← 西塞罗

腓力修辞仇怨演说集

§2.56-2.61

谴责安东尼滥用职权与巡游中的放荡行径

西塞罗严厉斥责安东尼在保民官任内无视亲叔父却非法给赌友恢复权利,在恺撒不在时携同女伶放荡不羁地巡游意大利各地,并在内战后于布伦迪西乌姆寻欢作乐,同时揭露其自诩饶恕西塞罗性命的虚伪恩惠。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.56

restituebat multos calamitosos: in eis patrui nulla mentio. si severus, cur non in omnis? si misericors, cur non in suos? sed omitto ceteros: Licinium lenticulam de alea condemnatum, conlusorem suum, restituit, quasi vero ludere cum condemnato non liceret, sed ut quod in alea perdiderat beneficio legis dissolveret.1 quam attulisti rationem populo Romano cur eum restitui oporteret? absentem, credo, in reos relatum; rem indicta causa iudicatam; nullum fuisse de alea lege iudicium; vi oppressum et armis; postremo, quod de patruo tuo dicebatur, pecunia iudicium esse corruptum? nihil horum. at vir bonus et re publica dignus. nihil id quidem ad rem; ego tamen, quoniam condemnatum esse pro nihilo est, si ita esset, ignoscerem. hominem omnium nequissimum qui non dubitaret vel in foro alea ludere, lege quae est de alea condemnatum qui in integrum restituit, is non apertissime studium suum ipse profitetur?

他给许多身陷绝境者恢复权利,但在这些人中对其叔父却只字未提。如果他是严厉的,为何不对所有人严厉?如果他是仁慈的,为何不对自己的亲属仁慈?但我姑且不论其余的人:他给因聚赌被定罪的赌友利基尼乌斯·伦蒂库拉恢复了权利,仿佛真的是因为与被定罪之人赌博是不合法的,而实际上是为了借法律的恩惠来勾销他在骰子中所输掉的欠债。你向罗马人民提出了什么理由,证明他理应被恢复权利?我猜想,是说他缺席时被列入被告?未经申辩案件就被裁决?依据关于聚赌的法律从未有过审判?受到武力和兵刃的压迫?最后,如同就你叔父所言说的那样,法庭受到了金钱收买?这些全都不是。可是有人说,他是个善人且配得上国家。这与本案固然毫无干系;然而,鉴于被定罪如今已算不得什么,倘若真是如此,我倒也可以原谅。把世上最下流、甚至在广场上都毫不犹豫聚众掷骰的败类,把依聚赌法被定罪的人恢复原状的那个人,难道不是最公开地自承其癖好吗?

§2.57

​in eodem vero tribunatu, cum Caesar in Hispaniam proficiscens huic conculcandam Italiam tradidisset,2 quae fuit eius peragratio itinerum, lustratio municipiorum! scio me in rebus celebratissimis omnium sermone versari, eaque quae dico dicturusque sum notiora esse omnibus qui in Italia tum fuerunt quam mihi qui non fui: notabo tamen singulas res, etsi nullo modo poterit oratio mea satis facere vestrae scientiae. etenim quod umquam in terris tantum flagitium exstitisse auditum est, tantam turpitudinem, tantum dedecus.

然而就在同一保民官任期内,当恺撒出发前往西班牙而把意大利交予此人践踏之时,他在各大道路上的巡回、在各自治市的巡幸是何等景象!我知道我所论及的是众人谈论中最闻名遐迩之事,而我所说的和即将要说的事情,对于当时身在意大利的所有人而言,要比对我这个当时不在场的人更为熟悉。然而我仍要逐一指出,尽管我的言辞绝不可能企及你们的见闻。因为在世上何曾听说过有如此巨大的丑行、如此巨大的卑劣、如此巨大的耻辱!

§2.58

vehebatur in essedo tribunus plebis; lictores laureati antecedebant, inter quos aperta lectica mima portabatur, quam ex oppidis municipales homines honesti, obviam necessario prodeuntes, non noto illo et mimico nomine, sed Volumniam consalutabant. sequebatur raeda cum lenonibus, comites nequissimi; reiecta mater amicam impuri fili tamquam nurum sequebatur. O miserae mulieris fecunditatem calamitosam! Horum flagitiorum iste vestigiis omnia municipia, praefecturas, colonias, totam denique Italiam impressit.

