- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:4.1-4.5
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗在公民大会上向罗马人民发表演说,报告元老院已在事实上将安东尼判定为公敌并嘉奖了年轻的恺撒和起义军团,赞扬民众的热烈支持。
frequentia vestrum incredibilis, Quirites, contioque tanta quantam meminisse non videor et alacritatem mihi summam defendendae rei publicae adfert et spem recuperandae. quamquam animus mihi quidem numquam defuit: tempora defuerunt, quae simul ac primum aliquid lucis ostendere visa sunt, princeps vestrae libertatis defendendae fui. quod si id ante facere conatus essem, nunc facere non possem. hodierno enim die, Quirites, ne mediocrem rem actam arbitremini,1 fundamenta iacta sunt reliquarum actionum. nam est hostis a senatu nondum verbo appellatus, sed re iam iudicatus Antonius.
公民们,你们难以置信的汇聚,以及一场大到我似乎不曾记得有过的集会,给我带来了保卫共和国的极大热情和恢复它的希望。固然,我本人从未缺乏决心,缺乏的是时机;而当时机刚一显露出一线光明,我便率先挺身捍卫你们的自由。若是我先前尝试这样做,现在便无法做成了。因为就在今天,公民们——免得你们认为所议定的是无足轻重的小事——其余行动的根基已经被奠定了。因为安东尼虽然在言辞上尚未被元老院正式宣布为公敌,但实际上已被判定为公敌了。
nunc vero multo sum erectior quod vos quoque illum hostem esse tanto consensu tantoque clamore approbavistis. neque enim, Quirites, fieri potest ut non aut ei sint impii qui contra consulem exercitus comparaverunt, aut ille hostis contra quem iure arma sumpta sunt.2 hanc igitur dubitationem, quamquam nulla erat, tamen ne qua posset esse senatus hodierno die sustulit. C. Caesar qui rem publicam libertatemque vestram suo studio, consilio, patrimonio denique tutatus est et tutatur maximis senatus laudibus ornatus est.
然而现在,我的精神倍感振奋,因为你们也以如此高度的一致和如此巨大的呼声,赞同了他确实是公敌。因为,公民们,绝不可能不是以下情况:要么那些针对执政官组织军队的人是不敬叛逆之徒,要么那被正义地拿起武器予以反抗之人是公敌。因此元老院在今天消除了这一疑虑——尽管本无任何疑虑,元老院仍使之绝无存在的可能。盖乌斯·恺撒以其热忱、谋略乃至个人家资捍卫了、且正在捍卫着共和国与你们的自由,获得了元老院极高的赞誉。
laudo, laudo vos, Quirites, quod gratissimis animis prosequimini nomen clarissimi adulescentis vel pueri potius; sunt enim facta eius immortalitatis, nomen aetatis. multa memini, multa audivi, multa legi, Quirites: nihil ex omnium saeculorum memoria tale cognovi: qui cum servitute premeremur, in dies malum cresceret, praesidi nihil haberemus, capitalem et pestiferum a Brundisio tum M. Antoni reditum timeremus, hoc insperatum omnibus consilium, incognitum certe ceperit,3 ut exercitum invictum ex paternis militibus conficeret Antonique furorem crudelissimis consiliis incitatum a pernicie rei publicae averteret.
我称赞你们,称赞你们,公民们,因为你们怀着无比感激的心情向这位极其显赫的青年——或者更确切地说是少年的名字表达敬意;因为他的功业属于永恒,而他的称呼属于年龄。我记得许多事,听过许多事,读过许多事,公民们:在所有时代的记忆中,我不曾知晓有任何类似之事:当我们备受奴役压迫、祸患日益滋长、没有任何屏障、并恐惧着马尔库斯·安东尼从布伦迪西乌姆归来的致命与灾祸之时,他竟拿出了这一所有人未曾指望的、确属前所未有的决断:从其父的部下老兵中集结了一支无敌的军队,并将安东尼那因极其残暴的企图而燃起的狂暴从共和国的毁灭中转移开去。
quis est enim qui hoc non intellegat, nisi Caesar exercitum paravisset, non sine exitio nostro futurum Antoni reditum fuisse? ita enim se recipiebat ardens odio vestri, cruentus sanguine civium Romanorum quos Suessae, quos Brundisi occiderat ut nihil nisi de pernicie populi Romani cogitaret. quod autem praesidium erat salutis libertatisque vestrae, si C. Caesaris fortissimorum sui patris militum exercitus non fuisset? cuius de laudibus et honoribus qui ei pro divinis et immortalibus meritis divini immortalesque debentur mihi senatus adsensus paulo ante decrevit ut primo quoque tempore referretur.
