← 西塞罗

腓力修辞仇怨演说集

§2.36-2.40

为内战立场及与庞培之友谊辩护

西塞罗再次驳斥了有关他参与刺杀恺撒的指控,为自己在内战期间主张和平的立场以及与庞培的真挚友谊进行辩护,并揭露了安东尼在军营言行和遗产继承问题上对其发难的自相矛盾。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.36

​etenim quae res egestati et aeri alieno tuo praeter mortem Caesaris subvenire potuisset? nescio quid conturbatus esse videris: num quid subtimes ne ad te hoc crimen pertinere videatur? libero te metu: nemo credet umquam; non est tuum de re publica bene mereri; habet istius pulcherrimi facti clarissimos viros res publica auctores; ego te tantum gaudere dico, fecisse non arguo. respondi maximis criminibus: nunc etiam reliquis respondendum est.

事实上,除了恺撒之死,还有什么能救济你的贫困与债务呢?你看起来有些慌乱:难道你在暗自害怕这项罪名会落到你头上吗?我免除你的恐惧吧:绝不会有人相信;为国家建立功勋并非你的行事风格;关于那件无比美好的壮举,国家拥有最显赫的人物作为倡始者;我只是说你感到欢喜,并未指控是你干的。我已经回应了最重大的指控;如今也必须回应其余的指控了。

§2.37

castra mihi Pompei atque illud omne tempus obiecisti. quo quidem tempore si, ut dixi, meum consilium auctoritasque valuisset, tu hodie egeres, nos liberi essemus; res publica non tot duces et exercitus amisisset. fateor enim me, cum ea quae acciderunt providerem futura, tanta in maestitia fuisse quanta ceteri optimi cives, si idem providissent, fuissent. dolebam, dolebam, patres conscripti, rem publicam vestris quondam meisque consiliis conservatam brevi tempore esse perituram. nec vero eram tam indoctus ignarusque rerum ut frangerer animo propter vitae cupiditatem, quae me manens conficeret angoribus, dimissa molestiis omnibus liberaret. illos ego praestantissimos viros, lumina rei publicae, vivere volebam, tot consularis, tot praetorios, tot honestissimos senatores, omnem praeterea florem nobilitatis ac iuventutis, tum optimorum civium exercitus; qui si viverent, quamvis iniqua condicione pacis—mihi enim omnis pax cum civibus bello civili utilior videbatur—rem publicam hodie teneremus.

你拿庞培的营地和那整个时期来责难我。如果在那时,正如我所说过的,我的建议和威望发挥了效力,你今天就会穷困潦倒,我们就会重获自由;国家就不会丧失这么多的统帅与军队。因为我承认,当我预见到那些已然发生的事情将会发生时,我内心的悲伤,正如其他最优秀的公民在预见到同样结局时所会有的悲伤一样深重。我痛心,我痛心啊,各位征召元老,昔日依靠你们和我的谋略所保全的国家,竟在短时间内走向灭亡。然而,我绝非如此缺乏教养、对世事一无所知,以至于会因贪生而意志崩溃——那生命若是苟存,只会以痛苦折磨我;若是舍弃,则能使我脱离一切烦恼。我希望那些最杰出的人物、国家的栋梁能够活着:这么多位前执政官,这么多位前裁判官,这么多位最崇高的元老,此外还有贵族阶层与青年一代的全部精英,以及最优秀公民的军队;如果他们还活着,哪怕是在极不平等的和平条件下——因为在我看来,与同胞公民的任何和平都比内战更为有利——我们今天依然掌控着国家。

§2.38

​quae sententia si valuisset ac non ei maxime mihi quorum ego vitae consulebam spe victoriae elati obstitissent, ut alia omittam, tu certe numquam in hoc ordine vel potius numquam in hac urbe mansisses. at vero Cn. Pompei voluntatem a me alienabat oratio mea. an ille quemquam plus dilexit, cum ullo aut sermones aut consilia contulit saepius? quod quidem erat magnum, de summa re publica dissentientis in eadem consuetudine amicitiae permanere.1 ego quid ille et contra ille quid ego sentirem et spectarem videbat. ego incolumitati civium primum, ut postea dignitati possemus, ille praesenti dignitati potius consulebat. quod autem habebat uterque quid sequeretur, idcirco tolerabilior erat nostra dissensio.

