← 西塞罗

腓力修辞仇怨演说集

§3.36-3.39

捍卫自由的决意与元老院决议草案

西塞罗号召元老院为自由而战或尊严赴死,随后提出正式动议,要求确保一月一日元老院的安全集会,表彰德基穆斯·布鲁图斯、屋大维与忠诚军团,并责成候任执政官履新后正式提交相关嘉奖议案。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§3.36

​nihil est detestabilius dedecore, nihil foedius servitute. ad decus et ad libertatem nati sumus: aut haec teneamus aut cum dignitate moriamur. nimium diu teximus quid sentiremus; nunc iam apertum est; omnes patefaciunt in utramque partem quid sentiant, quid velint. sunt impii cives—pro caritate rei publicae nimium multi, sed contra multitudinem bene sentientium admodum pauci—quorum opprimendorum1 di immortales incredibilem rei publicae potestatem et fortunam dederunt. ad ea enim praesidia quae habemus iam accedent consules summa prudentia, virtute, concordia, multos mensis de populi Romani libertate commentati atque meditati. his auctoribus et ducibus, dis iuvantibus, nobis vigilantibus et multum in posterum providentibus, populo Romano consentiente, erimus profecto liberi brevi tempore. iucundiorem autem faciet libertatem servitutis recordatio.

没有什么比耻辱更令人憎恶,没有什么比奴役更丑陋。我们生来是为了荣耀与自由:要么保有这些,要么怀着尊严死去。我们掩盖自己的真实想法已经太久;如今一切已昭然若揭;所有人都向两方公开表明自己的所感与所欲。固然有不敬叛逆的公民——就我们对共和国的爱戴而言,这样的人未免太多;但若相比于心怀善意的大多数人,他们实属极少——而不朽的神明已赐予共和国压制他们的不可思议的威力与良机。因为在我们已经拥有的这些屏障之上,极具远见、英勇与团结的执政官即将加入,他们数月以来一直在为罗马人民的自由思索与谋划。以他们为楷模与领袖,在神明的庇佑下,在我们保持警惕并深谋远虑的努力下,在罗马人民同心同德的支持下,我们在短期内必将重获自由。而对奴役的回忆,将使自由变得更加甘美。

§3.37

quas ob res, quod tribuni plebis verba fecerunt uti senatus Kalendis Ianuariis tuto haberi sententiaeque de summa re publica libere dici possint, de ea re ita censeo uti C. Pansa A. Hirtius, consules designati, dent operam uti senatus Kalendis Ianuariis tuto haberi possit. quodque edictum D. Bruti, imperatoris, consulis designati, propositum sit, senatum existimare2 D. Brutum, imperatorem, consulem designatum, optime de re publica mereri, cum senatus auctoritatem populique Romani libertatem imperiumque defendat; ​quodque provinciam Galliam citeriorem, optimorum et fortissimorum amicissimorumque rei publicae civium, exercitumque in senatus potestate retineat, id eum exercitumque eius, municipia, colonias provinciae Galliae recte atque ordine exque re publica fecisse et facere. senatum ad summam rem publicam pertinere arbitrari a D. Bruto et L. Planco imperatoribus, consulibus designatis itemque a ceteris qui provincias obtinent obtineri ex lege Iulia, quoad ex senatus consulto cuique eorum successum sit,3 eosque dare operam ut eae provinciae eique exercitus in senati populique Romani potestate praesidioque rei publicae sint. Cumque opera, virtute, consilio C. Caesaris summoque consensu militum veteranorum, qui eius auctoritatem secuti rei publicae praesidio sunt et fuerunt, a gravissimis periculis populus Romanus defensus sit et hoc tempore defendatur; ​cumque legio Martia Albae constiterit, in municipio fidelissimo et fortissimo, seseque ad senatus auctoritatem populique Romani libertatem contulerit; et quod pari consilio eademque virtute legio quarta usa, L. Egnatuleio duce quaestore optimo, civi egregio, senatus auctoritatem populique Romani libertatem defendat ac defenderit, senatui magnae curae esse ac fore ut pro tantis eorum in rem publicam meritis honores eis habeantur gratiaeque referantur. senatui placere uti C. Pansa A. Hirtius, consules designati, cum magistratum inissent, si eis videretur, primo quoque tempore de his rebus ad hunc ordinem referrent,4 ita uti e re publica fideque sua videretur.

