← 西塞罗

腓力修辞仇怨演说集

§2.51-2.55

滥用保民官职权与挑起内战的罪责

西塞罗谴责安东尼在公元前49年初滥用保民官否决权对抗元老院,招致元老院最终决议,并为恺撒发动内战提供了借口,断言安东尼正是国家毁灭与内乱的真正祸根。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.51

​nam cum L. Lentulo C. Marcello consulibus Kalendis Ianuariis labentem et prope cadentem rem publicam fulcire cuperetis ipsique C. Caesari, si sana mente esset, consulere velletis, tum iste venditum atque emancipatum tribunatum consiliis vestris opposuit cervicesque suas ei subiecit securi qua multi minoribus in peccatis occiderunt. in te, M. Antoni, id decrevit senatus et quidem incolumis, nondum tot luminibus exstinctis quod in hostem togatum decerni est solitum more maiorum.1 et tu apud patres conscriptos contra me dicere ausus es, cum ab hoc ordine ego conservator essem, tu hostis rei publicae iudicatus? commemoratio illius tui sceleris intermissa est, non memoria deleta. dum genus hominum, dum populi Romani nomen exstabit—quod quidem erit, si per te licebit, sempiternum—tua illa pestifera intercessio nominabitur.

因为在卢基乌斯·伦图卢斯与盖乌斯·马尔凯卢斯担任执政官的那一年一月朔日,正当你们渴望扶正倾颓垂危的国家,并愿意为盖乌斯·恺撒本人着想——只要他神志清醒——就在那时,此人却以他那被出卖与抵押的保民官职权来对抗你们的决议,并把自己的脖子伸到了那把利斧之下,许多人曾因轻得多的过错而在其下丧命。马克·安东尼啊,元老院——而且是完好无损、如此多明灯尚未熄灭的元老院——针对你做出了按照祖宗之法惯常用来针对穿托加袍的公敌的决议。而你竟然敢在各位征召父老面前反对我发言,尽管我被这一阶层裁定为国家的救星,而你被裁定为国家的公敌?你那桩罪行的提及虽曾中断,但记忆并未泯灭。只要人类存在,只要罗马人民之名尚存——若是你容许的话,那确实应当是永恒的——你那灾难性的否决权行使就必将被世人提及。

§2.52

​quid cupide a senatu, quid temere fiebat, cum tu unus adulescens universum ordinem decernere de salute rei publicae prohibuisti, neque semel, sed saepius, neque tu tecum de senatus auctoritate agi passus es? quid autem agebatur nisi ne deleri et everti rem publicam funditus velles, cum te neque principes civitatis rogando neque maiores natu monendo neque frequens senatus agendo de vendita atque addicta sententia movere potuit? tum illud multis rebus ante temptatis necessario tibi volnus inflictum est quod paucis ante te, quorum incolumis fuit nemo: ​tum contra te dedit arma hic ordo consulibus reliquisque imperiis et potestatibus: quae non effugisses, nisi te ad arma Caesaris contulisses. tu, tu, inquam, M. Antoni, princeps C. Caesari omnia perturbare cupienti causam belli contra patriam ferendi dedisti. quid enim aliud ille dicebat, quam causam sui dementissimi consili et facti adferebat, nisi quod intercessio neglecta, ius tribunicium sublatum, circumscriptus a senatu esset Antonius? omitto quam haec falsa, quam levia, praesertim cum omnino nulla causa iusta cuiquam esse possit contra patriam arma capiendi. sed nihil de Caesare: tibi certe confitendum est causam perniciosissimi belli in persona tua constitisse.

当你仅仅作为一个年轻人,便阻止整个阶层就国家的安全作出决议,并且不仅一次,而是再三阻止,甚至连就元老院的权威与你磋商都不允许时,元老院到底有哪一件事是做得急躁、又有哪一件事是做得鲁莽的呢?此外,当城邦的显贵们通过恳求、年长者通过告诫、满座的元老院通过交涉,都无法使你改变那被出卖与典当的立场时,大家所致力的,难道不就是为了阻止你蓄意让国家彻底毁灭与倾覆吗?随后,在先前尝试了诸多方法之后,那道在你之前极少有人遭受、且遭受者无一生还的重创,便不可避免地落在了你的头上: 随后,这一阶层为了对抗你,将武装授予了执政官以及其余握有统帅权和公权力的官吏们;若非你投奔了恺撒的武装,你本是无论如何也逃脱不掉的。马克·安东尼啊,就是你,正是你,作为元凶,为渴望将一切陷入混乱的盖乌斯·恺撒提供了向祖国发动战争的口实。因为除了声称否决权受到无视、保民官权利遭到剥夺、安东尼被元老院限制了权力之外,他又何曾说过别的什么,又何曾为他那极其疯狂的计划与行动提出过别的理由呢?且不说这些理由是多么虚妄、多么微不足道,尤其是对任何人而言,根本不可能存在任何拿起武器反抗祖国的正当理由。但关于恺撒姑且不论:你至少必须承认,这场毁灭性战争的根由就在你这个人身上。

