- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:2.10-2.14
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗反驳了安东尼对自己执政官任期的指责,指出当年的举措皆出自元老院的决议与智慧,并列举过去众多德高望重的元老及现存前执政官的一致赞誉,以揭露安东尼的非正当性与堕落。
verum tamen quid erat quod me rogares, si erat is de quo rogabas Caesaris lege reductus? sed videlicet meam gratiam voluit esse, in quo ne ipsius quidem ulla esse poterat lege lata. sed cum mihi, patres conscripti, et pro me aliquid et in M. Antonium multa dicenda sint, alterum peto a vobis ut me pro me dicentem benigne, alterum ipse efficiam ut, contra illum cum dicam, attente audiatis.1 simul illud oro: si meam cum in omni vita tum in dicendo moderationem modestiamque cognostis, ne me hodie, cum isti, ut provocavit, respondero, oblitum esse putetis mei. non tractabo ut consulem: ne ille quidem me ut consularem. etsi ille nullo modo consul, vel quod ita vivit vel quod ita rem publicam gerit vel quod ita factus est; ego sine ulla controversia consularis.
然而,如果你所求情的那个人已经根据恺撒的法律被召回,你又何必来求我呢?但显然他是希望把这算作我的恩惠,尽管一旦法律通过,在这件事上甚至连他自己的任何恩惠都无从谈起。 然而,各位征集之父,既然我既要为自己辩护几句,又要对马可·安东尼提出诸多斥责,我请求你们满足前者,在我为自己申辩时宽容倾听;而对于后者,我自己会设法做到,在斥责他时让你们全神贯注地听。同时我恳求这一点:如果你们在我的整个一生中以及在我的演说中都深知我的适度和克制,那么在今天当我按照那个家伙挑衅的方式作出回应时,切莫认为我已经忘记了自我。我不会把他当作执政官来对待:他也同样未曾把我当作前执政官对待。尽管他绝不是什么执政官,无论是因为他的生活方式,还是因为他治理国家的方式,亦或是因为他被任命的方式;而我则毫无争议是一位前执政官。
Vt igitur intellegeretis qualem ipse se consulem profiteretur, obiecit mihi consulatum meum. qui consulatus verbo meus, patres conscripti, re vester fuit.2 quid enim ego constitui, quid gessi, quid egi nisi ex huius ordinis consilio, auctoritate, sententia? haec tu homo sapiens, non solum eloquens, apud eos quorum consilio sapientiaque gesta sunt ausus es vituperare? quis autem meum consulatum praeter te et P. Clodium qui vituperaret inventus est? cuius quidem tibi fatum, sicuti C. Curioni, manet, quoniam id domi tuae est quod fuit illorum utrique fatale.
因此,为了让你们明白他自诩为什么样的执政官,他竟把我的执政官任期作为罪状向我发难。各位征集之父,那个执政官任期在名义上属于我,在实质上却属于你们。因为如果不是依照这个阶层的商议、权威和表决,我又确立了什么、推行了什么、做成了什么呢?你这个不仅能言善辩而且明智博学的人,竟敢在那些以其商议和智慧促成这一切的人面前横加指责?除了你和普布利乌斯·克洛狄乌斯,还有谁曾被发现指责过我的执政官任期?事实上,他的命运正在等待着你,正如曾经等待盖乌斯·库里奥那样,因为那对他们两人都致命的东西,如今正留在你的家中。
non placet M. Antonio consulatus meus. at placuit P. Servilio, ut eum primum nominem ex illius temporis consularibus qui proxime est mortuus; placuit Q. Catulo, cuius semper in hac re publica vivet auctoritas; placuit duobus Lucullis, M. Crasso, Q. Hortensio, C. Curioni, C. Pisoni, M'. Glabrioni, M'. Lepido, L. Volcatio, C. Figulo, D. Silano, L. Murenae, qui tum erant consules designati; placuit idem quod consularibus M. Catoni, qui cum multa vita excedens providit, tum quod te consulem non vidit.3 maxime vero consulatum meum Cn. Pompeius probavit qui, ut me primum decedens ex Syria vidit, complexus et gratulans meo beneficio patriam se visurum esse dixit. sed quid singulos commemoro? frequentissimo senatui sic placuit ut esset nemo qui mihi non ut parenti gratias ageret, qui mihi non vitam suam, fortunas, liberos, rem publicam referret acceptam.
