← 西塞罗

腓力修辞仇怨演说集

§2.31-2.35

安东尼的双重标准与其在谋杀中所获利益

西塞罗运用排中律揭露了安东尼在弑君者定性上的自相矛盾,指出他们要么是弑亲罪犯,要么是解放者,并表示假若自己参与其中,必将把僭政连根拔起。随后他揭发安东尼曾在纳尔博参与密谋,并通过霸占遗产和伪造文书成为恺撒之死最大的获益者。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.31

attende enim paulisper cogitationemque sobrii hominis punctum temporis suscipe. ego qui sum illorum, ut ipse fateor, familiaris, ut a te arguor, socius, nego quicquam esse medium:1 confiteor eos, nisi liberatores populi Romani conservatoresque rei publicae sint, plus quam sicarios, plus quam homicidas, plus etiam quam parricidas esse, si quidem est atrocius patriae parentem quam suum occidere. tu homo sapiens et considerate, quid dicis? si parricidas, cur honoris causa a te sunt et in hoc ordine et apud populum Romanum semper appellati? cur M. Brutus referente te legibus est solutus, si ab urbe plus quam decem dies afuisset? cur ludi Apollinares incredibili M. Bruti honore celebrati? cur provinciae Bruto, Cassio datae, cur quaestores additi, cur legatorum numerus auctus? atqui haec acta per te. non igitur homicidas. sequitur ut liberatores tuo iudicio, quando quidem tertium nihil potest esse.

请稍微留心,暂时采取清醒之人的思考方式吧。正如我自己所承认的,我是他们的密友;正如你所指控的,我是他们的同谋;但我断言绝无中间立场可言:我承认,除非他们是罗马人民的解放者和国家的拯救者,否则他们便甚于刺客、甚于凶手、甚至甚于弑亲犯——如果杀死祖国之父确实比杀死生父更为残暴的话。你这位明智而审慎的人,你作何解释?如果是弑亲犯,为什么在元老院中以及在罗马人民面前,他们总是被你出于敬意而提及?为什么依你的提案,如果马尔库斯·布鲁图斯离开罗马超过十天,便可不受法律约束?为什么阿波罗节赛会以给予马尔库斯·布鲁图斯极大的尊荣而举行?为什么行省被分配给布鲁图斯和卡西乌斯,为什么增配财务官,为什么副官的人数得以增加?然而这些事都是经由你办成的。因此,他们不是杀人凶手。由此得出的结论是:依你的判断,他们是解放者,因为绝不可能有第三种选择。

§2.32

​quid est? num conturbo te? non enim fortasse satis quae diiunctius dicuntur intellegis. sed tamen haec summa est conclusionis meae: quoniam scelere a te liberati sunt, ab eodem amplissimis praemiis dignissimos iudicatos.2 itaque iam retexo orationem meam. scribam ad illos ut, si qui forte, quod a te mihi obiectum est, quaerent sitne verum, ne cui negent. etenim vereor ne aut celatum me illis ipsis non honestum aut invitatum refugisse mihi sit turpissimum.3 quae enim res umquam, pro sancte Iuppiter! non modo in hac urbe sed in omnibus terris est gesta maior; quae gloriosior, quae commendatior hominum memoriae sempiternae? in huius me tu consili societatem tamquam in equum Troianum cum principibus includis?

怎么了?难道我把你弄糊涂了吗?也许你对这种严格选言推理的方式不够理解。然而我的结论的总要就是:既然他们被你免除了罪名,他们便被同一个你判定为最配得上最崇高奖赏的人。因此,我现在要收回我之前的话了。我将写信给他们,假若碰巧有人询问你对我提出的指控是否属实,叫他们不要向任何人否认。因为我确实担心,如果他们对我隐瞒此事,对他们自身是不光彩的;或者如果我受到邀请却退缩不前,对我而言则是最可耻的。以神圣的朱庇特起誓,不仅在这座城市、而且在全天下,何曾有过更伟大的壮举?何曾有过更光荣、更值得永远铭刻在人类记忆中的事迹?你竟把我和各位领袖一起关进这项计谋的盟约中,如同关进特洛伊木马一样吗?

§2.33

​non recuso; ago etiam gratias, quoquo animo facis. tanta enim res est ut invidiam istam quam tu in me vis concitare cum laude non comparem. quid enim beatius illis quos tu expulsos a te praedicas et relegatos? qui locus est aut tam desertus aut tam inhumanus qui illos, cum accesserint, non adfari atque appetere videatur? qui homines tam agrestes qui se, cum eos aspexerint, non maximum cepisse vitae fructum putent? quae vero tam immemor posteritas, quae tam ingratae litterae reperientur quae eorum gloriam non immortalitatis memoria prosequantur? tu vero ascribe me talem in numerum.