§2.54

​O miserum te, si haec intellegis, miseriorem, si non intellegis hoc litteris mandari, hoc memoriae prodi, huius rei ne posteritatem quidem omnium saeculorum umquam immemorem fore, consules ex Italia expulsos, cumque eis Cn. Pompeium quod imperi populi Romani decus ac lumen fuit,2 omnis consularis qui per valetudinem exsequi cladem illam fugamque potuissent, praetores, praetorios, tribunos plebis, magnam partem senatus, omnem subolem iuventutis, unoque verbo rem publicam expulsam atque exterminatam suis sedibus!

啊,如果你明白这些,你是可悲的;但如果你不明白这一点已被载入史册、公诸记忆,万世的后代也绝不会忘却这桩事实——执政官们被逐出意大利,随之而去的还有作为罗马人民帝国之荣耀与光芒的格奈乌斯·庞培,以及所有健康状况允许承受那场灾祸与逃亡的前执政官们、裁判官们、前裁判官们、平民保民官们、元老院的大多数人、全体青年后代,一言以蔽之,整个国家都被从其故土逐出并遭放逐——那你就更加可悲了!

§2.55

​Vt igitur in seminibus est causa arborum et stirpium, sic huius luctuosissimi belli semen tu fuisti. doletis tris exercitus populi Romani interfectos: interfecit Antonius. desideratis clarissimos civis: eos quoque vobis eripuit Antonius. auctoritas huius ordinis adflicta est: adflixit Antonius. omnia denique, quae postea vidimus—quid autem mali non vidimus?—si recte ratiocinabimur, uni accepta referemus Antonio.3 Vt Helena Troianis, sic iste huic rei publicae belli causa, causa pestis atque exiti fuit. reliquae partes tribunatus principi similes. omnia perfecit quae senatus salva re publica ne fieri possent profecerat. cuius tamen scelus in scelere cognoscite.

因此,正如树木与根基的因由全在种子之中,你就是这场最令人哀恸的战争的种子。你们哀叹罗马人民的三支大军被消灭:消灭他们的是安东尼。你们痛惜失去了最杰出的公民:把他们从你们手中夺走的也是安东尼。这一阶层的威信被摧毁:摧毁它的正是安东尼。归根结底,我们后来所见的一切——而我们又有哪种灾难没有见过呢?——如果我们公正推断的话,都将归咎于安东尼一人。正如海伦之于特洛伊人,此人也是这个国家战争的起因,是灾难与毁灭的起因。他保民官任期的其余部分也与其开端如出一辙。元老院在国家安泰之时曾设法使其无法发生的一切事情,他都一一做成了。然而,请再听一听他那罪上加罪的恶行吧。

语法注3 条
  1. 2.51quod in hostem togatum decerni est solitum more maiorum

    关系代词 quod 的先行词是前分句中的代词 id(指元老院最终决议 senatus consultum ultimum)。“in hostem togatum”(针对穿托加袍的敌人)指代身为罗马公民却背叛国家、成为公敌之人,按祖宗惯例对此类人可采取非常大权决议。

  2. 2.54Cn. Pompeium quod imperi populi Romani decus ac lumen fuit

    虽然先行词是阳性专有名词 Cn. Pompeium,但关系代词 quod 受关系从句内中性谓语名词 decus ac lumen 的吸引(性吸引现象 attractio generis)而采用了中性单数形式。

  3. 2.55uni accepta referemus Antonio

    “acceptum referre alicui”原为商业记账术语,意为“将……记入某人的入账栏”,在此引申为“将某事归咎于/归功于某人”。此处中性复数宾格 accepta 作宾语,与与格 uni... Antonio 搭配。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:2.51-2.55