因为有谁不明白这一点呢:如果恺撒没有准备好军队,安东尼的归来势必会伴随着我们的毁灭?因为他返回时怀着对你们的刻骨仇恨,沾满了他在苏埃萨和布伦迪西乌姆屠杀的罗马公民的鲜血,除了罗马人民的毁灭之外别无所思。倘若没有盖乌斯·恺撒那支由其父最英勇之士兵组成的军队,你们的安全与自由又何存任何屏障?关于对他的赞扬与荣誉——鉴于他神圣而永恒的功勋,理应给予他神圣而永恒的赞誉——元老院刚才赞同了我的动议,决议当在最早时机付诸讨论。
quo decreto quis non perspicit hostem esse Antonium iudicatum? quem enim possumus appellare eum contra quem qui exercitus ducunt, eis senatus arbitratur singularis exquirendos honores?4 quid? legio Martia, quae mihi videtur divinitus ab eo deo traxisse nomen a quo populum Romanum generatum accepimus, non ipsa suis decretis prius quam senatus hostem iudicavit Antonium? nam si ille non hostis, hos qui consulem reliquerunt hostis necesse est iudicemus. praeclare et loco, Quirites, reclamatione vestra factum pulcherrimum Martialium comprobavistis: qui se ad senatus auctoritatem, ad libertatem vestram, ad universam rem publicam contulerunt, hostem illum et latronem et parricidam patriae reliquerunt.
从这项决议中,有谁看不出安东尼已被判定为公敌呢?对于那被元老院认为凡带兵对抗他者皆当寻求非凡荣誉之人,我们还能称他为什么呢?况且,玛尔斯军团——在我看来,它是承蒙神意而从那位我们相传罗马人民起源之神那里获得名字的——难道不是甚至在元老院之前,就已经通过自己的决议判定安东尼为公敌了吗?因为如果他不是公敌,我们就必然要将那些脱离执政官的人判定为公敌。公民们,你们极其高尚且合宜地以抗议的呼声赞许了玛尔斯军团极光辉的举动:他们投身于元老院的权威、你们的自由以及整个共和国,并抛弃了那个公敌、强盗与祖国的弑亲者。
- 4.1ne mediocrem rem actam arbitremini
用于插入语的否定目的从句(现在时虚拟式),表达说话者的发话意向:“免得你们以为处理的是一件小事”,语法上修饰主句 fundamenta iacta sunt 的陈述。
- 4.2neque enim, Quirites, fieri potest ut non aut ei sint impii qui contra consulem exercitus comparaverunt, aut ille hostis contra quem iure arma sumpta sunt.
由 fieri potest ut non 引导的结果性名词从句(双重否定表示“绝不可能不……”),内含 aut... aut... 的严格二分选择。这构成了必然的逻辑两难:要么向执政官起兵者为叛逆,要么被起兵反抗之人必为公敌。
- 4.3qui cum servitute premeremur, in dies malum cresceret, praesidi nihil haberemus, capitalem et pestiferum a Brundisio tum M. Antoni reditum timeremus, hoc insperatum omnibus consilium, incognitum certe ceperit
关系代词 qui 在意义上以前文中的 clarissimi adulescentis 为先行词,承接紧邻的 nihil ... tale cognovi。动词 ceperit 为完成时虚拟式,属于表特征/结果的关系从句,或表原因/解释的虚拟式(“鉴于他做出了这一决断”)。从句内部嵌套了由副词性 cum 引导的四个未完成过去时虚拟式(premeremur, cresceret, haberemus, timeremus),以排比方式层递罗列当时的险恶局势。
- 4.5quem enim possumus appellare eum contra quem qui exercitus ducunt, eis senatus arbitratur singularis exquirendos honores?
包含倒装与多重嵌套关系从句的复杂句。句式主干为 quem enim possumus appellare eum, 这里的 quem 为宾语补足语(“我们能将他称作什么呢?”),eum 为动词宾语。在 contra quem 所引的介词短语内嵌套了作为主语的关系从句 qui exercitus ducunt,其先行词(带兵的将领们)随后被复数与格代词 eis 承接,用于动名形容词结构 singularis exquirendos [esse] honores。
