- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:2.82-2.86
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗严厉谴责安东尼在多拉贝拉的执政官选举大会上捏造凶兆以非法阻挠进程,并在卢佩卡尔节上公然向恺撒献上王冠以图谋恢复王政的狂妄暴行。
atque ex illo die recordamini eius usque ad Idus Martias consulatum. quis umquam apparitor tam humilis, tam abiectus? nihil ipse poterat; omnia rogabat; caput in aversam lecticam inserens, beneficia quae venderet a conlega petebat. ecce Dolabellae comitiorum dies. sortitio praerogativae; quiescit. renuntiatur: tacet. prima classis vocatur, deinde ita ut adsolet suffragia, tum secunda classis, quae omnia sunt citius facta quam dixi.
从那一天起,请回忆直到三月十五日为止他的执政官任期。何曾有过如此卑微、如此下贱的从吏?他自己一事无能,事事乞求;把头伸进背向的轿子里,向同僚索取可以拿去倒卖的恩惠。看啊,多拉贝拉的选举大会之日到了。百人队先投权抽签进行;他毫无动静。结果宣告出来;他保持沉默。第一等级被召集,然后按惯例是六个骑士百人队投票,接着是第二等级;这一切发生得比我所说的还要快。
confecto negotio bonus augur—C. Laelium diceres1—'Alio die’ inquit. O impudentiam singularem! quid videras, quid senseras, quid audieras? neque enim te de caelo servasse dixisti nec hodie dicis. id igitur obvenit vitium quod tu iam Kalendis Ianuariis futurum esse provideras et tanto ante praedixeras. ergo hercule magna, ut spero, tua potius quam rei publicae calamitate ementitus es auspicia; obstrinxisti religione populum Romanum; augur auguri, consul consuli obnuntiasti. nolo plura, ne acta Dolabellae videar convellere, quae necesse est aliquando ad nostrum conlegium deferantur. sed adrogantiam hominis insolentiamque cognoscite.
事情办完后,这位优秀的占卜官——你简直会以为他是盖乌斯·莱利乌斯呢——说:“改日再议!”啊,无与伦比的厚颜无耻!你看见了什么,感知到了什么,听到了什么?因为你既没说过你在观测天象,今天也没有这样说。因此,降临的正是你在元月一日就预见到会发生、并在那么久之前就预言过的瑕疵。于是,凭赫拉克勒斯起誓——我希望是对你自己而非对国家带来巨大的灾祸——你捏造了鸟卜;你用宗教罪责束缚了罗马人民;你以占卜官的身份向占卜官、以执政官的身份向执政官宣告了凶兆。我不愿多谈,免得显得像是在推翻多拉贝拉的各项法令,这些法令早晚必须提交给我们的占卜官公会。但是,请看此人的傲慢与狂妄。
quam diu tu voles, vitiosus consul Dolabella; rursus, cum voles, salvis auspiciis creatus. si nihil est, cum augur eis verbis nuntiat, quibus tu nuntiasti, confitere te, cum ‘Alio die’ dixeris, sobrium non fuisse; sin est aliqua vis in istis verbis, ea quae sit augur a conlega requiro. sed ne forte ex multis rebus gestis M. Antoni rem unam pulcherrimam transiliat oratio, ad Lupercalia veniamus. non dissimulat, patres conscripti: apparet esse commotum; sudat, pallet. Quidlibet, modo ne nauseet, faciat quod in porticu Minucia fecit. quae potest esse turpitudinis tantae defensio? cupio audire, ut videam ubi rhetoris sit tanta merces, ubi campus Leontinus appareat.
只要你愿意,多拉贝拉就是个非法执政官;反之,当你愿意时,他便是在吉兆之下选出的。如果占卜官用你所用的那些词句通报时毫无效力,那么请你承认,在说“改日再议”时你并非清醒;但如果那些词句中确有某种效力,我作为占卜官,向同僚请教那效力究竟为何。 但是,为了不让演说偶然略过马尔库斯·安东尼诸多事迹中最光辉的一桩,让我们谈谈卢佩卡尔节吧。各位征召元老,他并没有掩饰:显然他心烦意乱;他在流汗,他面色苍白。只要他不吐出来,就像他在米努基乌斯柱廊所做的那样,他爱做什么就做什么吧。如此巨大的耻辱能有什么辩解?我渴望听到,好让我看看付给他修辞学老师的巨额报酬落到了何处,莱翁蒂诺伊平原的土地体现在哪里。
sedebat in rostris conlega tuus amictus toga purpurea, in sella aurea, coronatus. escendis, accedis ad sellam—ita eras Lupercus ut te consulem esse meminisse deberes2—diadema ostendis. gemitus toto foro. Vnde diadema? non enim abiectum sustuleras, sed attuleras domo meditatum et cogitatum scelus. tu diadema imponebas cum plangore populi; ille cum plausu reiciebat. tu ergo unus, scelerate, inventus es qui cum auctor regni esses, eumque quem conlegam habebas dominum habere velles, idem temptares quid populus Romanus ferre et pati posset.