如果这一主张当时发挥了效力,并且那些我竭力保全其生命的人本身没有被胜利的希望冲昏头脑而阻挠我,姑且不论其他,你肯定绝不会留在这个阶层中,或者更确切地说,绝不会留在这座城市里。然而,难道我的言论真的疏远了格奈乌斯·庞培对我的好意吗?难道他更喜爱过其他任何人,或者更频繁地与其他人交谈或商议吗?在关乎国家根本利益上存在分歧,却依然保持在同样的友谊交往之中,这确实是一件伟大的事。我明了他心中所想和所追求的,反过来他也明了我心中所想和所追求的。我首先考虑公民的安全,以便日后我们能够顾及尊严;他则宁可优先考虑当下的尊严。然而,由于双方都清楚自己遵循的目标,我们的分歧因此变得更容易容忍。

§2.39

​quid vero ille singularis vir ac paene divinus de me senserit sciunt qui eum de Pharsalia fuga Paphum persecuti sunt. numquam ab eo mentio de me nisi honorifica, nisi plena amicissimi desideri, cum me vidisse plus fateretur, se speravisse meliora. et eius viri nomine me insectari audes cuius me amicum, te sectorem esse fateare?2 sed omittatur bellum illud in quo tu nimium felix fuisti. ne de iocis quidem respondebo quibus me in castris usum esse dixisti: erant quidem illa castra plena curae; verum tamen homines, quamvis in turbidis rebus sint, tamen, si modo homines sunt, interdum animis relaxantur.

然而,那位非凡而近乎神圣的人物对我究竟抱有怎样的看法,那些在法萨卢斯溃逃后跟随他前往帕福斯的人最清楚不过。他对我所作的提及无不充满敬意,无不饱含最深切的友朋思念之情,同时他承认我看得更深远,而他自己则寄希望于更美好的结果。然而,面对这样一位人物,你必须承认我是他的挚友,而你不过是低价收购其被没收财产的投机商,你竟然还敢假借他的名义来攻击我?但让我们略过那场内战吧,在那场战争中你未免过于幸运了。关于你指责我在军营中所讲的那些玩笑话,我也甚至不予辩解:那个军营固然充满了忧虑;然而,人们纵然身处逆境,只要还是有血有肉的人,有时也会让精神放松一下。

§2.40

​quod autem idem maestitiam meam reprehendit, idem iocum,3 magno argumento est me in utroque fuisse moderatum. hereditates mihi negasti venire. Vtinam hoc tuum verum crimen esset! plures amici mei et necessarii viverent. sed qui istuc tibi venit in mentem? ego enim amplius sestertium ducentiens acceptum hereditatibus rettuli.4 quamquam in hoc genere fateor feliciorem esse te. me nemo nisi amicus fecit heredem, ut cum illo commodo, si quod erat, animi quidam dolor iungeretur; te is quem tu vidisti numquam, L. Rubrius Casinas fecit heredem.

然而,同一个人既指责我的悲伤,又指责我的玩笑,这正是一个绝佳的证据,证明我在两方面都保持了克制。 你声称我没有继承过任何遗产。但愿你的这一指责是真的!那样的话,我会有更多的朋友和亲眷依然健在。但你脑子里怎么会冒出这种念头?因为我作为遗产所得而记入账册的金额就超过了两千万塞斯退斯。不过在这一方面,我承认你更为幸运。除了朋友之外,没有任何人立我为继承人,以至于即便伴有某种利益,也总是与内心的某种悲痛交织在一起;而立你为继承人的,却是你从未谋面的卡西努姆人卢基乌斯·鲁布里乌斯。

语法注4 条
  1. 2.38dissentientis in eadem consuetudine amicitiae permanere

    dissentientis 是以 -īs 结尾的宾格复数形式(等于 -ēs)。它构成带不定式的宾格结构(作为 permanere 的逻辑主语),表语性地指代西塞罗与庞培二人(“尽管我们二人在根本问题上存在分歧,却依然保持友谊”)。主语代词 nos 被省略,由分词 dissentientis 本身充当实际的主语成分。

  2. 2.39cuius me amicum, te sectorem esse fateare

    关系代词的属格 cuius 指先行词 eius viri(庞培)。在带不定式的宾格结构中,me amicum 与 te sectorem 形成了工整的平行对衬。sector 是一个专门术语,指在国家拍卖会上廉价竞购被没收公民财产的投机商;西塞罗以此将自己作为庞培真挚的“朋友(amicus)”与安东尼借其横死发横财的行径形成尖锐对比。

  3. 2.40quod autem idem maestitiam meam reprehendit, idem iocum

    quod 引导陈述事实的名词性从句(“……这一事实”),在整个句子中充当主语(谓语为 magno argumento est)。代词 idem 指同一个人(安东尼),突出了同一位指控者同时谴责“悲伤”与“玩笑”这两种截然相反的举动在逻辑上的自相矛盾。

  4. 2.40amplius sestertium ducentiens acceptum hereditatibus rettuli

    在 amplius 之后,按惯用法省略了表示比较的 quam。金额表达 sestertium ducentiens 中,数词副词 ducentiens(200次)默认乘以十万塞斯退斯单位(centena milia sestertium),因此表示“200×10万=2000万塞斯退斯”。acceptum referre 则是罗马会计记账的标准成语,意为“作为收入记入账册”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:2.36-2.40