- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:2.103-2.108
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗谴责安东尼假借恺撒拍卖之名非法侵占马尔库斯·瓦罗在卡西努姆的庄园,并将其变为放荡酗酒之所。他进一步痛斥安东尼沿途对待各自治市的傲慢无礼、对其同僚多拉贝拉的威逼软化,以及武装进京给罗马全城带来的恐怖统治。
ab hac perturbatione religionum advolas in M. Varronis, sanctissimi atque integerrimi viri, fundum Casinatem. quo iure, quo ore? ‘eodem,’ inquies ‘quo in heredum L. Rubri, quo in heredum L. Turseli praedia, quo in reliquas innumerabilis possessiones.’ et si ab hasta, valeat hasta, valeant tabulae, modo Caesaris, non tuae, quibus debuisti, non quibus tu te liberavisti. Varronis quidem Casinatem fundum quis venisse dicit, quis hastam istius venditionis vidit, quis vocem praeconis audivit? misisse te dicis Alexandream qui emeret a Caesare; ipsum enim exspectare magnum fuit.1
从这场对宗教法规的践踏中,你又飞奔到马尔库斯·瓦罗这位至圣至纯之人的卡西努姆庄园。凭什么权利,凭着怎样厚颜的面孔?‘凭着同一种权利,’你会说,‘我凭它进入卢基乌斯·鲁布里乌斯继承人的庄园,进入卢基乌斯·图尔塞利乌斯继承人的田产,以及进入无数其他的产业。’如果这是通过公开拍卖得来的,那就让拍卖有效,让账簿有效吧,只要它们是恺撒的,而不是你的——是通过它们你欠下债务,而不是通过它们你免除了自己的债务。可是,有谁说过瓦罗的卡西努姆庄园曾被出售?有谁见过那场交易的标枪?有谁听见过拍卖官的呼喊?你说你曾派人去亚历山大里亚从恺撒那里购买;因为等待恺撒本人返回,在你看来显然是一件太沉重的负担。
quis vero audivit umquam—nullius autem salus curae pluribus fuit— de fortunis Varronis rem ullam esse detractam? quid? si etiam scripsit ad te Caesar ut redderes, quid satis potest dici de tanta impudentia? Remove gladios parumper illos quos videmus: iam intelleges aliam causam esse hastae Caesaris, aliam confidentiae et temeritatis tuae. non enim te dominus modo illis sedibus sed quivis amicus, vicinus, hospes, procurator arcebit. at quam multos dies in ea villa turpissime es perbacchatus! ab hora tertia bibebatur, ludebatur, vomebatur. O tecta ipsa misera, ‘quam dispari domino'—quamquam quo modo iste dominus—sed tamen quam ab dispari tenebantur!2 studiorum enim suorum M. Varro voluit illud, non libidinum deversorium.
然而,有谁曾听闻——而没有任何人的安危曾受到过更多人的关切——瓦罗的财产被剥夺了分毫?更有甚者,如果恺撒甚至曾致信予你命你归还,面对如此厚颜无耻,还有什么话足以形容?请把你眼前让我们见到的那些刀剑暂时挪开:你立刻就会明白,恺撒的拍卖是一回事,而你的狂妄与鲁莽则是另一回事。因为不仅真正的主人会把你从那座住宅中驱逐出去,任何友人、邻里、宾客、管家也都会将你拒之门外。可是你在那座别庄里,多少天来极其无耻地狂饮作乐!从第三时起,人们就在那里痛饮、赌博、呕吐。噢,可怜的房屋本身,‘落入何等不配的主人之手’——尽管那家伙何尝配称为主人——然而它们曾被何等不称的人所占据!因为马尔库斯·瓦罗是要将那里作为自己学术研究的居所,而不是放荡情欲的客栈。
quae in illa villa antea dicebantur, quae cogitabantur, quae litteris mandabantur! iura populi Romani, monumenta maiorum, omnis sapientiae ratio omnisque doctrinae. at vero te inquilino —non enim domino—personabant omnia vocibus ebriorum, natabant pavimenta vino, madebant parietes, ingenui pueri cum meritoriis, scorta inter matres familias versabantur. Casino salutatum veniebant, Aquino, Interamna: admissus est nemo. iure id quidem; in homine enim turpissimo obsolefiebant dignitatis insignia.
从前在那座别庄里谈论的是何等的事情,思考的是何等的思想,托付给文字的是何等的内容!罗马人民的法律、先祖的勋业、一切智慧与一切学问的原理。然而在你充当房客期间——因为你绝非主人——整个屋宇回荡着醉汉的叫嚷,地面流淌着葡萄酒,墙壁渗着潮湿,自由出身的少年与男娼混杂,妓女出入于主妇之间。人们从卡西努姆、从阿奎努姆、从因特兰纳前来问候致敬,却无一人被接纳。这确实是理所应当的;因为在这样一个极度卑鄙的人身上,尊严的一切徽号都会黯然失色。
cum inde Romam proficiscens ad Aquinum accederet, obviam ei processit, ut est frequens municipium, magna sane multitudo. at iste operta lectica latus per oppidum est ut mortuus. stulte Aquinates: sed tamen in via habitabant. quid Anagnini? qui, cum essent devii, descenderunt ut istum, tamquam si esset consul, salutarent. incredibile dictu, sed inter omnis constabat neminem esse resalutatum, praesertim cum duos secum Anagninos haberet, mustelam et Laconem, quorum alter gladiorum est princeps, alter poculorum.
