- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:2.92-2.97
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗抨击安东尼伪造恺撒的备忘录并侵吞公款,擅自出卖特权(如恢复狄奥塔鲁斯国王的领地以及免除克里特行省的赋税),使共和国蒙受巨大损失。
mihi vero nullo modo,1 qui omnia te gubernante naufragia metuebam. num igitur me fefellit, aut num diutius sui potuit esse dissimilis? inspectantibus vobis toto Capitolio tabulae figebantur, neque solum singulis venibant immunitates sed etiam populis universis: civitas non iam singillatim, sed provinciis totis dabatur. itaque si haec manent quae stante re publica manere non possunt, provincias universas, patres conscripti, perdidistis, neque vectigalia solum sed etiam imperium populi Romani huius domesticis nundinis deminutum est.
但对我而言绝非如此,因为只要由你掌舵,我便惧怕一切沉船之祸。那么,难道是我看错了吗?抑或是他还能更久地违背自己的本性呢?就在诸位眼皮底下,告示铜牌被悬挂在整个卡庇托尔山上,免税特权不仅被出卖给个人,而且出卖给整个民族;公民权不再零星赐予,而是赐予整个行省。因此,如果这些在共和国存续期间决不能保留的法令继续有效,元老院议员们,你们就失去了整个行省,不仅税收,连同罗马人民的帝国霸权也被此人的私家市集削弱了。
Vbi est septiens miliens2 quod est in tabulis quae sunt ad Opis? funestae illius quidem pecuniae, sed tamen quae nos, si eis quorum erat non redderetur, a tributis posset vindicare. tu autem quadringentiens sestertium quod Idibus Martiis debuisti quonam modo ante Kalendas Aprilis debere desisti? sunt ea quidem innumerabilia quae a tuis emebantur non insciente te, sed unum egregium de rege Deiotaro, populi Romani amicissimo, decretum in Capitolio fixum: quo proposito nemo erat qui in ipso dolore risum posset continere.
奥普斯女神庙账簿上记载的七亿塞斯提斯到哪里去了?那笔钱固然沾染了罪恶,但若不归还给原主,原本可以免除我们的赋税。然而你,在三月十五日所欠下的四千万塞斯提斯,究竟是用什么办法在四月一日之前就不复欠债了呢?从你的党羽那里且在你知情下买来的东西固然数不胜数,但其中格外显眼的一件,是悬挂在卡庇托尔山上关于罗马人民极忠实之友狄奥塔鲁斯国王的决议:该决议公布之后,无人能在极大的悲痛中抑制住笑声。
quis enim cuiquam inimicior quam Deiotaro Caesar? aeque atque huic ordini, ut equestri, ut Massiliensibus, ut omnibus quibus rem publicam populi Romani caram esse sentiebat. igitur a quo vivo nec praesens nec absens rex Deiotarus quicquam aequi boni impetravit, apud mortuum factus est gratiosus. compellarat hospitem praesens, computarat pecuniam, in eius tetrarchia unum ex Graecis comitibus suis conlocarat, Armeniam abstulerat a senatu datam. haec vivus eripuit, reddit mortuus.
因为有谁仇恨任何人胜过恺撒仇恨狄奥塔鲁斯?正如他仇恨这个阶层,仇恨骑士阶层,仇恨马西利亚人,仇恨所有他察觉到深爱罗马人民共和国的人一样。因此,狄奥塔鲁斯国王在恺撒生前无论是亲自出面还是缺席,都未曾从他那里求得任何公正公道之事,如今在此人死后反倒得蒙恩宠了。恺撒生前曾当面谴责这位宾客,敲诈他的钱财,把自己的一个希腊随从安置在他的四封领地内,夺走了元老院赐予他的亚美尼亚。生前夺走了这些,死后却归还了。
at quibus verbis? modo aequum sibi videri, modo non iniquum.3 mira verborum complexio! at ille numquam—semper enim absenti adfui Deiotaro— quicquam sibi quod nos pro illo postularemus aequum dixit videri. syngrapha sesterti centiens per legatos, viros bonos, sed timidos et imperitos, sine nostra, sine reliquorum hospitum regis sententia facta in gynaecio est, quo in loco plurimae res venierunt et veneunt. qua ex syngrapha quid sis acturus meditere censeo: rex enim ipse sua sponte, nullis commentariis Caesaris, simul atque audivit eius interitum, suo Marte res suas recuperavit.
