← 西塞罗

腓力修辞仇怨演说集

§2.41-2.45

对其不当继承遗产与青年时期放荡的揭露

西塞罗抨击安东尼巧取素不相识之人的巨额遗产并挥霍公共土地供养修辞导师,随后揭露了安东尼荒淫的少年时代以及他与库里奥之间可耻的关系。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.41

​et quidem vide quam te amarit is qui albus aterne fuerit ignoras.1 fratris filium praeterit, Q. Fufi, honestissimi equitis Romani suique amicissimi, quem palam heredem semper factitarat, ne nominat quidem: te, quem numquam viderat aut certe numquam salutaverat, fecit heredem. velim mihi dicas, nisi molestum est, L. Turselius qua facie fuerit, qua statura, quo municipio, qua tribu. ‘nihil scio’ inquies ‘nisi quae praedia habuerit.’ igitur fratrem exheredans te faciebat heredem. in multas praeterea pecunias alienissimorum hominum vi eiectis veris heredibus, tamquam heres esset, invasit.

事实上,看一看那个你连他是黑是白都不知道的人有多么爱你吧!他略过了自己弟弟的儿子、最崇高的罗马骑士且是他最亲密的朋友昆图斯·富菲乌斯,此人本来一直是他公开认定的继承人,如今却连名字都没提;而你这个他从未谋面、或者至少从未打过招呼的人,他却立为了继承人。如果不是太麻烦的话,我倒想请你告诉我,卢基乌斯·图尔塞利乌斯长着怎样的面容,多高的身量,来自哪个自治市,属于哪个部族。“除了他有哪些庄园之外,我一概不知,”你会这样说。因此,他剥夺了兄弟的继承权,立你为继承人。此外,在以暴力驱逐了真正的继承人之后,他像自己就是继承人一样,强行霸占了许多完全素不相识之人的巨额财产。

§2.42

​quamquam hoc maxime admiratus sum, mentionem te hereditatum ausum esse facere, cum ipse hereditatem patris non adisses. haec ut conligeres, homo amentissime, tot dies in aliena villa declamasti? quamquam tu quidem, ut tui familiarissimi dictitant, vini exhalandi, non ingeni acuendi causa declamitas. at vero adhibes ioci causa magistrum suffragio tuo et compotorum tuorum rhetorem, cui concessisti ut in te quae vellet diceret, salsum omnino hominem, sed materia facilis in te et in tuos dicta dicere. vide autem quid intersit inter te et avum tuum. ille sensim dicebat quod causae prodesset; tu cursim dicis aliena.

然而,最让我感到惊异的是,你自己甚至都没有去接受并承担你父亲的遗产,居然敢在此提及遗产问题。 难道就是为了拼凑出这些东西,你这个极其疯狂的家伙,才在别人的庄园里演练了这么多天的演说?尽管正如你最亲近的朋友们所常说的那样,你反复练习演说,为的是醒酒,而不是磨砺才智。然而事实上,为了取乐,经你和你的酒友们投票选出,你聘请了一位修辞学者作为导师,并允许他对你爱怎么说就怎么说;那确实是个诙谐之人,但要针对你和你的同伙说出讽刺之词,材料实在俯拾皆是。不过,看一看你和你祖父之间有多大的差别吧!他说话沉稳缓慢,句句有利于案件;而你说话仓促急躁,尽是些无关之语。

§2.43

​at quanta merces rhetori data est! audite, audite, patres conscripti, et cognoscite rei publicae volnera. duo milia iugerum campi Leontini Sex. Clodio rhetori adsignasti et quidem immunia, ut populi Romani tanta mercede nihil sapere disceres. num etiam hoc, homo audacissime, ex Caesaris commentariis? sed dicam alio loco et de Leontino agro et de Campano, quos iste agros ereptos rei publicae turpissimis possessoribus inquinavit. iam enim, quoniam criminibus eius satis respondi, de ipso emendatore et correctore nostro quaedam dicenda sunt. nec enim omnia effundam, ut, si saepius decertandum sit, ut erit, semper novus veniam: quam facultatem mihi multitudo istius vitiorum peccatorumque largitur.

