← 西塞罗

腓力修辞仇怨演说集

§2.77-2.81

安东尼夜归私会与阻挠执政官选举

西塞罗揭露了安东尼乔装夜归探望妻子富尔维亚的荒唐闹剧及其逃避债务的真实动机,随后谴责他在恺撒自西班牙归途中的谄媚迎合、剥夺多拉贝拉执政官职位的背信行径,以及滥用占卜官特权阻挠选举大会的愚昧与无耻。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.77

at videte levitatem hominis. cum hora diei decima fere ad Saxa rubra venisset, delituit in quadam cauponula atque ibi se occultans perpotavit ad vesperum; inde cisio celeriter ad urbem advectus domum venit capite involuto. ianitor, ‘quis tu?’ ‘A Marco tabellarius.’ confestim ad eam deducitur cuius causa venerat, eique epistulam tradidit. quam cum illa legeret flens—erat enim scripta amatorie; caput autem litterarum sibi cum illa mima posthac nihil futurum;1 omnem se amorem abiecisse illim atque in hanc transfudisse—cum mulier fleret uberius, homo misericors ferre non potuit, caput aperuit, in collum invasit. O hominem nequam! quid enim aliud dicam? magis proprie nihil possum dicere. ergo, ut te catamitum, nec opinato cum te ostendisses, praeter spem mulier aspiceret, idcirco urbem terrore nocturno, Italiam multorum dierum metu perturbasti?

然而,请看此人的轻浮!当他大约在白天第十个时辰抵达萨克萨·鲁布拉时,便躲藏在一间小客栈里,并在那里隐匿着豪饮直到傍晚;随后,他乘坐轻便双轮马车迅速赶往罗马城,蒙着头回到了家中。门房问:“你是谁?”“从马尔库斯那里来的信使。”他随即被引见给那个他为之而来的女人,并递交了一封信。当她一边哭泣一边读这封信时——因为信写得极为缠绵,信的主旨是他今后与那个女丑角不再有任何瓜葛,他已经斩断了对那个女人的全部爱意,而将其完全倾注于她身上——当那女人哭得更加泣不成声时,这位富有同情心的男子再也无法忍受,揭开蒙头的兜帽,扑上去搂住了她的脖颈。啊,何等卑劣的家伙!因为我还能说什么别的呢?我找不出比这更恰当的词了。难道就是为了在你出其不意地现身时,让你的女人喜出望外地把你当作面首来看待,你才用夜间的恐怖扰乱了全城,用连日的恐慌惊扰了全意大利吗?

§2.78

​et domi quidem causam amoris habuisti, foris etiam turpiorem ne L. Plancus praedes tuos venderet.2 productus autem in contionem a tribuno plebis cum respondisses te rei tuae causa venisse, populum etiam dicacem in te reddidisti. sed nimis multa de nugis: ad maiora veniamus. C. Caesari ex Hispania redeunti obviam longissime processisti. celeriter isti, redisti, ut cognosceret te si minus fortem, at tamen strenuum. factus es ei rursus nescio quo modo familiaris. habebat hoc omnino Caesar: quem plane perditum aere alieno egentemque, si eundem nequam hominem audacemque cognorat, hunc in familiaritatem libentissime recipiebat.

而在家中你固然有爱情作为借口,但在外头你却有着更为可耻的动机:唯恐卢基乌斯·普兰库斯将你的担保人财产拍卖变卖。此外,当平民保民官将你带到民众大会前,你回答说自己是为私事而来时,你甚至让民众对你大加冷嘲热讽。不过,琐事说得够多了,让我们转向更重大的事情。 当盖乌斯·恺撒从西班牙归来时,你迎上前去走了极远的距离。你走得迅速,回得也迅速,好让他看出你即使不够勇敢,至少也是个雷厉风行之人。不知何故,你再次成了他的心腹密友。恺撒总是有这样一个特点:无论何人只要彻底为债务所毁且一贫如洗,只要他认出此人同时又是个卑劣而胆大妄为的家伙,就会最乐意将其纳入亲信圈子。

§2.79

​his igitur rebus praeclare commendatus iussus es renuntiari consul et quidem cum ipso. nihil queror de Dolabella qui tum est impulsus, inductus, elusus. qua in re quanta fuerit uterque vestrum perfidia in Dolabellam quis ignorat? ille induxit ut peteret, promissum et receptum intervertit ad seque transtulit; tu eius perfidiae voluntatem tuam ascripsisti. veniunt Kalendae Ianuariae; cogimur in senatum: invectus est copiosius multo in istum et paratius Dolabella quam nunc ego.

