← 西塞罗

腓力修辞仇怨演说集

§3.26-3.30

嘲讽不公行省分配与重拾自由的决意

西塞罗极尽嘲讽安东尼对行省的不公分配,盛赞年轻的恺撒(屋大维)挺身救国,并激励元老们重振先祖的英勇精神,绝不屈服于暴政,为夺回自由而与安东尼抗争到底。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§3.26

​quid ego de L. Cinna loquar? cuius spectata multis magnisque rebus singularis integritas minus admirabilem facit huius honestissimi facti gloriam,1 qui omnino provinciam neglexit, quam item magno animo et constanti C. Cestius repudiavit. qui sunt igitur reliqui quos sors divina delectet? T. Annius, M. Gallius. O felicem utrumque! nihil enim maluerunt. C. Antonius Macedoniam. hunc quoque felicem! hanc enim habebat semper in ore provinciam. C. Calvisius Africam. nihil felicius! modo enim ex Africa decesserat et quasi divinans se rediturum duos legatos Vticae reliquerat. deinde M. Cusini Sicilia, Q. Cassi Hispania. non habeo quid suspicer: duarum credo provinciarum sortis minus divinas fuisse.

关于卢基乌斯·秦纳我又有何可说的呢?他在许多重大事务中表现出的卓越廉洁,使得这一极具荣耀的行动所带来的光荣不足为奇;他完全放弃了自己的行省,盖乌斯·凯斯提乌斯同样以崇高而坚定的精神拒绝了行省。那么,其余那些因神圣的抽签而欢欣雀跃的人又是谁呢?提图斯·安尼乌斯、马尔库斯·加利乌斯。哦,两位多么幸运的人啊!因为他们别无他求。盖乌斯·安东尼得到了马其顿。此人同样何其幸运!因为他嘴边总是念叨着这个行省。盖乌斯·卡尔维修斯得到了阿非利加。没有比这更幸运的事了!因为他刚从阿非利加离任,仿佛早已料定自己定会重返一般,在乌提卡留下了两名副官。接着是马尔库斯·库西尼乌斯得到西西里,昆图斯·卡西乌斯得到伊斯帕尼亚。我找不出任何可怀疑之处;我想,这两个行省的抽签大概不那么合乎神意吧。

§3.27

O C. Caesar—adulescentem appello—quam tu salutem rei publicae attulisti, quam improvisam, quam repentinam! qui enim haec fugiens fecit, quid faceret insequens? etenim in contione dixerat se custodem fore urbis, seque usque ad Kalendas Maias ad urbem exercitum habiturum. O praeclarum custodem ovium, ut aiunt, lupum! custosne urbis an direptor et vexator esset Antonius? et quidem se introiturum in urbem dixit exiturumque cum vellet. quid illud? nonne audiente populo sedens pro aede Castoris dixit, nisi qui vicisset, victurum neminem?2

哦,盖乌斯·恺撒——我所呼唤的是那位年轻人——,你给共和国带来了何等救赎,何其出人意料,何其迅速!因为一个在逃跑时做出这等事的人,若在追击时又会做出何事?实际上,他曾在公民大会上宣称,自己将成为城池的守护者,并将把军队驻扎在城郊直至五月朔日。正如俗话所说,哦,多么出色的护羊人啊,竟是一只恶狼!安东尼究竟是城池的守护者,还是洗劫者与蹂躏者?而且他确曾说过,自己想何时进城就何时进城,想何时离去就何时离去。那件事又当如何解释?当着民众的面,他坐在卡斯托尔神庙前,难道没有说过除胜者之外无人生还吗?

§3.28

​hodierno die primum, patres conscripti, longo intervallo in possessionem libertatis pedem ponimus: cuius quidem ego quoad potui non modo defensor sed etiam conservator fui. cum autem id facere non possem, quievi, nec abiecte nec sine aliqua dignitate casum illum temporum et dolorem tuli. hanc vero taeterrimam beluam quis ferre potest aut quo modo? quid est in Antonio praeter libidinem, crudelitatem, petulantiam, audaciam? ex his totus vitiis conglutinatus est. nihil apparet in eo ingenuum, nihil moderatum, nihil pudens, nihil pudicum.

征集元老们,时隔良久,我们今天第一次踏入了拥有自由的门槛;对于这自由,只要我尚有能力,我不仅是其捍卫者,更是其保护者。而当我无法做到这一点时,我保持了沉默,既非卑躬屈膝,亦未失却某种尊严地承受了那个时代的灾难与痛苦。然而,对这头至为可憎的野兽,谁能忍受,又怎能忍受?安东尼身上除放荡、残暴、蛮横、狂妄之外,还有什么?他完全是由这些恶德拼凑而成的。在他身上看不到丝毫自由人应有的品质,毫无节制,毫无羞耻,毫无贞洁。

§3.29

​quapropter, quoniam res in id discrimen adducta est utrum ille poenas rei publicae luat an nos serviamus, aliquando, per deos immortalis, patres conscripti, patrium animum virtutemque capiamus, ut aut libertatem propriam Romani et generis et nominis recuperemus aut mortem servituti anteponamus.3 multa quae in libera civitate ferenda non essent tulimus et perpessi sumus, alii spe forsitan recuperandae libertatis, alii vivendi nimia cupiditate: sed, si illa tulimus quae nos necessitas ferre coegit, quae vis quaedam paene fatalis—quae tamen ipsa non tulimus—etiamne huius impuri latronis feremus taeterrimum crudelissimumque dominatum.

