- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:2.6-2.9
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗指出自己在先前的演说中虽抨击恶政却克制了人身攻击,以此驳斥忘恩负义的指控,并谴责安东尼公开发表私人信件的粗鄙与愚昧。
sed sit beneficium,1 quando quidem maius accipi a latrone nullum potuit: in quo potes me dicere ingratum? an de interitu rei publicae queri non debui, ne in te ingratus viderer? at in illa querela misera quidem et luctuosa, sed mihi pro hoc gradu in quo me senatus populusque Romanus conlocavit necessaria, quid est dictum a me cum contumelia, quid non moderate, quid non amice? quod quidem cuius temperantiae fuit,2 de M. Antonio querentem abstinere maledicto, praesertim cum tu reliquias rei publicae dissipavisses, cum domi tuae turpissimo mercatu omnia essent venalia, cum leges eas quae numquam promulgatae essent et de te et a te latas confiterere, cum auspicia augur, intercessionem consul sustulisses, cum esses foedissime stipatus armatis, cum omnis impuritates impudica in domo cotidie susciperes vino lustrisque confectus.
然而,就算是恩惠吧,因为从强盗那里确实得不到更大的恩惠了:在何种意义上你能说我忘恩负义呢?难道为了不显得对你忘恩负义,我就不该为国家的倾覆而哀叹吗?但是在那个虽悲惨哀恸、却与罗马元老院和人民将我置于的这一地位相称而对我而言实属必需的哀叹中,我何曾说出过一句带有侮辱的话,何曾有一句不温和,何曾有一句不怀善意?在哀怨马可·安东尼的同时却克制住不用恶言,这表现出了何等巨大的自制!尤其是在你挥霍了国家的残存、在你家中以最可耻的交易出卖一切、你供认从未公布的法律由你并为你而通过、作为占卜官废除了鸟卜、作为执政官废除了否决权、极可憎地被武装人员紧紧簇拥、因纵酒荒淫而精疲力竭并在无耻的宅第中每日沉溺于各种污秽之时。
at ego, tamquam mihi cum M. Crasso contentio esset, quocum multae et magnae fuerunt, non cum uno gladiatore nequissimo, de re publica graviter querens de homine nihil dixi. itaque hodie perficiam ut intellegat quantum a me beneficium tum acceperit. at etiam litteras, quas me sibi misisse diceret,3 recitavit homo et humanitatis expers et vitae communis ignarus. quis enim umquam qui paulum modo bonorum consuetudinem nosset, litteras ad se ab amico missas offensione aliqua interposita in medium protulit palamque recitavit? quid est aliud tollere ex vita vitae societatem, tollere amicorum conloquia absentium? quam multa ioca solent esse in epistulis quae, prolata si sint, inepta videantur, quam multa seria neque tamen ullo modo divolganda!
然而我,就仿佛我是与马可·克拉苏——我与他曾有过许多重大的争执——交锋,而不是与一个最卑劣的角斗士交锋一样,在沉痛哀叹国家的同时,对这个人本身未置一词。因此,今天我一定要让他明白,他当时从我这里得到了何等巨大的恩惠。然而,那个既缺乏人情味又不懂世故人情的家伙,竟然朗读了他声称我寄给他的信件。任何稍微了解正派人士风俗的人,谁曾因彼此间发生某种嫌隙,就将朋友寄给自己的信件公之于众并当众宣读呢?除了从生活中剥夺生命的交往、剥夺远隔两地的朋友间的交谈之外,这还能是什么呢?信件中往往包含着多少玩笑,若被公开就会显得荒谬可笑;又包含着多少严肃的事情,无论如何也是绝不能外泄的!
sit hoc inhumanitatis: stultitiam incredibilem videte. quid habes quod mihi opponas, homo diserte, ut mustelae tamen Seio et Tironi Numisio videris? qui cum hoc ipso tempore stent cum gladiis in conspectu senatus, ego quoque te disertum putabo, si ostenderis quo modo sis eos inter sicarios defensurus. sed quid opponas tandem, si negem me umquam ad te istas litteras misisse? quo me teste convincas? an chirographo? in quo habes scientiam quaestuosam. qui possis? sunt enim librari manu. iam invideo magistro tuo, qui te tanta mercede quantam iam proferam nihil sapere doceat.
