4. 4.9infinita hasta

    在古罗马,立在地上的长矛(hasta)是官方公开拍卖没收财产或战利品的标志。此处 infinita hasta 指苏拉或恺撒时期无休止的没收财产拍卖,借此说明即使是如此巨大的财富分配也未能满足他们的贪欲。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:4.6-4.10