马可·安东尼不喜欢我的执政官任期。然而普布利乌斯·塞尔维利乌斯却赞同它——且让我在那个时代的前执政官中首先提及这位最近去世的人;昆图斯·卡图卢斯赞同它,他的威望将永远在这个国家长存;两位卢库鲁斯、马可·克拉苏、昆图斯·霍尔滕西乌斯、盖乌斯·库里奥、盖乌斯·皮索、马尼乌斯·格拉布里奥、马尼乌斯·莱皮杜斯、卢基乌斯·沃尔卡蒂乌斯、盖乌斯·菲古卢斯,以及当时当选执政官的德基穆斯·西拉努斯和卢基乌斯·穆雷纳都赞同它;与前执政官们一样赞同它的还有马可·加图,他在离开人世时预见到了许多事情,尤其是没有活着看到你当上执政官。然而,格奈乌斯·庞培对我的执政官任期赞赏尤甚,他从叙利亚归来第一次见到我时,便拥抱并祝贺我,说正是靠着我的恩泽他才能重见祖国。但我何必一一列举呢?座无虚席的元老院全体赞同它,以致没有人不把我当作父母一样感谢,没有人不将自己的生命、财产、儿女以及国家本身归功于我。
sed quoniam illis quos nominavi tot et talibus viris res publica orbata est, veniamus ad vivos qui duo de consularium numero reliqui sunt. L. Cotta, vir summo ingenio summaque prudentia, rebus eis gestis quas tu reprehendis supplicationem decrevit verbis amplissimis, eique illi ipsi quos modo nominavi consulares senatusque cunctus adsensus est; qui honos post conditam hanc urbem habitus est togato ante me nemini.
但是,既然国家已经痛失了我所列举的如此之多、如此卓越的人物,就让我们转向仍然健在的人吧,在前执政官中仅剩下两位。卢基乌斯·科塔是一位具有极高才智和极高明识的人,对于你所指责的那些功绩,他以极尊崇的言辞动议举行公开感恩祭,而我刚才列举的那些前执政官以及整个元老院都一致附议;这一殊荣自建城以来,在我之前从未授予过任何穿长袍的非军职者。
L. Caesar, avunculus tuus, qua oratione, qua constantia, qua gravitate sententiam dixit in sororis suae virum, vitricum tuum! hunc tu cum auctorem et praeceptorem omnium consiliorum totiusque vitae debuisses habere, vitrici te similem quam avunculi maluisti.4 huius ego alienus consiliis consul usus sum: tu, sororis filius, ecquid ad eum umquam de re publica rettulisti? at ad quos refert? di immortales! ad eos scilicet quorum nobis etiam dies natales audiendi sunt. hodie non descendit Antonius.
卢基乌斯·恺撒,你的母舅,曾以何等激昂的演说、何等坚定的毅力、何等庄重的神态,对他自己妹妹的丈夫、你的继父发表谴责意见!你本应当以这位长辈作为你一切决策和整个人生的向导与导师,你却宁愿像你的继父而不愿像你的母舅。我作为一个外人,在担任执政官时都依仗他的谋策,而你作为他的外甥,难道曾就国家大事向他征求过半点意见吗?但他究竟向谁请教呢?不朽的神啊!自然是向那些连生日都不得不让我们听闻的家伙请教。今天,安东尼没有下到广场来。
- 2.10alterum peto a vobis ut me pro me dicentem benigne, alterum ipse efficiam ut, contra illum cum dicam, attente audiatis
在相关结构 alterum... alterum(一方面……另一方面……)中,第一个 ut 从句省略了动词 audiatis,形成了依靠后一个从句谓语 audiatis 补充的结合结构(zeugma)。整句工整地对比了西塞罗为自己申辩时希望被“宽容倾听”(benigne),而斥责安东尼时则将使听众“专注倾听”(attente)。
- 2.11qui consulatus verbo meus, patres conscripti, re vester fuit
句首的 qui consulatus 是连接性关系代名词(connecting relative),承接前一句中的 consulatum meum。verbo(名义上)与 re(实际上)作为表示视角的离格(ablative of respect)形成鲜明对照,产生将西塞罗个人的执政成就与整个元老院的意志绑定融合同化的修辞效果。
- 2.12qui cum multa vita excedens providit, tum quod te consulem non vidit
在相关结构 cum... tum(不仅……而且尤甚……)中,tum 后面的实质性从句 quod te consulem non vidit(没有活着看到你成为执政官这一事实)与 cum 从句中的宾语 multa 相对应。providit 兼有“预见”与“幸得免遭”的双重意味,辛辣而讽刺地将加图在离世时未能见到安东尼当执政官视为一种带有先见之明的幸事。
- 2.14vitrici te similem quam avunculi maluisti
这是由 maluisti(宁愿)支配的宾格加不定式结构,其中不定式 esse 被省略(即 [te esse] similem... quam [similem] avunculi)。形容词 similis 在此支配属格 vitrici(继父连图卢斯)与 avunculi(母舅卢基乌斯·恺撒),西塞罗常用属格来表示人格或道德品性上的相似。