你的同僚身穿紫袍,头戴冠冕,坐在讲坛上的黄金座椅上。你登台,走向座椅——你虽身为卢佩卡尔祭司,本该牢记自己是执政官——你展示出一具王冠。整个广场发出一片呻吟。王冠从何而来?因为你不是捡起扔掉的东西,而是从家里带来了这桩深思熟虑、早有图谋的罪行。你在人民的哀叹声中要把王冠戴在他头上;他则在掌声中将它推辞。因此,恶徒啊,唯独你被发现是这样一个人:你既是王权的倡议者,希望把本为同僚之人视为主子,同时又试探罗马人民能承受和忍耐什么。
at etiam misericordiam captabas: supplex te ad pedes abiciebas. quid petens? ut servires? tibi uni peteres3 qui ita a puero vixeras ut omnia paterere, ut facile servires; a nobis populoque Romano mandatum id certe non habebas. O praeclaram illam eloquentiam tuam, cum es nudus contionatus! quid hoc turpius, quid foedius, quid suppliciis omnibus dignius? num exspectas dum te stimulis fodiamus? haec te, si ullam partem habes sensus, lacerat, haec cruentat oratio. vereor ne imminuam summorum virorum gloriam; dicam tamen dolore commotus. quid indignius quam vivere eum qui imposuerit diadema, cum omnes fateantur iure interfectum esse qui abiecerit?4
甚至你还在博取同情:像个祈求者一样扑倒在他脚下。乞求什么?做个奴隶吗?你大可只为你自己去乞求,因为你从小就是这样生活的,能够忍受一切,以便轻而易举地做个奴隶;但来自我们和罗马人民的授权,你肯定是没有的。啊,你赤身裸体向民众发表讲话时那非凡的口才啊!还有什么比这更可耻、更丑恶、更配受一切惩罚的吗?难道你还在等我们用刺棒来戳你吗?只要你还有一丝知觉,这篇演说就会将你撕裂,让你鲜血淋漓。我担心自己会贬损最崇高之人的荣耀;然而,在悲愤驱使下我仍要说:既然人人都承认抛弃王冠之人被杀是罪有应得,那么将王冠戴在他人头上的人居然还活着,世上还有什么比这更荒谬不公的呢?
- 2.83C. Laelium diceres
未完成过去时虚拟式 diceres 表示针对过去情况的泛指第二人称潜在可能判断(“人们本会称他为盖乌斯·莱利乌斯”)。此处讽刺性地将以博学和正直著称的著名占卜官“智者”莱利乌斯与安东尼相提并论,以反衬安东尼的无知与无耻。
- 2.85ita eras Lupercus ut te consulem esse meminisse deberes
ita ... ut 引导结果兼限制性从句(“你是卢佩卡尔祭司,但也必须以牢记自己是执政官为限”)。这表明,即便安东尼按习俗赤身参与祭仪,也绝不能抛弃作为国家最高政务官执政官应有的尊严与职责。
- 2.86tibi uni peteres
未完成过去时虚拟式 peteres 表过去的理当或义务(“你本该只为你自己去乞求”)。针对前文的 ut servires,西塞罗强调安东尼若甘愿为奴,本应纯属个人行为,绝无权力代表罗马人民出卖自由。
- 2.86quid indignius quam vivere eum qui imposuerit diadema, cum omnes fateantur iure interfectum esse qui abiecerit?
全句骨架为带宾格不定式的主谓比较结构:quid indignius [est] quam vivere eum...。关系从句中的虚拟式 imposuerit 属于特征或原因性虚拟式(“竟然给他人戴上王冠的那个人”),与句末间接引语中的虚拟式 qui abiecerit 形成呼应与对比。cum 从句引导让步或对比从句(“而人人都承认……”)。