平民保民官坐着轻便战车巡游;佩戴月桂的侍从走在前面,在他们之间,一个女戏子坐在敞开的轿子里被抬着;来自城镇的体面自治市人士迫于无奈出来迎接,并不以那个广为人知的伶人艺名称呼她,而是尊称她为沃尔卢姆尼亚。后面跟着一辆载有老鸨的四轮马车,那是群极其下流的随从;被抛弃的母亲跟在污秽儿子的情妇身后,就如同对待儿媳一般。啊,可怜女人的多产竟带来这等灾祸!此人把这些恶行的印记烙在了所有自治市、辖区、殖民地,简言之,烙在了整个意大利之上。

§2.59

​reliquorum factorum eius, patres conscripti, difficilis est sane reprehensio et lubrica. versatus in bello est; saturavit se sanguine dissimillimorum sui civium: felix fuit, si potest ulla in scelere esse felicitas. sed quoniam veteranis cautum esse volumus, quamquam dissimilis est militum causa et tua—illi secuti sunt, tu quaesisti ducem—tamen, ne apud illos me in invidiam voces, nihil de genere belli dicam. Victor e Thessalia Brundisium cum legionibus revertisti. ibi me non occidisti. Magnum beneficium! potuisse enim fateor. quamquam nemo erat eorum qui tum tecum fuerunt qui mihi non censeret parci oportere.

各位征召元老,对他其余行径的指责确实既困难又棘手。他置身于战争之中;他痛饮了与自己截然不同的公民们的鲜血:如果罪恶中能有任何幸运,他是幸运的。但既然我们希望退伍老兵的利益得到保障——尽管士兵们的缘由与你的缘由截然不同:他们是服从追随,而你是主动寻找首领——然而,为了不让你在他们面前煽动对我的怨恨,我对于战争的性质将只字不提。你以胜利者的姿态率军团从色萨利返回布伦迪西乌姆。在那里你没有杀害我。好大的恩惠啊!因为我承认你确实有能力杀我。然而,当时同你在一起的人当中,没有一个人不认为应当赦免我。

§2.60

​tanta est enim caritas patriae ut vestris etiam legionibus sanctus essem, quod eam a me servatam esse meminissent. sed fac id te dedisse mihi quod non ademisti,3 meque a te habere vitam, quia non a te sit erepta: licuitne mihi per tuas contumelias hoc tuum beneficium sic tueri ut tuebar, praesertim cum te haec auditurum videres.

因为对祖国的热爱是如此深沉,以至于对你们的军团而言我都是神圣不可侵犯的,因为他们记得国家曾被我拯救。但就算假定是你把你未曾夺走的东西赐给了我,假定我从你那里保有性命是由于它未被你剥夺:面对你的种种侮辱,我难道还能像过去那样维护你这份恩惠吗?特别是当你料定自己必将听到这些话的时候。

§2.61

venisti Brundisium, in sinum quidem et in complexum tuae mimulae. quid est? num mentior? quam miserum est id negare non posse quod sit turpissimum confiteri! si te municipiorum non pudebat, ne veterani quidem exercitus?4 quis enim miles fuit qui Brundisi illam non viderit? quis qui nescierit venisse eam tibi tot dierum viam gratulatum?5 quis qui non indoluerit tam sero se quam nequam hominem secutus esset cognoscere?

你来到了布伦迪西乌姆,径直投入了你的小女戏子的怀抱与拥抱之中。怎么了?难道我在撒谎吗?无法否认承认起来最为可耻之事,是多么可悲啊!如果你对各个自治市不觉得羞耻,难道连对退伍军团也不觉得羞耻吗?在布伦迪西乌姆,有哪个士兵没有见过她?有谁不知道她跋涉了这么多天的路途前来向你祝贺?又有谁不为如此之迟才认清自己追随的是个多么卑鄙的小人而痛心疾首呢?

语法注5 条
  1. 2.56quasi vero ludere cum condemnato non liceret, sed ut quod in alea perdiderat beneficio legis dissolveret

    由 quasi vero 引导的不完成过去时虚拟式 liceret 表达带有讽刺意味的非真实比较,而随后的 sed ut ... dissolveret 则否定前者的托辞,以目的虚拟式对比性地揭示了恢复权利的真正目的。

  2. 2.57huic conculcandam Italiam tradidisset

    动名形容词 conculcandam 与表示移交的动词 tradidisset 的直接宾语 Italiam 保持性数格一致,作补足语表示目的,意即“把意大利交予此人去践踏”。

  3. 2.60sed fac id te dedisse mihi quod non ademisti

    祈使句 fac 具有让步和假设意义(“假定/权当……”),统领后面的宾格加不定式结构(te dedisse ... meque ... habere)。

  4. 2.61si te municipiorum non pudebat, ne veterani quidem exercitus?

    无人称动词 pudet 支配感到羞耻的人的宾格(te)以及引发羞耻的事物/对象的属格(municipiorum, exercitus)。后半句 ne veterani quidem exercitus 中承前省略了谓语动词 pudebat。

  5. 2.61tot dierum viam gratulatum

    gratulatum 是目的分词(supine)宾格,接在位移动词 venisse 之后表示目的。tot dierum viam 则是表示空间距离范围的“广度宾格”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:2.56-2.61