← 西塞罗

腓力修辞仇怨演说集

§3.11-3.15

追认德基穆斯·布鲁图斯与宣布安东尼为公敌

西塞罗将安东尼的专横行径与当年驱逐塔尔克尼乌斯相比,促请元老院追认德基穆斯·布鲁图斯等人的抵抗行动并将安东尼定为公敌。他还揭露并痛斥了安东尼对屋大维家世及意大利自治市公民的恶毒侮辱。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§3.11

​postremo Tarquinius pro populo Romano bellum gerebat tum cum est expulsus: Antonius contra populum Romanum exercitum adducebat tum cum a legionibus relictus nomen Caesaris exercitumque pertimuit neglectisque sacrificiis sollemnibus ante lucem vota ea quae numquam solveret nuncupavit, et hoc tempore in provinciam populi Romani conatur invadere. Maius igitur a D. Bruto beneficium populus Romanus et habet et exspectat quam maiores nostri acceperunt a L. Bruto, principe huius maxime conservandi generis et nominis.

最后,塔尔克尼乌斯被驱逐之时,正代表罗马人民进行战争;而安东尼却在对抗罗马人民进军,正是那时他被诸军团抛弃,畏惧恺撒的名号与军队,并在黎明前无视庄严的祭礼,许下了永不履行的誓愿,且此刻正企图侵入罗马人民的行省。因此,罗马人民从德基穆斯·布鲁图斯那里所获得并期待的恩惠,比起我们先祖从卢基乌斯·布鲁图斯——这一至当守护之家族与姓氏的开创者——那里所蒙受的还要巨大。

§3.12

cum autem est omnis servitus misera, tum vero intolerabile est servire impuro, impudico, effeminato, numquam ne in metu quidem sobrio. hunc igitur qui Gallia prohibet, privato praesertim consilio, iudicat verissimeque iudicat non esse consulem. faciendum est igitur nobis, patres conscripti, ut D. Bruti privatum consilium auctoritate publica comprobemus. nec vero M. Antonium consulem post Lupercalia debuistis putare: quo enim ille die, populo Romano inspectante, nudus, unctus, ebrius est contionatus et id egit ut conlegae diadema imponeret, eo die se non modo consulatu sed etiam libertate abdicavit. esset enim ipsi certe statim serviendum, si Caesar ab eo regni insigne accipere voluisset.1 hunc igitur ego consulem, hunc civem Romanum, hunc liberum, hunc denique hominem putem qui foedo illo et flagitioso die et quid pati C. Caesare vivo posset et quid eo mortuo consequi ipse cuperet ostendit?

而且,虽然一切奴役皆是悲惨的,然而侍奉一个不洁、无耻、柔靡、甚至在恐惧中也未尝清醒的人,则委实令人无法忍受。因此,特别是出于私人决断而将此人阻挡在高卢之外的人,判定——并且极为正确地判定——他绝非执政官。因此,各位元老,我们必须以国家的公共权威来认可德基穆斯·布鲁图斯的私人决断。事实上,在牧神节之后,你们本就不应当再视马克·安东尼为执政官:因为在那一天,在全体罗马人民的众目睽睽之下,他赤身裸体、涂抹香油、酩酊大醉地发表演说,并力图为同僚戴上王冠,在那一天,他不仅放弃了执政官之职,更放弃了自由本身。因为假若恺撒当时愿意从他手中接受王权的标志,他自己必定当即沦为奴隶。那么,对于这样一个在那个丑恶而可耻的日子里,既表明了自己在盖乌斯·恺撒活着时所能忍受的屈辱,又表明了自己在恺撒死后渴望获取何种地位的人,难道我竟要视之为执政官,视之为罗马公民,视之为自由人,乃至于视之为人吗?

§3.13

​nec vero de virtute, constantia, gravitate provinciae Galliae taceri potest. est enim ille flos Italiae, illud firmamentum imperi populi Romani, illud ornamentum dignitatis. tantus autem est consensus municipiorum coloniarumque provinciae Galliae ut omnes ad auctoritatem huius ordinis maiestatemque populi Romani defendendam conspirasse videantur. quam ob rem, tribuni plebis, quamquam vos nihil aliud nisi de praesidio ut senatum tuto consules Kalendis Ianuariis habere possint rettulistis, tamen mihi videmini magno consilio atque optima mente potestatem nobis de tota re publica fecisse dicendi. cum enim tuto haberi senatum sine praesidio non posse iudicavistis, tum statuistis etiam intra muros Antoni scelus audaciamque versari.

