← 西塞罗

腓力修辞仇怨演说集

§3.16-3.20

驳安东尼告示与其召集元老院之丑态

西塞罗驳斥了安东尼在告示中对恺撒(屋大维)及其侄子出身与品行的中伤,揭露了安东尼自身的门第缺陷与自相矛盾。进而,他抨击安东尼以恐吓性告示召集元老院,却因纵酒作乐而缺席并推迟会议,且在最终开会时甚至未能提出预定议案的丑态。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§3.16

​hinc Voconiae, hinc Atiniae leges; hinc multae sellae curules et patrum memoria et nostra; hinc equites Romani lautissimi et plurimi. sed si Aricinam uxorem non probas, cur probas Tusculanam? quamquam huius sanctissimae feminae atque optimae pater, M. Atius Balbus, in primis honestus, praetorius fuit: tuae coniugis, bonae feminae, locupletis quidem certe, Bambalio quidam pater, homo nullo numero. nihil illo contemptius qui propter haesitantiam linguae stuporemque cordis cognomen ex contumelia traxerit. ‘at avus nobilis.’ Tuditanus nempe ille qui cum palla et cothurnis nummos populo de rostris spargere solebat. vellem hanc contemptionem pecuniae suis reliquisset! habetis nobilitatem generis gloriosam.

从这里产生了沃科尼乌斯法,从这里产生了阿提尼乌斯法;从这里在我们父辈的时代以及我们自己的时代产生了许多象牙座席;从这里产生了极为显赫且人数众多的罗马骑士。但是,如果你不赞许阿里基亚出身的妻子,为何又赞许图斯库卢姆出身的妻子呢?然而,这位至尊至善的妇人之父马尔库斯·阿提乌斯·巴尔布斯是一位极受尊敬的前任裁判官;而你妻子——一个好妇人,确实无疑也极富有——的父亲,却是一个叫班巴利奥的人,一个微不足道之徒。世上没有比那个人更令人鄙夷的了,他因口吃与迟钝而从侮辱中获得了自己的别名。“然而祖父是贵族。”想必是那个曾身着长袍、脚踏悲剧高底靴,在讲坛上向民众撒钱的图迪塔努斯吧!我真希望他把这种对金钱的蔑视留给他的子孙!你们看,这就是荣耀的贵族门第!

§3.17

​qui autem evenit ut tibi Iulia natus ignobilis videatur, cum tu eodem materno genere soleas gloriari? quae porro amentia est eum dicere aliquid de uxorum ignobilitate cuius pater Numitoriam Fregellanam, proditoris filiam, habuerit uxorem, ipse ex libertini filia susceperit liberos? sed hoc clarissimi viri viderint,1 L. Philippus qui habet Aricinam uxorem, C. Marcellus qui Aricinae filiam: quos certo scio dignitatis optimarum feminarum non paenitere.2 idem etiam Q. Ciceronem, fratris mei filium, compellat edicto, nec sentit amens commendationem esse compellationem suam. quid enim accidere huic adulescenti potuit optatius quam cognosci ab omnibus Caesaris consiliorum esse socium, Antoni furoris inimicum?

此外,既然你自己一向夸耀同样的母系血统,朱利亚所生的儿子在你看来又怎会门第卑微呢?再者,一个父亲娶了背叛者之女、弗雷格莱出身的努米托里亚为妻,自己又与获释奴隶之女育有子嗣的人,竟然对妻室的卑贱门第说三道四,这是何等的疯狂!然而让那些最显赫的人去关注这一点吧:娶了阿里基亚妇人的卢基乌斯·腓力,以及娶了阿里基亚妇人之女的盖乌斯·马尔凯卢斯;我确切知道,他们对这些至善妇人的门第绝无遗憾。这同一个人物还在告示中斥责我兄弟的儿子昆图斯·西塞罗,而这个疯子却没有意识到,他的斥责其实是一种称赞。因为对于这位青年而言,还有什么比被所有人知晓他是恺撒计划的同伴、是安东尼狂暴的敌人更令人向往的呢?

§3.18

​at etiam gladiator ausus est scribere hunc de patris et patrui parricidio cogitasse. O admirabilem impudentiam, audaciam, temeritatem! in eum adulescentem hoc scribere audere3 quem ego et frater meus propter eius suavissimos atque optimos mores praestantissimumque ingenium certatim amamus omnibusque horis oculis, auribus, complexu tenemus? nam me isdem edictis nescit laedat an laudet. cum idem supplicium minatur optimis civibus quod ego de sceleratissimis ac pessimis sumpserim, laudare videtur, quasi imitari velit; cum autem illam pulcherrimi facti memoriam refricat, tum a sui similibus invidiam aliquam in me commoveri putat.