我不拒绝;不论你出于何种心意这样做,我甚至向你道谢。因为这桩事业如此伟大,以至于你企图在我身上激起的怨恨,我根本不会拿来与那份赞誉相提并论。事实上,比起那些被你宣称由你驱逐和流放的人,还有谁更幸福呢?又有何处如此荒凉或如此野蛮,以至于在他们到来时,仿佛不主动向他们致敬和亲近呢?又有何人如此粗野,以至于在瞻仰他们时,不认为自己获得了人生的最大收获呢?又会有怎样健忘的后世、怎样忘恩负义的史册,不以不朽的记忆来伴随他们的荣耀呢?你就尽管把我记入这样的行列之中吧。

§2.34

sed unam rem vereor ne non probes: si enim fuissem, non solum regem sed etiam regnum de re publica sustulissem; et, si meus stilus ille fuisset, ut dicitur, mihi crede, non solum unum actum sed totam fabulam confecissem.4 quamquam si interfici Caesarem voluisse crimen est, vide, quaeso, Antoni, quid tibi futurum sit, quem et Narbone hoc consilium cum C. Trebonio cepisse notissimum est et ob eius consili societatem, cum interficeretur Caesar, tum te a Trebonio vidimus sevocari. ego autem—vide quam tecum agam non inimice—quod bene cogitasti aliquando, laudo; quod non indicasti, gratias ago; quod non fecisti, ignosco.

但我担心有一件事你可能不赞成:因为如果当时我在场,我不仅会把国王从国家中除去,还会把王制本身一同铲除;而且,正如俗话所说,如果那支笔是我的,请相信我,我绝不会只完成一幕,而是会把整出戏剧完结。尽管如此,如果希望恺撒被杀是一桩罪过,那么请你看一看,安东尼,等待着你的会是什么——众所周知,你曾在纳尔博与盖乌斯·特雷博尼乌斯共同谋划此事;正是由于在这项计划中的同谋关系,当恺撒被杀之时,我们亲眼看见你被特雷博尼乌斯叫到一旁。然而我——请看我对待你是多么毫无敌意——为你曾有过善念而赞赏,为你未曾告密而感谢,为你未曾实行而宽恕。

§2.35

​virum res illa quaerebat. quod si te in iudicium quis adducat usurpetque illud Cassianum, ‘cui bono fuerit,’5 vide, quaeso, ne haereas. quamquam illud quidem fuit, ut tu dicebas, omnibus bono qui servire nolebant, tibi tamen praecipue qui non modo non servis sed etiam regnas; qui maximo te aere alieno ad aedem Opis liberavisti; qui per easdem tabulas innumerabilem pecuniam dissipavisti; ad quem e domo Caesaris tam multa delata sunt; cuius domi quaestuosissima est falsorum commentariorum et chirographorum officina, agrorum, oppidorum, immunitatium, vectigalium flagitiosissimae nundinae.

那件事需要的是真正的男子汉。但如果有人将你带上法庭,援引那句著名的卡西乌斯格言“对谁有利”,请看清楚,我求你,可别被难倒了。虽然那件事确实如你所说,对所有不愿为奴的人都是有益的,但对你而言尤其如此,因为你不仅不为奴,甚至还在称王称霸;你在俄普斯神庙使自己摆脱了巨额债务;你通过那些账册挥霍了无数钱财;从恺撒家中运送了那么多财物到你那里;在你家中开设着极具暴利的伪造备忘录和亲笔手谕的作坊,以及关于土地、城镇、豁免权和税收的最可耻的买卖市场。

语法注5 条
  1. 2.31ego qui sum illorum, ut ipse fateor, familiaris, ut a te arguor, socius, nego quicquam esse medium

    动词nego带宾格加不定式结构quicquam esse medium(“存在任何中间立场”)。这里运用了基于排中律(tertium non datur)的双刀论法(dilemma):谋刺者要么是国家的解放者,要么是最恶劣的罪犯,二者必居其一。

  2. 2.32haec summa est conclusionis meae: quoniam scelere a te liberati sunt, ab eodem amplissimis praemiis dignissimos iudicatos

    在解释haec summa est conclusionis meae的名词性结构中,iudicatos之后省略了不定式esse,构成宾格不定式句,其省略的宾格主语承前指代谋刺者(eos),意为“[他们]被同一个人判定为最配得上极高奖赏”。

  3. 2.32vereor ne aut celatum me illis ipsis non honestum aut invitatum refugisse mihi sit turpissimum

    在由ne引导的惧怕从句中,非人称谓语sit turpissimum与省略了sit的non honestum并列,支配两个对比的主语短语:一个是celatum [esse] me(省略了完成时被动不定式esse,“我被蒙在鼓里”),另一个是invitatum refugisse(“受邀却退缩不前”)。

  4. 2.34si meus stilus ille fuisset, ut dicitur, mihi crede, non solum unum actum sed totam fabulam confecissem

    过去非真实条件句(虚拟式过去完成时fuisset ... confecissem)。stilus字面为“铁笔”,此处借喻刺杀的匕首,并与接下来的戏剧术语unum actum(“一幕”)和totam fabulam(“整出戏”)构成双关隐喻,意指若由西塞罗主导,不仅会刺杀恺撒,还会将包括安东尼在内的专制派全盘肃清。

  5. 2.35illud Cassianum, ‘cui bono fuerit’

    著名审判官卢基乌斯·卡西乌斯的法律格言cui bono,使用了双与格结构:cui为利益与格,bono为结果/目的与格(“对谁有利”)。此处在句中作为间接疑问句使用完成时虚拟式fuerit,同位修饰动词usurpet的宾语illud Cassianum。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:2.31-2.35