就算这是粗鲁吧,且看那令人难以置信的愚蠢!雄辩的人啊——至少在穆斯泰拉·塞伊乌斯和蒂罗·努米西乌斯看来你是如此——你有什么能拿来与我对质的?既然他们就在此时此刻持剑伫立在元老院的眼前,如果你能证明你将如何在刺客罪中为他们辩护,我也将认为你是雄辩的。然而,如果我全盘否认我曾把那封信寄给过你,你究竟能拿出什么来对质呢?你能用什么证人驳倒我呢?难道凭笔迹吗?在这方面你倒有一门赚钱的手艺。但你怎能做到呢?因为那是抄写员的字迹。我已经开始羡慕你的老师了,他收了那么高额的学费——我稍后就会公布那笔数目——却教会了你一无所知。
quid enim est minus non dico oratoris, sed hominis quam id obicere adversario quod ille si verbo negarit longius progredi non possit qui obiecerit? at ego non nego, teque in isto ipso convinco non inhumanitatis solum sed etiam amentiae. quod enim verbum in istis litteris est non plenum humanitatis, offici, benevolentiae? omne autem crimen tuum est quod de te in his litteris non male existimem, quod scribam tamquam ad civem, tamquam ad bonum virum, non tamquam ad sceleratum et latronem. at ego tuas litteras, etsi iure poteram a te lacessitus, tamen non proferam: quibus petis ut tibi per me liceat quendam de exsilio reducere, adiurasque id te invito me non esse facturum; idque a me impetras. quid enim me interponerem audaciae tuae,4 quam neque auctoritas huius ordinis neque existimatio populi Romani neque leges ullae possent coercere?
因为,向对手提出这样一件指控,只要对方用一句话予以否认,提出指控者就无法再进一步,我且不说作为演说家,哪怕作为一个人,还有什么比这更不相称的呢?但我并不否认,并且就在这件事本身上,我不仅证明你的粗鄙,更证明你的疯狂。因为在那封信里,有哪个字不充满着人情、责任和善意呢?而你的全盘指控,不过是我在那封信里没有把你往坏处想,我写信时是把你当作一个公民、当作一个正派人,而不是当作一个罪犯和强盗!然而,尽管受到你的挑衅,按理我本可以公布你的信件,但我依然不会拿出来:你在信中请求允许你在我的首肯下从流放中召回某个人,并起誓若违背我的意愿你绝不会做;而你也从我这里得到了应允。毕竟,你那连这个阶层的权威、罗马人民的评价或任何法律都无法约束的放肆行径,我当初又何必出面阻拦呢?
- 2.6sed sit beneficium
现在时虚拟语气 sit 表示让步(“就算那是恩惠吧”)。它与随后的因果连词 quando quidem(“既然确实……”)配合,构成了为了论辩而暂时承认对方立场的让步句式。
- 2.6quod quidem cuius temperantiae fuit
由连接代词 quod 引领,cuius temperantiae 是表示性质或特征的谓语属格,以不定式短语 abstinere maledicto 为逻辑主语,结构意为“克制不用恶言表现出了何等巨大的自制”。
- 2.7quas me sibi misisse diceret
关系从句中的未完成过去时虚拟语气 diceret 表示转述的主观断言而非陈述事实(“他声称……”)。关系代词 quas 在其统辖的间接引语(宾格不定式 me sibi misisse)中充当宾语。
- 2.9quid enim me interponerem audaciae tuae
未完成过去时虚拟语气 interponerem 是表示过去的商榷或反问虚拟语气(“我当初何必去阻拦……呢?”)。与格 audaciae 由复合动词 interponerem 所支配。
