- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:2.1-2.5
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗指出过去二十年所有国家的公敌无不同时视他为敌,谴责安东尼无端的攻讦,并逐一反驳了安东尼关于背弃友谊、让出占卜官竞选以及在布伦狄西乌姆免死“恩惠”的指控。
quonam meo fato, patres conscripti, fieri dicam ut1 nemo his annis viginti rei publicae fuerit hostis qui non bellum eodem tempore mihi quoque indixerit? nec vero necesse est quemquam a me nominari: vobiscum ipsi recordamini. mihi poenarum illi plus quam optarem dederunt: te miror, Antoni, quorum facta imitere, eorum exitus non perhorrescere. atque hoc in aliis minus mirabar. nemo enim illorum inimicus mihi fuit voluntarius: omnes a me rei publicae causa lacessiti. tu ne verbo quidem violatus, ut audacior quam Catilina, furiosior quam Clodius viderere, ultro me maledictis lacessisti, tuamque a me alienationem commendationem tibi ad impios civis fore putavisti.
各位元老,我该说是由于我的何种命运,以至于在这二十年里,竟没有一个人成为国家的敌人,而不同时向我宣战呢?事实上,根本不需要由我指名道姓:你们自己心里回想即可。他们向我支付的惩罚已超过了我的期望;安东尼,我感到惊讶的是,你效仿他们的行径,却毫不畏惧他们的结局。而且在其他人身上,对此我还不太惊讶。因为他们当中没有一个人是自愿与我为敌的:所有人都是为了国家而被我抨击。你甚至连片言只字都未受冒犯,却为了显得比喀提林更胆大妄为,比克洛狄乌斯更狂暴疯狂,竟主动用恶言攻击我,并认为与我交恶会成为你在无耻公民面前的荐书。
quid putem? contemptumne me? non video nec in vita nec in gratia nec in rebus gestis nec in hac mea mediocritate ingeni quid despicere possit Antonius. an in senatu facillime de me detrahi posse credidit? qui ordo clarissimis civibus bene gestae rei publicae testimonium multis, mihi uni conservatae dedit. an decertare mecum voluit contentione dicendi? hoc quidem est beneficium. quid enim plenius, quid uberius quam mihi et pro me et contra Antonium dicere? illud profecto: non existimavit sui similibus probari posse se esse hostem patriae, nisi mihi esset inimicus.
我该怎么想?难道是我受蔑视了吗?我看不出在我的生活、名望、功绩,或者我这平庸的才智中,安东尼究竟能鄙视什么。还是说,他相信在元老院中最容易贬损我?然而正是这个阶层,曾向许多极显赫的公民作证他们善治了国家,却唯独向我一人作证保全了国家。抑或是他想在雄辩的角逐中与我一决高下?这确实是一件恩惠。因为对我而言,既为自己辩护又针对安东尼发言,还有什么比这更充实、更富有成效的呢?事情必定是这样:他认为,除非与我为敌,否则无法向同类人证明自己是祖国的敌人。
cui prius quam de ceteris rebus respondeo, de amicitia quam a me violatam esse criminatus est, quod ego gravissimum crimen iudico, pauca dicam. contra rem suam me nescio quando venisse questus est. an ego non venirem contra alienum pro familiari et necessario, non venirem contra gratiam non virtutis spe, sed aetatis flore conlectam, non venirem contra iniuriam quam iste intercessoris iniquissimi beneficio obtinuit, non iure praetorio? sed hoc idcirco commemoratum a te puto ut te infimo ordini commendares, cum omnes te recordarentur libertini generum et liberos tuos nepotes Q. Fadi, libertini hominis, fuisse. at enim te in disciplinam meam tradideras—nam ita dixisti—domum meam ventitaras. ne tu, si id fecisses, melius famae, melius pudicitiae tuae consuluisses.2 sed neque fecisti nec, si cuperes, tibi id per C. Curionem facere licuisset.