然而那个角斗士甚至竟敢写道,这位青年曾图谋杀害其父亲与伯父。噢,这令人震惊的无耻、狂悖与鲁莽!竟敢针对这样一位青年写下这种话:我和我的兄弟因其极其温良纯善的品德与卓越的才华而竞相珍爱他,并在每个时刻都将他留在我们的目光、倾听与拥抱之中!至于我,在那些相同的告示中,他根本不知道自己是在中伤我还是在赞美我。当他用我曾向最邪恶、最卑劣之徒施加的同样惩罚来威胁最优秀的公民时,他仿佛是在赞美,似乎想要加以效仿;然而当他揭开那桩最辉煌功绩的记忆创疤时,他便以为能从自己的同类之中挑起对我的某些敌意。

§3.19

sed quid fecit ipse? cum tot edicta proposuisset, edixit ut adesset senatus frequens a. d. viii. Kalendas Decembris: eo die ipse non adfuit. at quo modo edixit? haec sunt, ut opinor, verba in extremo: ‘si quis non adfuerit, hunc existimare omnes poterunt et interitus mei et perditissimorum consiliorum auctorem fuisse.’ quae sunt perdita consilia? an ea quae pertinent ad libertatem populi Romani recuperandam? quorum consiliorum Caesari me auctorem et hortatorem et esse et fuisse fateor. quamquam ille non eguit consilio cuiusquam, sed tamen currentem, ut dicitur, incitavi.4 nam interitus quidem tui quis bonus non esset auctor, cum in eo salus et vita optimi cuiusque, libertas populi Romani dignitasque consisteret?

但他自己又做了什么呢?在发布了那么多告示之后,他下令元老院于十二月朔日前第八日全员出席;然而在那一天,他自己却没有出席。可是他是如何下达告示的呢?我以为,末尾有这样一句话:“若有人不出席,所有人均可认为他是企图毁灭我并推行最凶险企图的元凶。”何谓凶险的企图?难道是那些关乎恢复罗马人民自由的企图吗?我承认,在那些企图上,我无论是过去还是现在都是恺撒的建言者与激励者。尽管他并不需要任何人的建言,但我还是如俗话所说,给奔跑的骏马加了鞭。事实上,至于使你毁灭一事,又有哪位善人不会成为其策划者呢?因为所有优秀人士的安全与生命、罗马人民的自由与尊严全系于此!

§3.20

​sed cum tam atroci edicto nos concitavisset, cur ipse non adfuit? num putatis aliqua re tristi ac severa? vino atque epulis retentus, si illae epulae potius quam popinae nominandae sunt, diem edicti obire neglexit: in ante diem iv Kalendas Decembris distulit. adesse in Capitolio iussit; quod in templum ipse nescio qua per Gallorum cuniculum ascendit. convenerunt conrogati et quidem ampli quidam homines sed immemores dignitatis suae. is enim erat dies, ea fama, is qui senatum vocarat ut turpe senatori esset nihil timere.5 ad eos tamen ipsos qui convenerant ne verbum quidem ausus est facere de Caesare, cum de eo constituisset ad senatum referre: scriptam attulerat consularis quidam sententiam.

然而,当他以如此骇人听闻的告示煽动我们之后,为何他自己却没有出席?难道你们以为是因为某种严肃而沉痛的事由吗?他被醇酒与宴席所绊住——如果那些应当被称为宴席而非小酒馆狂饮的话——从而怠忽了告示所定的日子,延期至十二月朔日前第四日。他命令在卡皮托利乌姆集会;而他自己不知从哪条路穿过高卢人的地道登上了那座神庙。被召集的人们集合了,其中确实有一些显赫之士,但他们却遗忘了自身的尊严。因为那样的日子,那样的传闻,那样的召集元老院之人,使得元老若无所畏惧反倒成了可耻之事。然而对于那些已经集合的人,他甚至不敢就恺撒之事吐露一词,尽管他曾决定就此事向元老院提出议案;某位前执政官甚至已经带来了起草好的动议。

语法注5 条
  1. 3.17sed hoc clarissimi viri viderint

    第三人称复数完成时虚拟式(或将来完成时直陈式),在独立句中用作惯用表达,意为“让那些显赫之人去考虑/处置此事吧”。

  2. 3.17quos certo scio dignitatis optimarum feminarum non paenitere

    非人称动词 paenitere 的固定句式:感到不满或悔恨的主体作宾格(quos,关系代词,先行词为腓力和马尔凯卢斯),而引起不满的对象作属格(dignitatis)。

  3. 3.18in eum adulescentem hoc scribere audere

    承接前文感叹句(O admirabilem impudentiam...)的感叹不定式,带有强烈的愤慨与震惊语气:“竟敢针对这样一位青年写下这种话!”

  4. 3.19currentem, ut dicitur, incitavi

    拉丁语成语 currentem incitare(给奔跑的马加鞭,比喻催促本就积极行事之人),由 ut dicitur(俗话说)明确标示为熟语。

  5. 3.20is enim erat dies, ea fama, is qui senatum vocarat ut turpe senatori esset nihil timere

    由 ut 引导的结果从句(ut turpe senatori esset...),承前对应的指示代词(is dies, ea fama, is [vir])。不定式 nihil timere 充当谓语形容词 turpe 的真正主语,senatori 为基准与格。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:3.16-3.20