- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:2.46-2.50
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗回忆了自己当年挽救老库里奥家族的调解之举,痛斥安东尼依附加比尼乌斯与克洛狄乌斯所犯下的种种罪行,并审视了他违规出任财务官与保民官、进而成为国家祸乱之源的经过。
quo tempore ego quanta mala florentissimae familiae sedavi vel potius sustuli! patri persuasi ut aes alienum fili dissolveret; redimeret adulescentem, summa spe et animi et ingeni praeditum, rei familiaris facultatibus eumque non modo tua familiaritate sed etiam congressione patrio iure et potestate prohiberet. haec tu cum per me acta meminisses, nisi illis quos videmus gladiis confideres, maledictis me provocare ausus esses.1
在那时,我为那个最为鼎盛的家族平息了、或者不如说是彻底消除了多么巨大的灾祸!我劝说父亲清偿儿子的债务;用家族的资财赎回这位兼具非凡气魄与才智之大有希望的青年;并通过父权与权威,不仅禁止他与你亲密往来,甚至禁止他与你相会接触。尽管你记得这些经由我促成的事情,若非仰仗着我们所见的那些利刃,难道敢用辱骂来挑衅我吗?
sed iam stupra et flagitia omittamus: sunt quaedam quae honeste non possum dicere; tu autem eo liberior quod ea in te admisisti quae a verecundo inimico audire non posses. sed reliquum vitae cursum videte, quem quidem celeriter perstringam. ad haec enim quae in civili bello, in maximis rei publicae miseriis fecit, et ad ea quae cotidie facit, festinat animus. quae peto ut, quamquam multo notiora vobis quam mihi sunt, tamen, ut facitis, attente audiatis. debet enim talibus in rebus excitare animos non cognitio solum rerum sed etiam recordatio; etsi incidamus, opinor, media ne nimis sero ad extrema veniamus.
但现在让我们略过那些丑行与恶迹吧:有些事情我无法体面地讲出口;而你则要自由得多,因为你竟然在自己身上容忍了那些即便出自一位端庄体面的仇敌之口你也不堪入耳的事情。不过,请看一看他余生的人生历程,对此我确实将快速提及。因为我的心绪正急于转向他在内战中、在国家最沉痛的苦难中所做下的那些事,以及他每日所犯下的那些恶行。关于这些事,尽管你们比我清楚得多,但我仍恳请你们像现在这样凝神谛听。因为在此类事件中,不仅对事实的知悉,而且对事实的回忆,都应当振奋人心;不过我想,我们还是截去中间的部分吧,以免我们太迟才讲到最后的大事。
intimus erat in tribunatu Clodio qui sua erga me beneficia commemorat; eius omnium incendiorum fax, cuius etiam domi iam tum quiddam molitus est. quid dicam ipse optime intellegit. Inde iter Alexandream contra senatus auctoritatem, contra rem publicam et religiones; sed habebat ducem Gabinium, quicum quidvis rectissime facere posset. qui tum inde reditus aut qualis? prius in ultimam Galliam ex Aegypto quam domum. quae autem domus? Suam enim quisque domum tum obtinebat nec erat usquam tua. domum dico? quid erat in terris ubi in tuo pedem poneres praeter unum Misenum quod cum sociis tamquam Sisaponem tenebas.2
这个如今屡屡提及他对我的恩惠的人,在克洛狄乌斯任保民官时与其关系极其亲密;他是克洛狄乌斯一切纵火之事的火把,甚至当时就在克洛狄乌斯家中策划了某事。我指何事,他自己最为清楚。自那之后,他违抗元老院的权威、违抗国家与宗教敬畏,擅自进军亚历山大里亚;但他有加比尼乌斯作为统帅,与此人在一起,他无论做什么都能显得完全理直气壮!那么,随后自那里的返回是什么返回、或者又是怎样的呢?他在从埃及回家之前,先去了最远方的高卢。然而,哪里又有家呢?因为当时人人占据着自己的家,而你的家却无处可寻。我说家吗?除了你与同伙如同经营西萨波矿山一般共同把持的唯一一处米塞努姆庄园之外,世上哪里还有能让你以自己的产业立足的地方?
