- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:2.98-2.102
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗抨击安东尼在流亡者复归问题上任人唯亲并残酷侮辱其亲叔父盖乌斯,借恺撒亲笔信之名大肆敛财并规避法定审查,将坎帕尼亚等地的肥沃公地滥赏给戏子与赌友,并不顾卜兆法在卡西利努姆非法重设殖民地。
et de exsulibus legem quam fixisti Caesar tulit? nullius insector calamitatem: tantum queror, primum eorum reditus inquinatos quorum causam Caesar dissimilem iudicarit;1 deinde nescio cur non reliquis idem tribuas: neque enim plus quam tres aut quattuor reliqui sunt. qui simili in calamitate sunt, cur tua misericordia non simili fruuntur, cur eos habes in loco patrui? de quo ferre, cum de reliquis ferres, noluisti: quem etiam ad censuram petendam impulisti, eamque petitionem comparasti quae et risus hominum et querelas moveret. cur autem ea comitia non habuisti?
还有,你悬挂出来的那份关于流亡者的法律,难道是恺撒提出的吗?我并不攻击任何人的不幸;我只是抱怨:首先,恺撒判定其案件性质不同之人的复归受到了污损;其次,我不知道你为何不把同样的待遇给予其余的人——因为剩下的人也不过三四个而已。身处同样不幸之中的人,为何不能同样享有你的仁慈?为何你把他们置于你叔父的境地?当你为其余的人提出法案时,你却不愿为他提出;你甚至还怂恿他去谋求监察官一职,并策划了一场既招致人们嘲笑又引来怨言的竞选。那么,你为何又没有举行那场选举呢?
an quia tribunus plebis sinistrum fulmen nuntiabat? cum tua quid interest, nulla auspicia sunt; cum tuorum, tum fis religiosus. quid? eundem in vii viratu nonne destituisti? intervenit enim cui metuisti, credo, ne salvo capite negare non posses.2 omnibus eum contumeliis onerasti quem patris loco, si ulla in te pietas esset, colere debebas. filiam eius, sororem tuam, eiecisti, alia condicione quaesita et ante perspecta. non est satis: probri insimulasti pudicissimam feminam. quid est quod addi possit? contentus eo non fuisti: frequentissimo senatu Kalendis Ianuariis sedente patruo hanc tibi esse cum Dolabella causam odi dicere ausus es quod ab eo sorori et uxori tuae stuprum esse oblatum comperisses. quis interpretari potest, impudentiorne qui in senatu, an improbior qui in Dolabellam, an impurior qui patre audiente, an crudelior qui in illam miseram tam spurce, tam impie dixeris.3
难道是因为保民官报告了凶兆的闪电?当涉及你自己的利益时,便没有任何卜兆;当涉及你亲属的利益时,你才变得虔敬起来。怎么?在七人委员会中,难道你没有背弃他吗?因为我想,介入了一个你害怕在保全性命的情况下无法拒绝的人。你把一切侮辱都加在他身上,而若你心中尚存丝毫孝悌之道,你本应如敬父亲一般尊敬他。你休了他的女儿,即你的堂妹,因为你寻找并事先看准了另一桩婚事。这还不够:你还诬陷这位极贞洁的妇人犯有不贞之罪。还能再添上什么呢?你并不满足于此:一月一日,在济济一堂的元老院中,当你的叔父就坐在那里时,你竟敢声称你仇恨多拉贝拉的原因,是你查明他曾向你的堂妹兼妻子提出通奸。谁能断定,你究竟是在元老院中如此说更为厚颜无耻,还是针对多拉贝拉更为不义,抑或当着其父的面更为肮脏,还是对那个可怜的女人说出如此污秽、如此大逆不道之言更为残忍?
sed ad chirographa redeamus. quae tua fuit cognitio? Acta enim Caesaris pacis causa confirmata sunt a senatu: quae quidem Caesar egisset, non ea quae egisse Caesarem dixisset Antonius. Vnde ista erumpunt, quo auctore proferuntur? si sunt falsa, cur probantur? si vera, cur veneunt? at sic placuerat ut ex Kalendis Iuniis de Caesaris actis cum consilio cognosceretis. quod fuit consilium, quem umquam convocasti, quas Kalendas Iunias exspectasti? an eas ad quas te peragratis veteranorum coloniis stipatum armis rettulisti? O praeclaram illam percursationem tuam mense Aprili atque Maio, tum cum etiam Capuam coloniam deducere conatus es! quem ad modum illinc abieris vel potius paene non abieris scimus.
