← 西塞罗

腓力修辞仇怨演说集

§3.21-3.25

批判安东尼的告示与其自罗马仓皇逃窜

西塞罗嘲弄安东尼不敢在元老院中将恺撒(屋大维)定为公敌,并讥讽其告示文辞拙劣;随后谴责安东尼恐吓保民官并在军团倒戈消息传来后仓皇逃窜的丑态,同时赞扬了拒绝其非法行省抽签的同僚以及提议保护元老院安全的保民官们。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§3.21

​quid est aliud de eo referre non audere qui contra se consulem exercitum duceret nisi se ipsum hostem iudicare? necesse erat enim alterutrum esse hostem; nec poterat aliter de adversariis ducibus iudicari. si igitur Caesar hostis, cur consul nihil refert ad senatum? sin ille a senatu notandus non fuit, quid potest dicere quin, cum de illo tacuerit, se hostem confessus sit?1 quem in edictis Spartacum appellat, hunc in senatu ne improbum quidem dicere audet. at in rebus tristissimis quantos excitat risus! sententiolas edicti cuiusdam memoriae mandavi quas videtur ille peracutas putare: ego autem qui intellegeret quid dicere vellet adhuc neminem inveni.

既然有人正率领军队反对作为执政官的他自己,而他竟不敢就此人向元老院提出议案,这除了判定他自己是公敌之外,还能是什么呢?因为两人之中必有一人是公敌,对于处于对立立场的将领,绝不可能作出其他判断。那么,如果恺撒是公敌,执政官为何不向元老院提出任何议案?但如果恺撒本不该受元老院的申斥,那么他又怎能否认,当他对恺撒保持沉默时,实际上已经承认了自己就是公敌呢?在告示中被他称为斯巴达克斯的人,在元老院中他甚至连恶徒都不敢称呼。然而在最沉痛的事务中,他引起了何等巨大的哄笑!我记住了他某篇告示中的几句格言,他似乎认为这些格言极其精妙;至于我,至今尚未遇到任何能够理解他意欲何为之人。

§3.22

'nulla contumelia est quam facit dignus.’ primum quid est dignus? nam etiam malo multi digni, sicut ipse. an quam facit is qui cum dignitate est? quae autem potest esse maior? quid est porro facere contumeliam? quis sic loquitur? deinde: ‘nec timor quem denuntiat inimicus.’ quid ergo? ab amico timor denuntiari solet? Horum similia deinceps. nonne satius est mutum esse quam quod nemo intellegat dicere? en cur magister eius ex oratore arator factus sit, possideat in agro publico campi Leontini duo milia iugerum immunia, ut hominem stupidum magis etiam infatuet mercede publica.

“相称之人所施者非侮辱。”首先,何谓“相称之人”?因为正如他自己一样,许多人亦与灾祸相称。抑或是指“具有尊严之人所施者”?但还能有什么更大的侮辱呢?再者,何谓“施加侮辱”?谁会这样说话?接着又是:“仇敌所宣布之恐惧亦非恐惧。”这又是何意?难道恐惧通常是由朋友宣布的吗?接下来的言论亦与此类似。难道保持沉默不比说出无人能懂的胡话更好吗?看啊,这正是为什么他的修辞老师从演说家变成了农夫,并在莱翁蒂诺伊平原的公有地上拥有两千尤格拉免税地产的原因——好用公共钱财的报酬,让一个愚蠢之人变得更加昏聩。

§3.23

​sed haec leviora fortasse: illud quaero cur tam mansuetus in senatu fuerit, cum in edictis tam fuisset ferus. quid enim attinuerat L. Cassio tribuno plebis, fortissimo et constantissimo civi, mortem denuntiare,2 si in senatum venisset; D. Carfulenum, bene de re publica sentientem, senatu vi et minis mortis expellere; Ti. Cannutium, a quo erat honestissimis contionibus et saepe et iure vexatus, non templo solum verum etiam aditu prohibere Capitoli? cui senatus consulto ne intercederent verebatur? de supplicatione, credo, M. Lepidi, clarissimi viri. atque id erat periculum, de cuius honore extraordinario cotidie aliquid cogitabamus, ne eius usitatus honos impediretur.

但这或许是较轻微之事;我所探问的是:为何他在告示中如此凶狠,在元老院中却如此温顺?对平民保民官卢基乌斯·卡西乌斯——这位极其勇敢而坚定的公民——发出死亡威胁,警告他若进入元老院必死无疑,这究竟有何意义?用暴力和死亡威胁将忠于共和国的德基穆斯·卡尔富勒努斯逐出元老院,又有何意义?把在极受尊重的集会上屡次且正当地抨击过他的提贝里乌斯·坎努蒂乌斯,不仅阻拦在神庙之外,甚至阻拦在通往卡皮托利乌姆的通路之外,又有何意义?他是害怕他们阻挠哪项元老院决议呢?我想,大概是关乎最显赫的马尔库斯·雷必达的感恩祭决议吧。这可真是危险啊——对于一位我们每日都在为其非凡荣耀费尽思量的人物,竟然生怕他常规的荣耀受到阻碍!