在就其余事情回答他之前,关于他指责我所破坏的友谊——我认为这是最严重的指控——我要先说几句。 他抱怨说,我不知在何时曾出庭反对他的利益。难道我不该为了密友和近亲而出庭反对一个外人吗?难道我不该反对那不是靠德行的希望、而是靠青春的鼎盛所聚敛的声势吗?难道我不该反对那个家伙不是凭借裁判官的法规、而是凭借极不公正的护民官干预的恩惠所获得的非法利益吗?但我认为你提及此事,是为了向最底层的阶级讨好,因为所有人都会记起你是被释奴的女婿,你的孩子们是被释奴昆图斯·法狄乌斯的外孙。但你曾委身于我的门下受训——因为你是这么说的——曾屡次拜访我的家。确实,要是你真那样做过,你就会更好地顾及自己的名誉,更好地顾及自己的操守。但你既没有做,即使你想做,盖乌斯·库里奥也不会允许你这么做。
auguratus petitionem mihi te concessisse dixisti. O incredibilem audaciam, o impudentiam praedicandam! quo enim tempore me augurem a toto conlegio expetitum Cn. Pompeius et Q. Hortensius nominaverunt—nec enim licebat a pluribus nominari—tu nec solvendo eras3 nec te ullo modo nisi eversa re publica incolumem fore putabas. poteras autem eo tempore auguratum petere cum in Italia Curio non esset, aut tum cum es factus unam tribum sine Curione ferre potuisses? cuius etiam familiares de vi condemnati sunt, quod tui nimis studiosi fuissent.
你说你曾将竞选占卜官的资格让给了我。哦,难以置信的胆大妄为,哦,值得大书特书的无耻!因为当时整个神官团都推举我,格奈乌斯·庞培和昆图斯·霍尔滕西乌斯提名我为占卜官——因为不得由更多的人提名——而你当时既无力偿债,又认为除非国家倾覆,否则自己无论如何都无法保全。此外,当库里奥不在意大利时,你真能去竞选占卜官吗?或者在你当选的那时,没有库里奥你能赢得哪怕一个特里布斯吗?连库里奥的密友们也因对你过于热心而因暴力罪被判有罪。
at beneficio sum tuo usus. quo? quamquam illud ipsum quod commemoras semper prae me tuli: malui me tibi debere confiteri quam cuiquam minus prudenti non satis gratus videri. sed quo beneficio? quod me Brundisi non occideris? quem ipse victor qui tibi, ut tute gloriari solebas, detulerat ex latronibus suis principatum, salvum esse voluisset, in Italiam ire iussisset, eum tu occideres? fac potuisse.4 quod est aliud, patres conscripti, beneficium latronum nisi ut commemorare possint eis se dedisse vitam quibus non ademerint? quod si esset beneficium, numquam qui illum interfecerunt a quo erant conservati, quos tu ipse clarissimos viros soles appellare, tantam essent gloriam consecuti. quale autem beneficium est quod te abstinueris nefario scelere? qua in re non tam iucundum mihi videri debuit non interfectum me a te quam miserum te id impune facere potuisse.
但〔你说〕我受过你的恩惠。什么恩惠?虽然你所提及的那件事本身,我始终公开承认:因为我宁愿承认欠你的情,也不愿在任何不够审慎的人看来显得不够感恩。但那是怎样的恩惠?难道是指你在布伦狄西乌姆没有杀我吗?那位胜利者本人——正如你自己常夸耀的,从他的强盗同伙中把首领的地位授予了你——希望保全其安全并命令其前往意大利的那个人,你竟想杀害他?权当你有这个能力吧。各位元老,强盗的恩惠除了能宣称他们把生命赐予了他们未曾夺取之人以外,还有什么呢?如果那就是恩惠,那么那些刺杀了曾保全他们性命的人的人——你自己也常称他们为最显赫的人物——就绝不可能获得如此巨大的荣耀。再者,你自己克制住了未犯下令人发指的罪行,这算什么恩惠?在这件事上,我不被你杀害并不该被我看作是多么令人高兴,倒不如说你竟能不受惩罚地做这种事是多么令人悲哀。
- 2.1quonam meo fato, patres conscripti, fieri dicam ut
quonam 是修饰夺格 fato 的强调疑问形容词。主句动词 dicam 为现在时虚拟式,表示审慎或修辞性疑问(“我该说是由于……?”)。fieri ut 引出表示结果或情况的名词性从句。
- 2.3ne tu, si id fecisses, melius famae, melius pudicitiae tuae consuluisses
句首的 ne(或 nae)是表示肯定和强调的虚词(“确实”、“诚然”),而非否定副词 nē。全句由过去完成时虚拟式 consuluisses 构成与过去事实相反的虚拟条件句(“果真如此,你本可以更好地顾及……”)。
- 2.4nec solvendo eras
solvendo 是动形容词(或动名词)的与格。esse solvendo 是法律与商业上的固定搭配,意为“有偿还能力的”。加上 nec 则表示“你当时无力偿还债务(破产)”。
- 2.5fac potuisse
fac 是动词 facere 的单数命令式,后接不定式表示让步或假定(“权且假定……”、“就算……”)。此处接完成时不定式 potuisse,意为“假定你真有那个能力”。