可是给那位修辞学者的报酬何其丰厚啊!听一听吧,听一听吧,各位征召元老,认清国家的创伤吧!你把莱翁蒂诺伊平原的两千尤格尔土地划拨给了修辞学者塞克斯图斯·克洛狄乌斯,而且竟然还是免税的,好让你以罗马人民如此高昂的代价学会一无所知。难道连这件事,你这个极其大胆的狂徒,也是出自恺撒的手记备忘录吗?但我将在另一处再谈莱翁蒂诺伊的土地和坎帕尼亚的土地,这个家伙从国家手中夺走了那些土地,并将其玷污于最可耻的占有者之手。因为如今,既然我已经充分回答了他的各项指控,就必须对我们这位纠正者和改造者本人说上几句了。我不会把一切倾囊倒出,以便在必须反复争辩时——事实必然如此——我总能带着新的素材前来:而这个家伙数不胜数的恶德与罪行正慷慨地赋予了我这种资本。

§2.44

visne igitur te inspiciamus a puero? sic opinor; a principio ordiamur. tenesne memoria praetextatum te decoxisse? ‘Patris’ inquies ‘ista culpa est.’ concedo. etenim est pietatis plena defensio. illud tamen audaciae tuae quod sedisti2 in quattuordecim ordinibus, cum esset lege Roscia decoctoribus certus locus constitutus, quamvis quis fortunae vitio, non suo decoxisset. sumpsisti virilem, quam statim muliebrem togam reddidisti. primo volgare scortum; certa flagiti merces nec ea parva; sed cito Curio intervenit qui te a meretricio quaestu abduxit et, tamquam stolam dedisset, in matrimonio stabili et certo conlocavit.

那么,你是否愿意我们从你的少年时代开始审视你呢?我认为理当如此;让我们从头开始吧。你是否还记得,当你还身穿带有紫边的童年长袍时就已经破产了?“那是我父亲的过错,”你会说。我承认这一点。因为这确实是一个充满孝道的辩白。然而,这恰恰属于你的厚颜无耻:你竟然坐到了十四排骑士席上,尽管根据《罗斯基乌斯法》,破产者已被指定了特定的位置,哪怕某人破产是由于命运的不济而非自身的过错。你穿上了成年男子的托加长袍,却立刻把它变成了妇人的长袍。起初你不过是个下贱的男妓,这份耻辱有着固定的价码,而且并不菲薄;但库里奥很快介入了进来,他把你从这种娼妓式的勾当中带走,并且如同赠予你贵妇长袍一般,把你安置在稳定而确凿的婚姻之中。

§2.45

​nemo umquam puer emptus libidinis causa tam fuit in domini potestate quam tu in Curionis. quotiens te pater eius domu sua eiecit, quotiens custodes posuit ne limen intrares? cum tu tamen nocte socia, hortante libidine, cogente mercede, per tegulas demitterere.3 quae flagitia domus illa diutius ferre non potuit. scisne me de rebus mihi notissimis dicere? recordare tempus illud cum pater Curio maerens iacebat in lecto; filius se ad pedes meos prosternens, lacrimans, te mihi commendabat; orabat ut se contra suum patrem, si sestertium sexagiens peteret, defenderem; tantum enim se pro te intercessisse dicebat. ipse autem amore ardens confirmabat, quod desiderium tui discidi ferre non posset, se in exsilium iturum.

从未有任何为了肉欲而买来的奴童,像你处于库里奥的掌控之下那样完全受制于主人。他的父亲多少次把你从自己家中赶出去,多少次布置守卫不让你跨进门槛?然而你却以黑夜为伴,在欲望的驱使和金钱的逼迫下,穿过屋顶瓦片被放下来。那个家族再也无法忍受这种丑行了。你难道不知道我所说的都是我极其熟悉的事情吗?回忆一下那个时候吧:老库里奥满怀悲伤地躺在床上;他的儿子扑倒在我的脚下,泪流满面地把你托付给我;他央求我,如果他求取六百万塞斯退斯,我能替他抵挡他的父亲;因为他说他为你作了如此巨额的担保。而他自己则被爱情燃烧着,坚决声称,因为无法忍受与你分离的痛苦,他将流亡异乡。

语法注3 条
  1. 2.41albus aterne fuerit ignoras

    这是一句俗语表达(albus an ater),意为“你根本不知道对方是何许人也”。此处带有间接疑问从句的结构,省略了前面的疑问词并使用 aterne,从句谓语动词采用虚拟式完成时 fuerit。

  2. 2.44illud tamen audaciae tuae quod sedisti

    illud 作为主语,前指后接的解释性名词从句 quod sedisti(“你坐在……”);audaciae tuae 为特征属格(作表语,省略了系动词 est),结构意为“然而……这正是你厚颜无耻的体现”。

  3. 2.45cum tu tamen nocte socia, hortante libidine, cogente mercede, per tegulas demitterere

    cum 引导让步从句,其谓语动词 demitterere 是第二人称单数未完成过去时虚拟式被动态(等同于 demittereris)。nocte socia 为无分词的独立夺格(名词+形容词),随后并列了两个带分词的独立夺格(hortante libidine 与 cogente mercede),用于修饰伴随情况与动机。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:2.41-2.45