venis e Gallia ad quaesturam petendam. aude dicere te prius ad parentem tuam venisse quam ad me. acceperam iam ante Caesaris litteras ut mihi satis fieri paterer a te: itaque ne loqui quidem sum te passus de gratia. postea sum cultus a te, tu a me observatus in petitione quaesturae; quo quidem tempore P. Clodium approbante populo Romano in foro es conatus occidere, cumque eam rem tua sponte conarere, non impulsu meo, tamen ita praedicabas, te non existimare, nisi illum interfecisses, umquam mihi pro tuis in me iniuriis satis esse facturum. in quo demiror cur Milonem impulsu meo rem illam egisse dicas, cum te ultro mihi idem illud deferentem numquam sim adhortatus. quamquam, si in eo perseverares, ad tuam gloriam rem illam referri malebam quam ad meam gratiam.3
你从高卢赶来竞选财务官。你敢说你在来见我之前先去探望了你的母亲吗?此前我早已收到了恺撒的来信,请我接受你的赔罪;因此我甚至都没容你多谈求得谅解之事。此后你对我恭敬备至,而我也在竞选财务官一事上对你多加关照;正是在那时,你在罗马人民的赞许声中,试图在广场上杀死普布利乌斯·克洛狄乌斯;尽管你是自发尝试此事,并非出于我的唆使,但你当时仍然声称,你认为若不除掉那个人,你将永远无法为自己从前加诸于我的侵害作出补偿。就此而言,我真奇怪你为何指责米罗是在我的唆使下做成那件事的,因为当你自己主动向我提出同样的事时,我却从未鼓励过你。尽管如果你坚持做下去的话,我倒宁愿那件事被归于你本人的荣耀,而不是算作对我的讨好。
quaestor es factus: deinde continuo sine senatus consulto, sine sorte, sine lege ad Caesarem cucurristi. id enim unum in terris egestatis, aeris alieni, nequitiae perditis vitae rationibus perfugium esse ducebas. ibi te cum et illius largitionibus et tuis rapinis explevisses, si hoc est explere, expilare quod statim effundas, advolasti egens ad tribunatum, ut in eo magistratu, si posses, viri tui similis esses.4 accipite nunc, quaeso, non ea quae ipse in se atque in domesticum decus impure et intemperanter, sed quae in nos fortunasque nostras, id est in universam rem publicam, impie ac nefarie fecerit. ab huius enim scelere omnium malorum principium natum reperietis.
你当选了财务官:紧接着,没有元老院决议,没有抽签,也没有法律依据,你就飞奔去投奔恺撒。因为你认定,在生计彻底破灭之后,那是世上贫困、债务与败德的唯一避难所。在那里,当你既靠着他的赏赐、又靠着你自己的劫掠把自己填饱之后——如果掠夺随手挥霍之物也算填饱的话——你一贫如洗地飞扑向保民官职位,以便在那项官职中,只要你做得到,就能像你的丈夫一样。 现在,我恳求你们听一听,不是听他针对自身及家族声誉所犯下的那些肮脏放肆的勾当,而是听他针对我们与我们的财产、亦即针对整个国家所犯下的那些不敬与大逆不道之罪。因为你们必将发现,一切灾祸的根源正是由这个恶棍的罪行所孕育的。
- 2.46haec tu cum per me acta meminisses, nisi illis quos videmus gladiis confideres, maledictis me provocare ausus esses.
此处为不带疑问代词或助词的反事实虚拟条件句,直陈式语序的 ausus esses(虚拟式过去完成时)实际充当修辞性反问(“难道你敢挑衅我吗?”)。条件从句 nisi... confideres 使用虚拟式未完成过去时表示与现在事实相反(“若非你倚仗着利刃”),与结论句中对过去的虚拟相互配合。
- 2.48quod cum sociis tamquam Sisaponem tenebas
Sisapo(西萨波)是西班牙著名的朱砂与银矿公地,由合伙人公司(societas)共同承包开采。此处 tamquam Sisaponem 讽刺安东尼并非作为独占产权的所有者拥有米塞努姆的庄园,而是与同伙债主(socii)像矿业股份公司一样共同把持分肥。
- 2.49si in eo perseverares, ad tuam gloriam rem illam referri malebam quam ad meam gratiam
混合条件句结构:条件从句使用虚拟式未完成过去时(si... perseverares,“如果你当时坚持下去的话”),而主句谓语动词却使用直陈式未完成过去时(malebam)。直陈式强调说话者(西塞罗)当时实际持有的意向与倾向是既成的事实(“我宁愿……”)。
- 2.50viri tui similis esses
形容词 similis 支配属格 viri tui(“像你的丈夫一样”)。此处的 vir 承接前文(第44-45节)将安东尼与小库里奥的同性姘居关系嘲讽为“正规婚姻”的语境,并非泛指“男人”,而是特指其“丈夫”(即小库里奥),极尽讥刺之能事。