当他离开那里启程前往罗马、走近阿奎努姆时,由于那是一座人口稠密的自治市,果真有一大群人出城迎接他。然而那家伙却坐在紧闭帷幕的舆车里被抬着穿过城镇,仿佛一具死尸。阿奎努姆的人固然愚蠢,但他们毕竟住在交通要道上。阿纳格尼亚的人又如何呢?他们虽然地处偏僻,却特意下山前来向他致意,仿佛他真是一位执政官似的。说来令人难以置信,但所有人都一致证明,没有一人得到还礼,尤其是当他身边还带着两个阿纳格尼亚人——穆斯泰拉和拉孔时,其中一人是刀剑之首,另一人则是酒杯之魁。
quid ego illas istius minas contumeliasque commemorem quibus invectus est in Sidicinos, vexavit Puteolanos, quod C. Cassium et Brutos patronos adoptassent? Magno quidem studio, iudicio, benevolentia, caritate, non, ut te et Basilum, vi et armis, et alios vestri similis quos clientis nemo habere velit, non modo illorum cliens esse.3 interea dum tu abes, qui dies ille conlegae tui fuit, cum illud quod venerari solebas bustum in foro evertit? qua re tibi nuntiata, ut constabat inter eos qui una fuerunt concidisti. quid evenerit postea nescio—metum credo valuisse et arma—conlegam quidem de caelo detraxisti effecistique non tu quidem etiam nunc ut similis tui, sed certe ut dissimilis esset sui.4
我又何必重提那个家伙对西迪基尼人发泄怒火、对普特奥利人横加折磨的那些威胁与侮辱呢?仅仅因为他们推选了盖乌斯·卡斯修斯和布鲁图斯家族的人作为保护人。他们确实是出于极大的热忱、审慎、善意和爱戴而推选的,而不是像推选你和巴西卢斯那样,出于武力与强权,也不是像推选你们这帮没人愿意收为门客、更不用说去充当其门客的同类人那样。与此同时,当你不在的时候,对于你的执政官同僚而言那是怎样的一天!当时他推倒了你在广场上惯常膜拜的那座纪念灵冢。当这件事向你通报时,正如在场之人一致证实的那样,你瘫倒在地。后来究竟发生了什么我不得而知——我相信是恐惧与刀剑发挥了作用——你确实把你的同僚从天上拉了下来,并且办到了让他虽说至今仍未变得像你,但肯定变得不再像他自己了。
qui vero inde reditus Romam, quae perturbatio totius urbis! memineramus Cinnam nimis potentem, Sullam postea dominantem, modo Caesarem regnantem videramus. erant fortasse gladii, sed absconditi nec ita multi. ista vero quae et quanta barbaria est! agmine quadrato cum gladiis sequuntur; scutorum lecticas portari videmus. atque his quidem iam inveteratis, patres conscripti, consuetudine obduruimus. Kalendis Iuniis cum in senatum, ut erat constitutum, venire vellemus, metu perterriti repente diffugimus.
而随后从那里返回罗马,给整座城市带来了何等的骚乱!我们记得钦纳曾权倾一时,苏拉其后专断独裁,不久前我们还目睹了恺撒的君临称霸。那时或许也有刀剑,但都是隐匿的,也没有那么多。然而你现在的行径,是何等巨大、何等性质的野蛮!全副武装的队形拔出刀剑跟随在后;我们亲眼看见抬着装满盾牌的舆轿。元老院议员们,对于这些如今已成家常便饭的事,我们因习惯而变得麻木了。在六月一日,当我们依照原定安排想要前往元老院时,由于惊恐万分,我们顿时四散奔逃。
- 2.103ipsum enim exspectare magnum fuit
直陈式完成时 'magnum fuit' 带有一种反讽的非现实虚拟意味,意为‘等待恺撒本人归来是一件太重大的难事(所以等不得)’。在拉丁语中,表示能力、应当以及中性形容词与 'esse' 连用的结构中,习惯使用直陈式过去时态来表达英语或汉语中常带有虚拟或假设语气的含义。
- 2.104O tecta ipsa misera, ‘quam dispari domino’—quamquam quo modo iste dominus—sed tamen quam ab dispari tenebantur!
此处引用了悲剧中的著名诗句(‘古老的大厦啊,哎,落入何等不配的主人之手!’)。引文中的与格 'dispari domino' 源自原诗的语法,但在西塞罗插入了括号中的反问(‘尽管那家伙何尝配称为主人’)之后,主句改用被动语态动词 'tenebantur',并相应地转换为动作主体的夺格短语 'ab dispari'。
- 2.107quos clientis nemo habere velit, non modo illorum cliens esse
在否定句('nemo habere velit')之后,'non modo' 相当于 'non modo non',表示‘更不用说……’。整句结构的意思是:‘甚至没有人愿意收他们为门客,更不用说去充当他们的门客了’。
- 2.107effecistique non tu quidem etiam nunc ut similis tui, sed certe ut dissimilis esset sui
动词 'effecisti' 引导了两个由 'ut' 构成的结果/名词性从句:'non tu quidem etiam nunc ut similis tui [esset], sed certe ut dissimilis esset sui'。意为:安东尼虽然没有让多拉贝拉完全变得像安东尼自己,但确实让他变得不再像原本的多拉贝拉了。属格代词 'tui' 与反身代词属格 'sui'(指代从句主语多拉贝拉自身)构成了鲜明的对比结构。
