- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:2.87-2.91
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗谴责安东尼将向恺撒献王权一事载入国家公历的僭越行为,揭露他在恺撒遇刺后的狼狈逃窜以及在葬礼上煽动暴乱的罪行,并批判他随后通过废除独裁官等法令所制造的虚假共和表象。
at etiam ascribi iussit in fastis ad Lupercalia: C. Caesari, dictatori perpetuo, M. Antonium consulem populi iussu regnum detulisse; Caesarem uti noluisse. iam iam minime miror te otium perturbare; non modo urbem odisse sed etiam lucem; cum perditissimis latronibus non solum de die sed etiam in diem bibere.1 Vbi enim tu in pace consistes? qui locus tibi in legibus et in iudiciis esse potest, quae tu, quantum in te fuit, dominatu regio sustulisti? ideone L. Tarquinius exactus, Sp. Cassius, Sp. Maelius, M. Manlius necati ut multis post saeculis a M. Antonio, quod fas non est, rex Romae constitueretur?
不仅如此,他还下令在卢佩卡尔节下的历书上记入:“执政官马尔库斯·安东尼奉人民之命向终身独裁官盖乌斯·恺撒献上王权;恺撒不愿受用。”此时此刻,我丝毫不奇怪你破坏安宁;不仅憎恨这座城市,甚至憎恨白昼之光;与最亡命的匪帮不仅大白天就开始喝酒,而且一直喝到翌日。因为在和平之中,你将在何处立足?在法律和法庭中哪里还能有你的位置?你在力所能及的范围内,早已用王道专制将它们废除。难道驱逐卢基乌斯·塔克文,处死斯普里乌斯·卡西乌斯、斯普里乌斯·梅利乌斯、马尔库斯·曼利乌斯,就是为了让数个世纪之后由马尔库斯·安东尼在罗马建立一位国王——这是天理不容的吗?
sed ad auspicia redeamus, de quibus Idibus Martiis fuit in senatu Caesar acturus. quaero: tum tu quid egisses?2 audiebam equidem te paratum venisse, quod me de ementitis auspiciis, quibus tamen parere necesse erat, putares esse dicturum. sustulit illum diem fortuna rei publicae. num etiam tuum de auspiciis iudicium interitus Caesaris sustulit? sed incidi in id tempus quod eis rebus in quas ingressa erat oratio praevertendum est.3 quae tua fuga, quae formido praeclaro illo die, quae propter conscientiam scelerum desperatio vitae, cum ex illa fuga beneficio eorum qui te, si sanus esses, salvum esse voluerunt, clam te domum recepisti!
但让我们回到鸟卜上来,恺撒原打算在三月十五日的元老院中讨论此事。我问:那时你会怎么做?我确实听说你是有备而来的,因为你以为我要谈论那些被伪造的鸟卜——然而服从它们却是必须的。国家的命运夺走了那一天。难道恺撒的死连同你对鸟卜的裁决也一并夺走了吗?但我碰到了那个时期,它必须优先于我演说方才进入的那些事情。在那个光辉的日子里,你的逃亡何其狼狈,你的恐惧何其深重,由于深知自己的罪恶,你对生命又是何等绝望!在那次逃亡之后,多亏那些希望你若清醒便能平安之人的恩惠,你偷偷溜回了家中!
O mea frustra semper verissima auguria rerum futurarum! dicebam illis in Capitolio liberatoribus nostris, cum me ad te ire vellent, ut ad defendendam rem publicam te adhortarer, quoad metueres, omnia te promissurum; simul ac timere desisses, similem te futurum tui. itaque cum ceteri consulares irent, redirent, in sententia mansi: neque te illo die neque postero vidi neque ullam societatem optimis civibus cum importunissimo hoste foedere ullo confirmari posse credidi. post diem tertium veni in aedem telluris et quidem invitus, cum omnis aditus armati obsiderent.