因此,征集元老们,既然局势已到了要么他向共和国伏法受诛、要么我们沦为奴隶的决断关头,看在不朽神明的份上,让我们终于重新唤起先祖的气魄与美德吧,好让我们要么夺回属于罗马民族与声名的自由,要么宁死而不作奴隶。许多在自由邦国中本不应忍受之事,我们都承受并忍耐了,有些人或许是出于恢复自由的希望,有些人则是出于过度的求生欲望;但是,如果必然性、某种几乎命中注定的力量迫使我们忍受的那些事——尽管就连那些事本身我们也并未忍受——我们都已忍受,难道我们还要忍受这个污秽强盗最为可憎、最为残暴的统治吗?

§3.30

quid hic faciet, si poterit, iratus qui, cum suscensere nemini posset, omnibus bonis fuerit inimicus? quid hic victor non audebit qui nullam adeptus victoriam tanta scelera post Caesaris interitum fecerit,4 refertam eius domum exhauserit, hortos compilaverit, ad se ex eis omnia ornamenta transtulerit, caedis et incendiorum causam quaesierit ex funere, duobus aut tribus senatus consultis bene et e re publica factis reliquas res ad lucrum praedamque revocaverit, vendiderit immunitates, civitates liberaverit, provincias universas ex imperi populi Romani iure sustulerit, exsules reduxerit, falsas leges C. Caesaris nomine et falsa decreta in aes incidenda et in Capitolio figenda curaverit, earumque rerum omnium domesticum mercatum instituerit, populo Romano leges imposuerit, armis et praesidiis populum et magistratus foro excluserit, senatum stiparit armatis, armatos in cella Concordiae, cum senatum haberet, incluserit, ad legiones Brundisium cucurrerit, ex eis optime sentientis centuriones iugulaverit, cum exercitu Romam sit ad interitum nostrum et ad dispertitionem urbis venire conatus?

此人若被激怒且拥有力量,将会做出何等恶行?他连对任何人发怒的理由都没有时,尚且与所有善人为敌!此人若成为胜利者,又有何事不敢妄为?在恺撒死后未获任何胜利的情况下,他竟犯下了如此滔天罪行:将恺撒充栋的府邸劫掠一空,洗劫其花园,将其中所有装饰品据为己有,借葬礼之机寻找杀戮与纵火的口实;在通过了两三项妥善且有利于共和国的元老院决议后,便将剩余一切事务转化为私利与劫掠,出卖免税权,宣布自由城市,将整个行省从罗马人民的统治权下剥离,召回流亡者,以盖乌斯·恺撒的名义将伪造的法律和决议刻于铜表并悬挂于卡皮托利乌姆,为这一切设立私家交易市场,强加法律于罗马人民,用武器和卫兵将民众与长官逐出广场,以武装人员团团围住元老院,在召开元老院会议时将武装分子囚禁于协和神庙内殿,仓皇奔赴布伦迪西乌姆军团,屠杀军团中最具良知的百夫长,并企图率军开进罗马,以谋害我们并瓜分这座城池!

语法注4 条
  1. 3.26minus admirabilem facit huius honestissimi facti gloriam

    由动词 facit 支配的双重宾格结构,其中 gloriam 为直接宾格,minus admirabilem 为宾语补足语(谓语性宾格),意为“使得这一极具荣耀的行动所带来的光荣不足为奇”。主语为包含关系分句的 cuius... singularis integritas。

  2. 3.27nisi qui vicisset, victurum neminem

    间接引语中的条件句,由虚拟语气过去完成时 vicisset 与将来不定式 victurum [esse] 构成。此处巧妙运用了 vinco(获胜,vicisset)与 vivo(生存,victurum)的谐音双关(paronomasia),意为“除胜者之外无人生还”。

  3. 3.29ut aut libertatem propriam Romani et generis et nominis recuperemus aut mortem servituti anteponamus

    从属于主句 capiamus 的 ut 从句(表示目的或结果)。并列关联词 aut... aut... 构成了鲜明的二选一抉择(“要么夺回……要么宁死……”)。anteponamus 支配与格 servituti 与宾格 mortem,表示“将死亡置于奴役之上(宁死而不作奴隶)”。

  4. 3.30quid hic victor non audebit qui nullam adeptus victoriam tanta scelera post Caesaris interitum fecerit

    主句为一个修辞性反问句 quid hic victor non audebit(“此人若成为胜者,又有何事不敢妄为?”),由关系代词 qui 引导长篇的从属关系分句,内部以一系列虚拟语气完成时动词(fecerit, exhauserit 等)罗列安东尼在未获任何胜利的情形下所犯的罪行,带有特征或原因副词从句的色彩。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:3.26-3.30