§3.24

​ac ne sine causa videretur edixisse ut senatus adesset, cum de re publica relaturus fuisset, adlato nuntio de legione quarta mente concidit, et fugere festinans senatus consultum de supplicatione per discessionem fecit, cum id factum esset antea numquam. quae vero profectio postea, quod iter paludati, quae vitatio oculorum, lucis, urbis, fori, quam misera fuga, quam foeda, quam turpis! praeclara tamen senatus consulta illo ipso die vespertina, provinciarum religiosa sortitio, divina vero opportunitas ut, quae cuique apta esset, ea cuique obveniret.

为了不让人觉得他无故命令元老院出席,正当他原本打算就国家事务提出议案时,关于第四军团的消息传来,他顿时失魂落魄,仓皇逃窜中,竟通过以往从未有过的直接分队表决方式仓促通过了关于感恩祭的元老院决议。然而随后是怎样的出发,穿着统帅长袍怎样的行军,怎样地躲避众人的目光、光线、城池和广场,那是何等悲惨、何等丑陋、何等可耻的溃逃!然而在那一天的傍晚,元老院的决议何其辉煌,行省的抽签何其庄严,这真是神明般的巧合,竟使适合每个人的行省恰好落到了每个人手中!

§3.25

​praeclare igitur facitis, tribuni plebis, qui de praesidio consulum senatusque referatis,3 meritoque vestro maximas vobis gratias omnes et agere et habere debemus. qui enim periculo carere possumus in tanta hominum cupiditate et audacia? ille autem homo adflictus et perditus quae de se exspectat iudicia graviora quam amicorum suorum? familiarissimus eius, mihi homo coniunctus, L. Lentulus, et P. Naso, omni carens cupiditate, nullam se habere provinciam, nullam Antoni sortitionem fuisse iudicaverunt. quod idem fecit L. Philippus, vir patre, avo maioribusque suis dignissimus; in eadem sententia fuit homo summa integritate atque innocentia, C. Turranius; idem fecit Sp. Oppius; ipsi etiam qui amicitiam M. Antoni veriti plus ei tribuerunt quam fortasse vellent, M. Piso, necessarius meus, et vir et civis egregius, parique innocentia M. Vehilius, senatus auctoritati se obtemperaturos esse dixerunt.

因此,平民保民官们,你们就执政官与元老院的护卫问题提出议案,做得极为出色;凭你们的功绩,我们所有人都应当向你们致以并心怀最大的感激。因为在人们如此巨大的贪欲与狂悖之中,我们怎能免于危险?而那个遭受重创、走向毁灭之人,对自己所能期待的判决,难道还能比他自己朋友所作的更为严厉吗?与他关系最为亲密、亦与我有交情的卢基乌斯·伦图卢斯,以及毫无私欲的普布利乌斯·纳索,均判定自己未曾获得行省,安东尼的抽签根本无效。卢基乌斯·腓力——一位无愧于其父亲、祖父及列祖列宗的人物——亦采取了同样的行动;品格极度刚正纯洁的盖乌斯·图拉尼乌斯亦持相同意见;斯普里乌斯·奥皮乌斯亦是如此;甚至连那些因顾忌马尔库斯·安东尼的友谊而对其作出了超出本愿的让步之人——我的姻亲、卓越的人物与公民马尔库斯·皮索,以及同样纯洁的马尔库斯·韦希利乌斯——都已声明他们将服从元老院的权威。

语法注3 条
  1. 3.21quid potest dicere quin, cum de illo tacuerit, se hostem confessus sit?

    由具有否定含义的修辞疑问句 quid potest dicere(“他能说什么呢”=“他什么也无法辩解”)引导,后接带虚拟式完成时 confessus sit 的 quin 从句,表示“他怎能否认……/怎能不承认……”之意。

  2. 3.23quid enim attinuerat L. Cassio tribuno plebis, fortissimo et constantissimo civi, mortem denuntiare

    非人称动词 attinet(关涉、有意义)的直陈式过去完成时 attinuerat 在此修辞性地替代了预期的虚拟式。拉丁语中表达必要、应当或适宜的非人称表达(如 oportebat, decuerat 等)常以直陈式过去时态表示过去本无意义或本不应发生之事,加强了质问的反诘语气。

  3. 3.25qui de praesidio consulum senatusque referatis

    关系代词 qui 引导带有虚拟式现在时 referatis 的从句,充当原因从句(相当于 cum vos... referatis,“鉴于你们提出了议案”)。它修饰呼格 tribuni plebis,指明了西塞罗赞扬保民官并向其表达感激的理由。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:3.21-3.25