因此,由于这些品性得到了极好的推荐,你被指定宣告为执政官,而且是与他本人共同担任。对于当时被煽动、受蒙骗、被愚弄的多拉贝拉,我并无怨言。在这件事情上,你们两人对多拉贝拉的背信弃义有多么巨大,有谁不知?恺撒引诱他去谋求这一职位,却将许诺并接受的事项中途截留并转归自己;而你则将你自己的意愿加入到他的背信行径之中。元月一日到了;我们被召集进元老院:多拉贝拉对那厮的抨击,远比我现在所说的更加充分、准备得更加周全。

§2.80

​hic autem iratus quae dixit, di boni! primum cum Caesar ostendisset se, prius quam proficisceretur, Dolabellam consulem esse iussurum—quem negant regem, qui et faceret semper eius modi aliquid et diceret—sed cum Caesar ita dixisset, tum hic bonus augur eo se sacerdotio praeditum esse dixit ut comitia auspiciis vel impedire vel vitiare posset, idque se facturum esse adseveravit. in quo primum incredibilem stupiditatem hominis cognoscite.

善哉诸神啊,此人在盛怒之下说了些什么!首先,当恺撒表明自己在启程之前将下令让多拉贝拉担任执政官时——人们否认他是君王,但他却总是在做着、说着类似的事情——但是当恺撒这样说了之后,这位优秀的占卜官便声称自己拥有如此的神职特权,可以通过鸟卜阻碍或废除选举大会,并坚称自己将这样做。在此,首先请看此人令人难以置信的愚蠢。

§2.81

​quid enim? istud quod te sacerdoti iure facere posse dixisti, si augur non esses et consul esses, minus facere potuisses? vide ne etiam facilius.3 nos enim nuntiationem solum habemus, consules et reliqui magistratus etiam spectionem. esto: hoc imperite; nec enim est ab homine numquam sobrio postulanda prudentia, sed videte impudentiam. multis ante mensibus in senatu dixit se Dolabellae comitia aut prohibiturum auspiciis aut id facturum esse quod fecit. quisquamne divinare potest quid viti in auspiciis futurum sit, nisi qui de caelo servare constituit? quod neque licet comitiis per leges et si qui servavit non comitiis habitis, sed prius quam habeantur,4 debet nuntiare. verum implicata inscientia impudentia est: nec scit quod augurem nec facit quod pudentem decet.

这又是为何?你声称依神职之权所能做的那件事,如果你不是占卜官而是执政官,难道你办到的能力就会差一些吗?想想看是否甚至更容易办到!因为我们占卜官只有宣告权,而执政官及其他政务官还拥有观兆权。好吧,就算这是出于无知吧;毕竟不能要求一个从未清醒过的人具备明智。但请看他的厚颜无耻!早在好几个月前,他就在元老院中声称,他要么通过鸟卜阻挠多拉贝拉的选举大会,要么就会做出他实际所做的那件事。若非决意观测天象之人,又有谁能预卜鸟卜中会有什么瑕疵?然而根据法律,在选举大会进行期间这是不被允许的;即便有人进行了观测,他也必须在大会举行之前、而非大会举行之后进行通报。诚然,无知与无耻交织在一起:他既不知占卜官应尽之分,亦不行谨饬之人所当为之事。

语法注4 条
  1. 2.77caput autem litterarum sibi cum illa mima posthac nihil futurum

    间接引语中的“宾格加不定式”结构,futurum 之后省略了 esse。主语为中性代词 nihil,sibi 是表示所属或关涉的与格,意为“自己今后与那个女丑角不再有任何瓜葛”。

  2. 2.78ne L. Plancus praedes tuos venderet

    由否定连词 ne 引导的实质从句/目的从句,作前面名词 causam 的同位语或说明语(类似于表示担忧或防范的从句),表示其动机在于“唯恐卢基乌斯·普兰库斯变卖你的担保人财产”。

  3. 2.81vide ne etiam facilius

    vide ne 加虚拟式(此处承前省略了谓语动词,如 feceris 或 facere potueris)是拉丁语中表示委婉或讽刺性推测的习惯用法(“请看看是否反而甚至更容易”),指出若凭执政官的权力实际上更易阻挠民会。

  4. 2.81non comitiis habitis, sed prius quam habeantur

    comitiis habitis 是表示时间的独立夺格(“在大会举行之后/大会开会期间”),通过 non... sed 与后面的时间从句 prius quam habeantur(“在大会举行之前”)形成鲜明对比,指明法律规定宣告(nuntiatio)必须在民会召开前进行。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:2.77-2.81