然而用的是何种言辞?一会儿是“在他看来似乎公平”,一会儿又是“并非不公”。真是奇妙的措辞组合!然而那个人生前从未——因为我总是为缺席的狄奥塔鲁斯辩护——说过我们为他所要求的任何事情在他看来是公平的。一份一千万塞斯提斯的借约,由使节们——虽是良善之人,却胆怯且缺乏经验——在没有征得我们以及国王其他宾客的意见下,在妇人寝室里达成了;在那个地方,无数事物曾经被出卖,如今仍在被出卖。我建议你考虑一下凭那份借约你打算怎么做:因为国王本人根据自己的意愿,无需恺撒的任何备忘录,一听说他丧生,便凭自己的武力收复了自己的财产。
sciebat homo sapiens ius semper hoc fuisse ut, quae tyranni eripuissent, ea tyrannis interfectis ei quibus erepta essent recuperarent. nemo igitur iure consultus, ne iste quidem, qui tibi uni est iure consultus, per quem haec agis, ex ista syngrapha deberi dicet pro eis rebus quae erant ante syngrapham recuperatae. non enim a te emit, sed prius quam tu suum sibi venderes ipse possedit. ille vir fuit; nos quidem contemnendi qui auctorem odimus, acta defendimus.
这位智者知道自古以来的法则便是:僭主所夺取的财物,在僭主被诛之后,当由被夺者收回。因此,没有任何法学家,哪怕是唯独为你一人的法学家、你借以经办这些勾当的那个人,也不会说根据那份借约,应当为在借约订立之前就已收回的那些财产偿付欠款。因为他并非从你那里购买,而是在你将属于他的东西卖给他之前,就已自行占有。他才是个大丈夫;而我们这些人确实该受鄙视,我们憎恨其首倡者,却极力捍卫其法令。
quid ego de commentariis infinitis, quid de innumerabilibus chirographis loquar? quorum etiam institores sunt qui ea tamquam gladiatorum libellos palam venditent. itaque tanti acervi nummorum apud istum construuntur ut iam expendantur, non numerentur pecuniae. at quam caeca avaritia est! nuper fixa tabula est qua civitates locupletissimae Cretensium vectigalibus liberantur, statuiturque ne post M. Brutum pro consule sit Creta provincia. tu mentis compos, tu non constringendus? an Caesaris decreto Creta post M. Bruti decessum potuit liberari, cum Creta nihil ad Brutum Caesare vivo pertineret? at huius venditione decreti—ne nihil actum putetis—provinciam Cretam perdidistis. omnino nemo ullius rei fuit emptor cui defuerit hic venditor.4
关于那些无休止的备忘录,关于数不胜数的亲笔信,我还有什么可说的呢?甚至还有这些东西的经纪人,公然叫卖它们,就像叫卖角斗士的名册一样。因此,在他那里堆积起如此巨大的钱堆,以致金钱现在是论秤称,而不是论枚数了。然而贪婪是何等盲目!最近悬挂起了一块铜牌,凭此免除了克里特人最富裕城邦的税赋,并规定在马尔库斯·布鲁图斯卸任资深执政官后,克里特不再是一个行省。你神智清醒吗?难道不该把你绑起来吗?难道恺撒在世时克里特与布鲁图斯毫无干系,克里特反倒能凭恺撒的决议在马尔库斯·布鲁图斯卸任后获得自由吗?然而通过出卖这一决议——免得诸位以为一无所成——你们失去了克里特行省。总之,无论任何人想买任何东西,都绝不缺少他这个卖主。
- 2.92mihi vero nullo modo
承接前一句 constituta res publica videbatur aliis(在其他人看来,国家似乎已经重建好了)的对比省略表达,省略了谓语动词 videbatur,意为“但对我而言绝非如此”。
- 2.93septiens miliens
罗马大额货币的标准数词省略表达,省略了 centēna mīlia sestertium(十万塞斯提斯)。数词副词 septiens(7次)与 miliens(1000次)相乘并乘以十万,表示7亿(700,000,000)塞斯提斯。
- 2.95modo aequum sibi videri, modo non iniquum
用于引述据称记录在恺撒备忘录中的文字的间接引语(对格不定式结构),省略了主导动词(如 scriptum esse)。videri 的逻辑主语为承前省略的中性单数代词(意为“这在他看来似乎……”)。
- 2.97cui defuerit hic venditor
否定先行词 nemo 引导的特征/结果关系从句,从属动词使用完成时虚拟语气 defuerit,表示“没有任何买家会缺少他这个卖家”。