因此,鉴于保民官已发言提议使元老院能于一月一日安全召开、并能就国家最高利益畅所欲言,就此事务我提出如下动议:候任执政官盖乌斯·潘萨与奥卢斯·希尔提乌斯当竭力确保元老院能于一月一日安全召开。又鉴于统帅兼候任执政官德基穆斯·布鲁图斯的告示已然发布,元老院认定统帅兼候任执政官德基穆斯·布鲁图斯对共和国功勋卓著,因其捍卫了元老院的权威以及罗马人民的自由与主权;又鉴于他将山内高卢行省——那是一片居住着对共和国最优秀、最英勇且最忠贞之公民的土地——以及军队保留在元老院的管辖之下,元老院认定他及其军队,连同高卢行省的自治市和殖民地,过去与现在的所作所为皆端正、有序且符合共和国的利益。元老院认定,由统帅兼候任执政官德基穆斯·布鲁图斯与卢基乌斯·普兰库斯,以及其他掌管行省者,依据《尤利乌斯法》继续保有行省,直至依照元老院决议有继任者接替他们各人为止,且他们当竭力使那些行省与军队处于元老院与罗马人民的管辖之下并充当共和国的护卫,这关乎国家的最高利益。又鉴于凭借盖乌斯·恺撒的功勋、英勇与谋略,以及追随其权威、作为并曾作为共和国护卫的退役士兵的极度一致支持,罗马人民已从极深重的危难中被解救出来,并在此时此刻继续受到保护;又鉴于玛尔斯军团已驻扎在至为忠诚英勇的阿尔巴自治市,并将自身献身于元老院的权威与罗马人民的自由;且鉴于第四军团以同样的决意和同等的英勇,在卓越的财务官兼杰出公民卢基乌斯·埃格纳图雷乌斯的率领下,捍卫并曾经捍卫了元老院的权威与罗马人民的自由:元老院极为关切,且今后亦将极为关切,当就其对共和国所立下的如此巨大功绩而向他们授予荣誉并予以谢忱。元老院议决:候任执政官盖乌斯·潘萨与奥卢斯·希尔提乌斯一旦履新,若认为合适,当在最早时机,按照他们认为符合共和国利益与自身信义的方式,将这些事务提交本议事机构讨论。

语法注4 条
  1. 3.36quorum opprimendorum

    动形容词与 quorum 一致的属格结构,修饰随后的 potestatem et fortunam,充当宾格性(或限定性)属格,意为“压制他们的力量与良机”。

  2. 3.37de ea re ita censeo uti C. Pansa A. Hirtius, consules designati, dent operam uti senatus Kalendis Ianuariis tuto haberi possit. quodque edictum D. Bruti... propositum sit, senatum existimare

    元老院决议动议(sententia)的程式化句式。在引出议由的 quod 从句之后出现主动词 censeo,首个决议条款由 uti 引领虚拟式从句(dent operam),而随后由 quodque 引领的各条款则转变为附属于隐伏动词 censeo 的对格不定式结构(senatum existimare, id eum... fecisse 等)。

  3. 3.38quoad ex senatus consulto cuique eorum successum sit

    在 quoad(直到)引导的从句中,动词 succedere 采用无人称被动态(successum sit),支配与格 cuique eorum,意为“直到元老院决议为他们各人指派继任者”。

  4. 3.39primo quoque tempore de his rebus ad hunc ordinem referrent

    primo quoque tempore 是习语,意为“尽早 / 在最早的时机”。ad hunc ordinem referrent 则是将议案正式呈交元老院讨论的官方惯用语(即 ad senatum referre),此处以 ordo(等级/阶层)转喻元老院。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:3.36-3.39