但让我们回到亲笔信上来吧。你的审查到底是什么样的?元老院为了和平而批准了恺撒的法令:即恺撒真正实行过的那些法令,而不是安东尼声称恺撒实行过的那些。这些东西究竟从何处冒出来的,在谁的主持下被呈递上来的?若是伪造的,为何被通过?若是真实的,为何被出卖?然而此前已有决议,规定从六月一日起,你们与一个顾问委员会共同审查恺撒的法令。有什么顾问委员会?你曾召集过谁?你等待了哪个六月一日?难道是你在走遍老兵殖民地之后、在武装人员簇拥下返回的那个六月一日吗? 噢,你在四月和五月里的那次壮丽巡游!当时你甚至还企图把殖民地建到卡普阿去!我们知道你是怎样从那里离开的,或者说,怎样险些未能脱身。
cui tu urbi minitaris. Vtinam conere, ut aliquando illud ‘paene’ tollatur! at quam nobilis est tua illa peregrinatio! quid prandiorum apparatus, quid furiosam vinolentiam tuam proferam? tua ista detrimenta sunt, illa nostra: agrum Campanum, qui cum de vectigalibus eximebatur ut militibus daretur, tamen infligi magnum rei publicae volnus putabamus, hunc tu compransoribus tuis et conlusoribus dividebas. mimos dico et mimas, patres conscripti, in agro Campano conlocatos. quid iam querar de agro Leontino? quoniam quidem hae quondam arationes Campana et Leontina in populi Romani patrimonio grandiferae et fructuosae ferebantur. Medico tria milia iugerum: quid, si te sanasset?4 rhetori duo: quid, si te disertum facere potuisset.
你如今竟在威胁那座城市。但愿你再去试一次,好让那个“险些”最终被去掉!然而你那次出巡是何等显赫!我何必提及那些午餐的奢华排场,何必提及你那疯狂的酗酒?那些是你自己的损失,以下这些则是我们的损失:坎帕尼亚的土地,即便当初为了分给士兵而被免除税收时,我们仍认为是对共和国造成的巨大创伤,而你却把它分给了你的陪餐客和赌友。元老院议员们,我说的是男女丑角被安置在坎帕尼亚的土地上!我现在何必抱怨莱翁蒂尼的土地呢?既然从前坎帕尼亚和莱翁蒂尼的这些耕地曾被视为罗马人民财产中极其高产且收益丰厚的土地。给医生三千尤格拉:要是他治好了你,又该给多少?给修辞学者两千:要是他能让你能言善辩,又该给多少?
sed ad iter Italiamque redeamus. deduxisti coloniam Casilinum, quo Caesar ante deduxerat. consuluisti me per litteras de Capua tu quidem, sed idem de Casilino respondissem: possesne ubi colonia esset, eo coloniam novam iure deducere.5 negavi in eam coloniam quae esset auspicato deducta, dum esset incolumis, coloniam novam iure deduci: colonos novos ascribi posse rescripsi. tu autem insolentia elatus omni auspiciorum iure turbato Casilinum coloniam deduxisti, quo erat paucis annis ante deducta, ut vexillum tolleres, ut aratrum circumduceres; cuius quidem vomere portam Capuae paene perstrinxisti, ut florentis coloniae territorium minueretur.
但让我们回到你的旅程和意大利上来。你把殖民地迁建到了卡西利努姆,而恺撒此前已在那里建过殖民地。你确实曾就卡普阿写信向我咨询,但对卡西利努姆我也会给出同样的回答:在已有殖民地的地方,能否依法再建立一座新殖民地。我明确表示,对于一座依卜兆建立的殖民地,只要它依然完好,便不能依法建立新殖民地;我回信说,可以登记新的殖民者。然而你却因傲慢而狂妄自大,扰乱卜兆的一切法规,在几年前刚刚建立过殖民地的卡西利努姆建立了一座殖民地,以便竖起军旗、牵引犁铧环绕界线;你甚至用其犁铧几乎擦过了卡普阿的城门,以此削减了一座繁荣殖民地的疆界。
- 2.98quorum causam Caesar dissimilem iudicarit
动词 iudicarit 是完成时虚拟语气 iudicaverit 的缩略形式,置于修饰 eorum 的关系从句中,表特征或主观理由,意为“恺撒判定其案件性质不同(的那些人)”。
- 2.99intervenit enim cui metuisti, credo, ne salvo capite negare non posses
作为动词 intervenit 主语的先行词(is 或 aliquis)被省略,后接以与格关系代词 cui 引导的从句。cui 受 metuisti 之后由 ne 引导的恐惧从句中的 negare 支配(“拒绝他”),salvo capite 为独立夺格,意为“在生命/公民权完整的前提下”。
- 2.99quis interpretari potest, impudentiorne qui in senatu, an improbior qui in Dolabellam, an impurior qui patre audiente, an crudelior qui in illam miseram tam spurce, tam impie dixeris
这是由 interpretari potest 引出的间接双重/多重疑问句(impudentiorne... an... an... an...)。关系代词从句中的虚拟语气动词 dixeris(具有表原因或特征的性质)统一统摄上述四个比较级形容词,形成并列排比:“你在元老院中如此说话更为厚颜无耻,还是针对多拉贝拉更为不义……”。
- 2.101quid, si te sanasset
省略主句动词的过去与事实相反的条件句:quid [dedisses],后接虚拟语气过去完成时条件从句 si te sanasset(sanavisset 的缩略形式),意为“要是他治好了你,[你又会给他]什么呢?”。
- 2.102possesne ubi colonia esset, eo coloniam novam iure deducere
间接疑问句(possesne)中嵌入了地点关系副词从句(ubi colonia esset)及与其对应的方向副词(eo),表达向西塞罗咨询的法律问题:“在已有殖民地的地方(eo ubi...),能否依法建立新殖民地”。