对于高卢行省的美德、坚定与稳重,我们也绝不可默然不语。那确实是意大利的精华,罗马人民帝国统治的砥柱,其威严的荣光。而高卢行省的各自治市与殖民地的一致同心是如此巨大,以至于所有人仿佛都为了捍卫本阶层的权威与罗马人民的威严而团结一致。 因此,保民官们,尽管你们仅仅就驻军一事提请审议,以便执政官们能在元月一日安全地召开元老院会议,然而在我看来,你们凭借伟大的远见和至善的心意,给予了我们讨论整个国家事务的权力。因为当你们判定没有警卫就无法安全召开元老院会议时,你们同时也断定了安东尼的罪行与狂悖甚至已在城墙之内横行。

§3.14

quam ob rem omnia mea sententia complectar, vobis, ut intellego, non invitis, ut et praestantissimis ducibus a nobis detur auctoritas et fortissimis militibus spes ostendatur praemiorum et iudicetur non verbo, sed re non modo non consul sed etiam hostis Antonius. nam si ille consul, fustuarium meruerunt legiones quae consulem reliquerunt, sceleratus Caesar, Brutus nefarius qui contra consulem privato consilio exercitus comparaverunt. si autem militibus exquirendi sunt honores novi propter eorum divinum atque immortale meritum, ducibus autem ne referri quidem potest gratia, quis est qui eum hostem non existimet quem qui armis persequantur conservatores rei publicae iudicentur?2

因此,在我的提议中我将包揽一切——据我理解这并不违背你们的意愿——以便我们向最杰出的将领授予权威,向最英勇的士兵昭示奖赏的希望,并判定安东尼不仅在言辞上、而且在实质上不仅不是执政官,更是国家的公敌。因为如果他是执政官,那么背弃执政官的诸军团就应当领受军棍之刑,以私人决断集结军队对抗执政官的恺撒便是罪犯,布鲁图斯便是恶徒。然而,如果因士兵们神圣而不朽的功绩必须为他们寻求前所未有的荣誉,而对将领们甚至无法回报以相称的感激,那么,当那些以武力讨伐他的人被判定为国家的救星时,又有谁不会将他视作公敌呢?

§3.15

​at quam contumeliosus in edictis, quam barbarus, quam rudis! primum in Caesarem ut maledicta congessit deprompta ex recordatione impudicitiae et stuprorum suorum! quis enim hoc adulescente castior, quis modestior, quod in iuventute habemus inlustrius exemplum veteris sanctitatis? quis autem illo qui male dicit impurior? ignobilitatem obicit C. Caesaris filio cuius etiam natura pater, si vita suppeditasset, consul factus esset. ‘Aricina mater.’ Trallianam aut Ephesiam putes dicere.3 videte quam despiciamur omnes qui sumus e municipiis id est, omnes plane: quotus enim quisque nostrum non est? quod autem municipium non contemnit is qui Aricinum tanto opere despicit, vetustate antiquissimum, iure foederatum, propinquitate paene finitimum, splendore municipum honestissimum?

然而他在告示中是何等恶毒、何等野蛮、何等粗鄙!首先,看他如何将从自身无耻与淫乱的记忆中搜罗出的谩骂倾泻在恺撒身上!因为有谁比这位青年更为纯洁,有谁更为谦逊,我们在年轻一代中还有何种更昭著的古代敬虔之典范?然而,又有谁比那个出口伤人之徒更为污秽?他竟向盖乌斯·恺撒的儿子责难其门第卑微,而哪怕是后者的生父,假若天假其年,也本会成为执政官。“阿里基亚出身的母亲”,他说;人们还以为他谈论的是特拉勒斯或以弗所的妇人呢。看看我们所有来自自治市的人——也就是说,几乎我们所有人——受到了何等蔑视:因为我们当中又有几人不是出自自治市呢?而一个如此极力鄙视阿里基亚——一座年代至为古老、在法权上缔有盟约、地理上几成邻邑、且因市民之显赫而至为荣耀的城市——的人,又有哪座自治市是他不蔑视的呢?

语法注3 条
  1. 3.12esset enim ipsi certe statim serviendum, si Caesar ab eo regni insigne accipere voluisset

    与过去事实相反的条件句:条件从句使用过去完成时虚拟式(voluisset),归结从句则使用被动迂回式的未完成时虚拟式(esset ... serviendum)。动形容词本身即含有必然或义务之义,在此表达假若恺撒接受王冠,安东尼便“立刻必须承受服从与为奴之义务”的状态,因而使用未完成时而非标准的过去完成时迂回式(serviendum fuisset)。

  2. 3.14quem qui armis persequantur conservatores rei publicae iudicentur

    嵌套的双重关系词结构。关系代名词 quem 既指代主句中由 existimet 所支配的目标(与 eum hostem 呼应),同时又充当主语分句 qui armis persequantur 中动词 persequantur 的宾语。整句骨架相当于:“当那些以武力讨伐他(quem)的人被判定为国家救星时,谁又会不把他视作公敌呢?”

  3. 3.15Trallianam aut Ephesiam putes dicere

    现在时虚拟式 putes 为泛指第二人称的潜在虚拟式(“人们会以为……”)。不定式 dicere 的逻辑主语(安东尼,eum)及宾语(母亲,matrem)在语境中被省略。西塞罗在此列举小亚细亚遥远的外邦城邦(特拉勒斯和以弗所),旨在讽刺安东尼竟将近在咫尺、历史悠久的意大利本土自治市阿里基亚贬为蛮邦蛮俗之地的荒谬。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:3.11-3.15