啊,我对未来事态的预见总是何等真实,却又何等徒劳!当那些在卡庇托尔山上的我们的解放者希望我前往你处,劝勉你捍卫国家时,我便对他们说:只要你心存恐惧,就会承诺一切;一旦你停止畏惧,就会恢复你的本来面目。因此,当其他执政官级元老往来奔走时,我坚持自己的主张:我在那天和次日都没有见你,也不相信最优秀的公民与最狠毒的敌人之间能够通过任何盟约建立起结盟。第三天,我来到了大地女神神庙,而且确实是极不情愿地去的,因为武装人员封锁了所有的通道。
qui tibi dies ille, Antoni, fuit? quamquam mihi inimicus subito exstitisti, tamen me tui miseret quod tibi invideris.4 qui tu vir, di immortales, et quantus fuisses, si illius diei mentem servare potuisses! pacem haberemus, quae erat facta per obsidem puerum nobilem, M. Bambalionis nepotem. quamquam bonum te timor faciebat, non diuturnus magister offici, improbum fecit ea quae, dum timor abest, a te non discedit, audacia. etsi tum, cum optimum te putabant me quidem dissentiente, funeri tyranni, si illud funus fuit, sceleratissime praefuisti.
安东尼啊,那一天对你而言是怎样的一天!尽管你突然成了我的死敌,我却因你自误前程、自损光荣而为你感到惋惜。不朽的神啊,如果你能够保持那一天的胸怀,你本该成为怎样的一个人,何等伟大!我们本该享有那经由人质——一位出身高贵的小男孩、马尔库斯·班巴利奥的外孙——所达成的和平。虽然恐惧曾使你向善,但恐惧不是恪尽职守的长久良师;而一旦恐惧消失便从未离开过你的那份鲁莽,使你变得邪恶。尽管当时在我的异议之下人们仍认为你是最优秀的人,你却极其罪恶地主持了暴君的葬礼——如果那也能算作葬礼的话。
tua illa pulchra laudatio, tua miseratio, tua cohortatio; tu, tu, inquam, illas faces incendisti, et eas quibus semustilatus ille est et eas quibus incensa L. Bellieni domus deflagravit. tu illos impetus perditorum hominum et ex maxima parte servorum quos nos vi manuque reppulimus in nostras domos immisisti. idem tamen quasi fuligine abstersa reliquis diebus in Capitolio praeclara senatus consulta fecisti, ne qua post Idus Martias immunitatis tabula neve cuius benefici figeretur. meministi ipse de exsulibus, scis de immunitate quid dixeris. optimum vero quod dictaturae nomen in perpetuum de re publica sustulisti:5 quo quidem facto tantum te cepisse odium regni videbatur ut eius omnem propter proximum dictatorem metum tolleres. constituta res publica videbatur aliis,
是你发表了那篇冠冕堂皇的悼词,是你发出那番哀叹,是你进行那番煽动;我说,是你,就是你点燃了那些火把,既包括将那具尸体烧得半焦的火把,也包括点燃并焚毁了卢基乌斯·贝利埃努斯宅邸的火把。是你把那些亡命之徒以及大半由奴隶组成的人群的冲击引向我们的住宅,而我们用武力亲手击退了他们。然而,犹如擦去了身上的煤烟,你在随后的几日里在卡庇托尔山上通过了极佳的元老院决议,规定三月十五日之后不得张贴任何豁免或恩赏的告示铜牌。你自己记得关于流放者的事情,你知道关于豁免权你说了些什么。但最好的举动在于你从国家中永久废除了独裁官的称号:经由此举,你似乎确实对王权产生了极大的憎恶,以致消除了因上一任独裁官而引起的对王权的所有恐惧。在其他人看来,国家似乎已经重建好了,
- 2.87non solum de die sed etiam in diem bibere
时间介词短语的对举习语。“de die”表示在通常饮宴时间之前“还在大白天/大白天就开始”;“in diem”则表示“直到次日天明/连宵达旦”。
- 2.88tum tu quid egisses?
用于未实现的过去情境中的过去完成时虚拟式(过去深思疑问或非真实条件句的主句):“在那种情况下你会做什么/打算怎么做?”
- 2.88quod eis rebus in quas ingressa erat oratio praevertendum est
动形词结构,“eis rebus”为“praevertendum est”所支配的与格,意为“必须优先于演说方才进入的那些事情(即鸟卜问题)”。
- 2.90quod tibi invideris
由“quod”引导的原因从句,使用完成时虚拟式。“invidere”接与格反身代名词“tibi”,构成习惯表达,意为“自误前程/自损本可获得的荣耀”,表现其道德上的自暴自弃与自毁。
- 2.91optimum vero quod dictaturae nomen in perpetuum de re publica sustulisti
实质性/解释性“quod”从句作为谓语形容词“optimum [erat/fuit]”的主语从句,结构为“最出色的一点确实在于你从国家中永久废除了独裁官的称号”。
